Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

Gen. VII.: Delevit omnem substantiam, quae erat super terram ab homine usque ad pecus, tam reptile, quam volucres caeli: et deleta sunt de terra; remansit autem solus Noë et qui cum eo erant in arca.

I. Petr. III. In diebus Noë cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per

aquam.

Esai. LX. Gens et regnum, quod non servierit tibi, peribit.

I. Joan. II.: Filioli, novissima hora est, et sicut audistis, quia Antichristus venit, nunc Antichristi multi facti sunt: unde scimus, quia novissima hora est. Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint, quoniam non sunt omnes ex nobis.

Joan. VI.: Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant. Dixit ergo JESUS ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?

Joan. XIII.: Cum ergo accepisset Judas buccellam, exivit continuo. Erat autem nox,

Jud. Epist. In novissimis temporibus venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus. Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes.

I. Cor. V.: Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat. Et vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit. Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi ut praesens, eum, qui sic operatus est, in nomine Domini nostri JESU CHRISTI, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri JESU CHRISTI, tradere hujusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri JESU › CHRISTI. Non est bona gloriatio vestra. Nescitis, quia

modicum fermentum totam massam corrumpit? Expurgate vetus fermentum. Auferte malum ex vobis ipsis.

I. Tim. I. Habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt: ex quibus est Hymenaeus et Alexander: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare.

Num. XII.: Respondit Dominus Moysi: Separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus, non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.

Matth. XVIII: Si peccaverit in te frater tuus, vade · et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum: si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos: ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, die Ecclesiae: si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Amen dico vobis, quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo: et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo.

II. Joan.: Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non adfert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. Qui enim dicit illi, Ave, communicat operibus ejus malignis.

II. Thess. III.: Denunciamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri JESU CHRISTI, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem. quam acceperunt a nobis. Quod si quis non obedit verbo nostro, per epistolam hunc notate: et ne commisceamini cum illo, ut confundatur: et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.

PATRE S.

1. A. AUGUSTINUS tract. 1. in epist. Joann.: Non- Dan. 2, 55. ne ille lapis (de quo apud Danielem) crevit, et factus est

erta est et

manifesta.

Gen. 22, 17. 48.

mons magnus, et implevit universum orbem terrarum? Numquid digito ostendimus istum montem, quomodo ostenditur hominibus nova luna? Verbi gratia, quando volunt homines videre lunam novam, dicunt: ecce luna, ecce ubi est: Et si sunt ibi, qui non valeant intendere aciem, et dicant, ubi? Intenditur illis digitus, ut videant: aliquando, dum erubescunt, ne cacci putentur, dicunt se vidisse, Ecclesia ap- quod non viderunt. Numquid sic ostendimus Ecclesiam fratres mei? nonne aperta est? nonne obtinuit omnes gentes? nonne impletur, quod ante tot annos promissum est Abrahae, in semine ejus benedici omnes gentes? Uni fideli promissum est, in millibus fidelium mundus impletus est. Ecce mons implens universam faciem Matt. 5, 44. terrae : ecce civitas, de qua dictum est: Non potest civitas abscondi super montem constituta. Illi offendunt in montem et cum eis dicitur: Ascendite: non est mons, dicunt et facilius illuc faciem impingunt, quam illic habitaculum quaerunt. Erit (inquit Esaias) in novissimis diebus, manifestus mons domus Domini, paratus in cacumine montium. Quid tam manifestum, quam mons? Sed sunt et montes ignoti, quia in una parte terrarum positi sunt. Quis vestrum novit Olympum montem? Quomodo ibi qui habitant, Giddabam nostrum non noverunt. In partibus sunt isti montes. Jlle autem mons non sic, quia implevit universam faciem terrae: et de illo dicit: paratus in cacumine montium. Mons est super cacumina omnium montium. Et congregabuntur, inquit, ad eum omnes genEcclesia ab tes. Quis errat in hoc monte? qui frangit faciem offendendo in illum, qui ignorat civitatem super montem constitutam. Sed nolite mirari, quia ignoratur ab istis, qui oderunt fratres, quia in tenebris ambulant, et nesciunt, quo eunt, quia tenebrae excaecaverunt oculos eorum.

Esa. 2, 2.

haereticis ig

noratur.

Ecclesia aper

men haereti.

5, 14,

[ocr errors]

2. IDEM in lib. d. unit. Eccl. cont. ep. Petil. DoMatt. 5, 15. natist. c. 14. Non est Ecclesia operta, quia non est sub ta est et ta- modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui cie est velut in domo sunt. Et de illa dictum est: non potest civitas opesta. Matt. abscondi super montem constituta. Sed Donatistis velut operta est, quia audiunt tam lucida et manifesta testimonia, quae illam toto orbe esse demonstrant, et malunt clausis oculis offendere in montem, quam in eum ascendere, qui Dan. 2,34, sq. cum esset lapis praccisus de monte sine manibus, crevit, et factus est mons ingens, et implevit universam terram.

3. IDEM in Ps. 30. concio. 2. super illum versum: Qui videbant me, foras fugerunt a me: Illud est magis gemendum, illud omnino intolerabile, quia multi, qui cog

noverunt, quid esset Ecclesia, exierunt foras, et haereses

cur apertius

sto propheta

et schismata contra ecclesiam fecerunt. Qui videbant me, Prophetae id est, qui noverant, quid sit Ecclesia, qui eam in scrip- de Ecclesia, turis intuebantur, foras fugerunt a me. Obscurius dixe- quam deChri. runt Prophetae de Christo, quam de Ecclesia: puto prop- runt. terea, quia videbant in spiritu contra Ecclesiam homines facturos esse particulas, et de Christo non tantam litem habituros, de Ecclesia magnas contentiones excitaturos. Ideo illud unde majores lites futurae erant, planius praedictum et apertius prophetatum est, ut ad judicium illis valeat, qui viderunt et foras fugerunt. Et paulo post: Et pene ubique Christus in aliquo involuto sacramento praedicatus est a Prophetis: Ecclesia aperte, ut viderent illam, et qui futuri erant contra illam, et impleretur in Psalm. 30.13. iis ista nequitia, quam praedixit Psalmus : Qui videbant me, foras fugerunt a me. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Hoc Apostolus Joannes de illis dixit.

