Obrazy na stronie
PDF
ePub

9

nondum tamen illam beatorum felicitatem Aug. lib. 20. de civit.

sunt consecutae, simul comprehenduntur.

qui

non

excom

Dei, cap. 9. Greg. lib.4. dial. cap. 59.

102 Gen. 1. 23. 1. Pet.

5, 20. Esa. 60, 12. Aug. ep. 50 et 152. Item de

unit. eccl. cap. 4. et 16

Aug. vel Fulgent, de 39 et 39. Iren. 1. 4. c. 43. Greg. 14. mor cap. 2.

fide ad Petrum cap. 37.

Chrys. ho. 11. in ep. ad

Eph Con. Later. can.

1. Joan. 2, 18. Joan.

6, 66. 67. 13, 30. Judae. 18, 19.

Tim. 1, 19. 30. Num. 12. causa 1. 2. Joan. 10. 11. 2.

11) 1. Cor. 5, 1-8. 1.

14. 15. Matth. 18, 15

Thess. 5, 6. 14 Cypr. 1. 1. ep. 11.Aug.1.1. contra advers.leg. et proph.c17

F. Extra hanc Sanctorum communionem (sicut extra 10 Noë arcam) certum quidem exitium, nulla vero salus mortalibus: non Judaeis aut Ethnicis, qui fidem Ecclesiae nunquam receperunt: non haereticis, receptam deseruerunt vel corruperunt: schismaticis, qui pacem et unitatem Ecclesiae reliquerunt: postremo neque " municatis, qui qualibet alia gravi de id meruerunt, ut ab Ecclesiae corpore ceu perniciosa quaedam membra praescinderentur ac separarentur. Atque istiusmodi omnes, quoniam ad Ecclesiam ejusque sanctam communionem non pertinent, divinae gratiae et salutis aeternae non possunt esse participes, nisi Ecclesiae, a qua suo illi vitio sunt semel avulsi, primum reconcilientur atque restituantur. Certa est enim 13 Cypriani et torum. Augustini" regula: Non habebit Deum Pa- 14) Lib. 4. de Symb. ad trem, qui Ecclesiam noluerit habere matrem.

SCRIPTURAE.

12

12)

Aug. ser. 191. de

temp. ca. 12. et in Ps. 88. conc. 2. Item epist.

204 Cyp. lib. 1. epist.

1. et lib. 4. epist. 2.

13) De simpl. praela

catec. cap. 40.

A. Matth. V.: Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita: neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.

Esai. LX. Surge, illuminare Hierusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Quia ec

ce tenebrae operient terram, et caligo populos: super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui etc. Et aperientur portae tuae jugiter die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur. Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te civitatem Domini, Sion sancti Israel. Pro eo, quod fuisti derelicta, et odio habita, et non erat, qui per te transiret, ponam te in superbiam seculorum etc.

:

Esai. II. Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes. Et ibunt populi multi, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum DEI Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus: quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem.

Psalm. XVIII.: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thala

mo suo.

A. Joan. XI.: Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset Pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente: et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.

Joan. X. Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.

Joan. XVII.: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.

Cant. VI. Una est columba mea, perfecta mea: una est matri suae, electa genitrici suae.

I. Cor. I. Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem Filii ejus JESU CHRISTI Domini nostri. Obse

cro autem vos fratres per nomen Domini nostri JESU CHRISTI, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia

I. Cor. XII.: Sicut corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et CHRISTUS. Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive Gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno spiritu potati sumus. Et paulo post: Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, ut non sit schisma in corpore, sed id ipsum pro invicem solicita sint membra. Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos etc.

Ephes. IV.: Soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui est super omnes et per omnia et in omnibus nobis. Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis CHRISTI.

C. Ephes.: V.: Viri, diligite uxores vestras, sicut et CHRISTUS dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.

Cant. IV.: Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te.

I. Petr. II.: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuncietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabi

le lumen suum. Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.

D. Act. I. Et eritis mihi testes in Hierusalem, et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae.

1

Gen. XXII.: Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et velut arenam, quae est in litore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et BENEDICENTUR in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae.

Marc. XVI.: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Illi autem profecti, praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.

Luc. XXIV.: Sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierosolyma.

Matth. XXVIII.: Euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.

[ocr errors]

Matth. XVI.: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. E. Ephes. IV.: Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos etc. ad consummationem sanctorum, in opus ministe rii, in aedificationem corporis Christi etc. ut crescamus in illo per omnia, qui est caput, Christus ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.

Psalm. CXVIII.: Particeps cgo sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.

Coloss. I. Gratias agentes Deo et Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem.

Philip. I.: Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, (semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens) super communicatione vestra in Evangelio CHRISTI, a prima die usque nunc.

II. Cor. VIII.: Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio: sed ex aequalitate. In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit: Exodi. 16. et qui modicum, non minoravit.

I. Joan. I. Ut et vos societatem habeatis nobiscum,

:

et societas nostra sit cum Patre et cum Filio ejus JESU CHRISTO.

Rom. XII.: Sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Habentes autem donationes, secundum gratiam, quae data est nobis, differentes, sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina etc.

I. Cor. XII.: Sicut corpus unum est et membra habet multa etc. Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.

Ephes. IV.: Obsecro vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.

« PoprzedniaDalej »