Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

1)In

ad Henricum Regem Angl. ann. 36 ca de causa peccati

et

tia et cap. do humanis viri.

bus,seu de li

bero arbitrio.

onibus aliis sequentium

suis lib.3. ca.

quam fere obscurarunt Auctores tum veteres tum novi: quia sic interpretabantur Scripturas, ut simul vellent tamen rationis humanae judicio satisfieri etc. Quem libellum his tandem verbis concludit: Censeo non aliter atque pestem fugiendos hominum commentarios in rebus sacris, quod doctrina spiritus pure nisi e scripturis hauriri loc.com. non possit. Hanc tamen suam de libero arbitrio sententiam postea non modo ipse revocavit, sed etiam velut Stoicorum opinionem, et Manichaeorum delirationes insaniasque confutavit. Nec mi- Item in editinor illa Thrasonis Gallici in suis Institutionibus annorum. 2 superbiloquentia: Parum, ait, me movent, quae 2) In institut. in veterum scriptis de satisfactione passim occur. 4. section.35. runt. Video quidem eorum nonnullos (dicam simpliciter, omnes fere, quorum libri exstant) aut in hac parte lapsos esse, aut nimis aspere ac dure locutos. Quid hoc, quaeso, est aliud, quam in praestantissimos viros, cum quibus nec vitae sanctimonia, nec solida perfectaque eruditione conferri possunt Rabini isti, scelerata procacitate insultare, atque adeo veterem religionem, hoc est, Catholicam veramque doctrinam, impie nequiterque irridere, et sacra omnia convellenda et pessumdanda permittere populo, qui vel sponte ad omnem hujusmodi licentiam et sacrorum neglectum praeceps fertur ? Neque enim eo uno De SS. Patsolum Patribus magnam auctoritatem tribuimus, tate vide D quod fuerint omni doctrina et virtute ornatissimi, sententiam quos constat Spiritu sancto, qui est Spiritus ve- ceptis Eccleritatis, permotos atque incitatos, non adumbra

rum auctori

Augustini et
Lirinensis

infra quaest. 11. de

siae.

tam quandam eruditionis imaginem, ut isti novatores, sed sinceram, solidam atque expressam doctrinam, divinarumque literarum, quae ab eodem spiritu profectae sunt, rectam intelligentiam consecutos esse, semperque tenuisse: sed vel maxime ob eam etiam causam, quod ex eorum praeclaris ac fide dignis testimoniis perspicue intelligamus, quaenam ipsorum temporibus sententia et doctrina fuerit Ecclesiae Catholicae, quae co1.Tim. 5, 15. lumna est et firmamentum veritatis. Quod quam. magni faciendum sit, adversariorum studium atque institutum haud obscure declarat. Quotiescunque enim suam doctrinam Patrum auctoritate stabilire sibi posse videntur, id quidem et summa voluntate, et libenter studioseque faciunt: sed qua fide, non ignorant eruditi: ac tunc quidem et sancti et docti habentur, nec sine plausu laetitiaque eorum laudes celebrantur: ubi vero, ut fit, ab ipsis dissentiunt, statim exploduntur, et in numerum hominum, qui errare possunt, rejiciuntur. Proinde novus hic labor cum ad alia, tum ad convincendos et redarguendos etiam eos non parum conferet, qui in hunc Catechismum scribere, ac virus acerbitatis suae evomere, eumque petulanti lingua et insano studio non desinunt insectari: Nec sane mirum. Male habet hostes conjuratos Ecclesiae hoc qualecunque doctrinae Catholicae compendium: illis est veluti sudes in oculis id omne, in quo sentiunt ad veteris religionis confirmationem et illustrationem magna inesse momenta. Hinc illae lacrymae,

hinc odia et furores adversariorum, in libri hujus Auctorem ita debacchantium, ut omnis modestiae, caritatis, et pietatis Evangelicae prorsus obliti esse videantur. Aegre ferunt invidi homines, optimum Caesarem in Austria hoc opus primum publicasse, tum Reges, Principes ac Magistratus maximos pro sua quidem auctoritate curasse sedulo, ut hic Caesareus Catechismus publice doceatur: et in varias quoque linguas traductus, magno bonorum consensu simul et applausu passim excipiatur. Pergant igitur isti, si secus fieri non potest, pergant, inquam, latrare atque mordere: rideant et contemnant, quod in Curiis prudentissimi Magistratus, et in Gymnasiis viri eruditissimi comprobarunt. Quod si non uni credunt operis hujus Auctori, saltem Patribus, quos ille duces de consulto sequitur, aut certe quidem Ecclesiae matri, quam CHRISTUS audire Matth. 18, 17. praecepit, fidem et auctoritatem velint concedere. Alioquin caeci sunt et obstinate praefracti, ni videant et admittant scripturae Patrumque testimonia, quae bona fide collecta proponuntur. Inspiciant suos ipsi codices, adeant fontes, et conferant omnia, quae hic e Patribus adducuntur : deinde judicent, sed ita, ut venerandae antiquitatis potius, quam profanae novitatis se studiosos esse declarent. Jam vero si communis est Patrum sententia, si firma et certa Ecclesiae doctrina, quam hic liber repetit atque confirmat, inique profecto faciunt, qui hoc uni auctori crimen exprobrant: quod si omnino crimen haben