1.

4. CHRYSOSTOMUS hom. 4, de verb. Isai.: Vidi Dominum: Ecclesia radices in caelo fixas habet potius, quam in terra. Verum fortassis ethnicus meam despicit arrogantiam, sed maneat donec harum rerum probationem attule- Facilius est ro, discatque vim veritatis, quo modo facilius est solem exstingui, quam Ecclesiam obscurari.

solem extin. gui,quamEcclesiam obscurari.

ciesiae.

[ocr errors]

1. B. CYPRIANUS in trac. de simpl. prael. sive d. unit. Eccl.: Unam esse Ecclesiam etiam in Cantico Canti- Can. 6, 8. corum Spiritus sanctus ex persona Domini designat, et dicit: Una est columba mea, perfecta mea: una est matri suae, electa genitrici suae. Hanc Ecclesiae unitatem, qui Unitas Ecnon tenet, tenere se fidem credit? qui Ecclesiae renititur et resistit, qui Cathedram Petri, super quam fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia se esse confidit? quando et beatus Apostolus Paulus hoc idem doceat, et sacramentum unitatis ostendat, dicens: Unum corpus et unus Spiritus, una spes vocationis nostrae, unus Dominus, una fides, u- Ephe. 4, 4, num baptisma, unus Deus? Quam unitatem firmiter tenere et vindicare debemus, maxime Episcopi, qui in Ecclesia praesidemus, ut Episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probemus. Nemo fraternitatem mendacio fallat, nemo fidei veritatem perfida praevaricatione corrumpat. Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetur. Ecclesia una est, quae in multitudinem latius incremento foecunditatis extenditur: quo modo solis multi radii, sed lumen unum: et rami arboris multi, sed robur unum, tenaci radice fundatum: et cum de fonte uno rivi plurimi defluunt, numerositas licet diffusa videatur exun

1

ita et ejus fi.

versum mun

maniae non

:

suos in

dantis copiae largitate, unitas tamen servatur in origine.
Avelle radium Solis a corpore: divisionem lucis, unitas non
capit ab arbore frange ramum, fractus germinare non po-
terit: a fonte praecide rivum, praecisus arescet. Sic et
Ecclesia Domini luce perfusa, per orbem totum radios
suos porrigit: unum tamen lumen est, quod ubique dif-
funditur, nec unitas corporis separatur: ramos
universam terram copia ubertatis extendit, profluentes lar-
giter rivos latius expandit: unum tamen caput est, et ori-
go una, et una mater, foecunditatis successibus copiosa.
Illius foetu nascimur, illius lacte nutrimur, spiritu ejus
animamur. Adulterari non potest sponsa Christi, incor-
rupta est et pudica: unam domum novit, unius cubiculi
sanctitatem casto pudore custodit. Haec nos Deo servat etc.

ne

2. IRENAEUS L. I. adv. haeres. cap. 3.: Hanc prae dicationem cum acceperit, et hanc fidem, quemadmodum praediximus, Ecclesia, et quidem in universum mundum Ut Ecclesia, disseminata, diligenter custodit, quasi unam domum inhades per uni- bitans, et similiter credit iis, videlicet quasi unam animam dum una est. habens et unum cor, et consonanter haec praedicat et docet et tradit quasi unum possidens os. Nam etsi in mundo loquelae dissimiles sunt, sed tamen virtus traditionis una et eadem est. Et neque hae, quae in Germania sunt Eccles. Ger- fundatae Ecclesiae, aliter credunt, aut aliter tradunt: aliter cre- que hae, quae in Hiberis sunt, neque hae, quae in Celtis, neque hae, quae in Oriente, neque hae, quae in Aegypto, neque hae, quae in Libya, neque hae, quae in medio mundi sunt constitutae: sed sicut sol creaturae Dei in universo mundo unus et idem est, sic et lumen praedicatio veritatis ubique lucet, et illuminat omnes homines, qui volunt ad cognitionem veritatis venire. Et neque qui valde praevalet in sermone ex iis, qui praesunt Ecclesiis, alia, quam haec sunt, dicet. Nemo enim supra magistrum est: neque infimus in dicendo, deminorabit traditionem. Cum enim una et eadem fides sit, neque is, qui multum de ea potest dicere, amplius neque is, qui minus, deminorat.

dunt, quam

Hispaniae etc.

Matt. 19, 5.

:

3. HIERONYMUS ad Agerueh. seu Geron. d. Monogam. epist. 11.: Erunt duo in carnem unam, non in duas nec in tres. Propter quod relinquet homo patrem et maEphe. 5, 51. trem, et adhaerebit uxori suae: certe non uxoribus. Quod' Ecclesiam u- testimonium Paulus edisserens, ad Christum refert et ad nam in plu- Ecclesiam: ut primus Adam in carne, secundus in spiritu haeretici. monogamus sit. Sit una Eva, mater cunctorum viventium: et una Ecclesia, parens omnium Christianorum. Sicut illam Gen. 4,25. A maledictus Lamech in duas divisit uxores: sic hanc haereti

res lacerant

poc. 2, 9.

« PoprzedniaDalej »