dum est, non magis in illo uno, quam in Catholicis omnibus erat reprehendendum. Sed hac nimirum arte et fraude libenter utuntur Sectarii ut, quemadmodum Rhetores docent, ad odium invidiamque conflandam nihil non congerant, variosque hominum impotentium concitent affectus vociferando, ut, si non prudentium, at populi saltem judicio vincere et triumphare videantur. Cui passim non modo populares, sed etiam doctiores quique novi Evangelii praecones, fallacissime sese venditare et mentiendo persuadere solent, ea, in Catholica Ecclesia observantur, nuper quae nata, et paucis ante annis, nescio quorum Pontificum, aut Monachorum, aut Sophistarum ingeniis reperta, atque in Ecclesiam invecta esse. Neque enim, ut exempli causa aliqua commemorem, Melanchthonem ab hac calumnia apertisque men1) In Apolo- daciis pudor revocavit: Neminem videlicet ante

gia AugustanaeConfessi

Invocatione

1

onis, cap. de Gregorium Magnum ex veteribus scriptoribus InSanctorum. vocationis Sanctorum mentionem fecisse: In veteri Ecclesia morem consuetudinemque servatam, 2) In examine ut post divortium personae innocenti, conjuge Wittenber superstite, alteri nubere liceret: Sacramenti Eu

ordinando

rum anno 54.

gae tradito et

locorum

commu

2

In Appendice charistiae oblationem pro mortuis, Augustini sterioris edi. aetate nondum usurpatam fuisse. Sed nec Brentius scribere dubitavit: Veteribus 4

tion. c. de Conjugio.

5) In libel

ctoritate et

veterum

prorsus ignolo de Ecel au- tam fuisse Transubstantiationem: Eucharistiam non creditam fuisse olim, Sacrificium esse pro4) In Confes-pitiatorium, aut ex se ad remissionem expiatiobergensi. nemque peccati institutum: Nihil quod definitum

scriptis.

sione Witten

sit aut certum, Augustinum de Purgatorio posteris

prodidisse.

Calvinus vero quid? Neminem

us- 1 In institu

ve

tionib. 1. 4.

19. sect. 3.

3) Lib. 4. c. 15 sect. 12.

ca. 4. sect.18.

que ad Gregorii tempora vidisse, quod Matrimo- c. 19. sect.34. nium pro Sacramento datum fuerit: Veteres, 2 cum de Sacramentis proprie loquuntur, ac prae- 2) Lib. 4. o. sertim Augustinum, non plura duobus, Baptismo nimirum et Eucharistia, agnovisse: Omnes 5 teres una voce clamare, nullam penitus voculam a CHRISTO emissam, cui non sit necessario obtemperandum, eosque nulla dubitatione ubique docere, ea, quae vocamus Evangelica consilia, CHRISTUM non consuluisse duntaxat, sed jussisse: Confessionem (quam vocat auricularem) 4) Lib.3. inst. multis post CHRISTUM saeculis inauditam fuisse atque inusitatam. Haec atque id genus mendacia, quibus veluti flosculis eorum conciones et libri exornati sunt, ex hoc opere nullo negotio plane aperteque redarguuntur. Postremo habent hic ad manum Parochi et Concionatores, quo ad Catechismum aliis tradendum paratiores accedant, unde minori etiam negotio colligant caetera, quae suscepto argumento et auditorum captui magis accommodata esse videbuntur. Plurimum vero refert, eos, qui docent alios de Religione, ex Catechismo semper aliquod sibi caput excerpere, quod auditoribus tradant, et observata methodo expediant luculenter. Utantur ergo et fruantur hoc labore boni omnes, sive magistri, sive discipuli. Habeant sane, unde se et suos in praecipuis Catholicae doctrinae capitibus, locisque multis Theologicis, de quibus nunc maxime disceptatur, commonefaciant, et solida veritatis te

« PoprzedniaDalej »