Obrazy na stronie
PDF
ePub

:

SCRIPTURAE.

Ephes. II. Gratia estis salvati per fidem, et hoc non

ex vobis: Dei enim donum est.

[ocr errors]

Hebr. XI. Est autem fides sperandarum substantia

rerum, argumentum non apparentium.

1. Joann. V. Tres sunt qui testimonium dant in coelo : Pater, Verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. GENESI. In principio creavit DEUS coelum et terram. Joann. I.: Et verbum caro factum est, et habitavit in

nobis.

Et

Luc. II: Et peperit filium suum primogenitum. paulo post. Natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.

Rom. V.: Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.

Luc. I. Quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur filius DEI.

I. Cor. XV.: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba, (canet enim tuba) et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem.

Joan. III.: Amen amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum DEI. Eccli. III.: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus; non est enim tibi necessarium, ea, quae abscondita sunt, videre oculis tuis. In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus. Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi. Multos enim supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.

II. Cor. X.: In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium CHRISTI.

Esai. VII. juxt. LXX.: Nisi credideritis, non intelligetis. Luc. I.: Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Hieremi. XXXII.: Ecce ego Dominus Deus universae carnis: numquid mihi impossibile erit omne verbum?

PATRES.

BASILIUS in Serm. de fid. confess. siv. de vera et pia fid. in Ascet. Est igitur fides, eorum quae dicta sunt, assentiens approbatio sine ulla haesitatione, cum animi persuasione, de eorum veritate, quae Dei munere sunt praedicata.

Fides est fir

mus assen sus revelatae veritatis,

aestimatio

tudo.

Rom. 8, 16.

BERNARDUS in epist. CXC ad Innocent. contr. Petr. Abelard. In primo limine Theologiae (vel potius stultilogiae suae) fidem definit aestimationem: quasi cuique in ea sen- Fidesnon est tire et loqui, quae libeat, liceat, aut pendeant sub incerto aut opinio. in vagis ac variis opinionibus nostrae fidei sacramenta, et non magis certa veritate subsistant. Nonne si fluctuat fides, inanis est et spes nostra? Stulti ergo martyres nostri, sustinentes tam acerba propter incerta, nec dubitantes sub Fidei certidubio remunerationis praemio durum per exitum diuturnum inire exilium. Sed absit, ut putemus in fide vel spe nostra aliquid, ut is putat, dubia aestimatione pendulum, et non magis totum quod in ea est, certa ac solida veritate subnixum, oraculis et miraculis divinitus persuasum, stabilitum et consecratum partu virginis, sanguine redemptoris, gloria resurgentis. Testimonia ista credibilia facta sunt nimis. Si Psal. 92, 5. quo minus, ipse postremo spiritus reddit testimonium spiritui nostro, quod filii Dei sumus. Quomodo ergo fidem quis audeat dicere aestimationem, nisi qui spiritum istum nondum accepit, quive Evangelium aut ignoret, aut fabu- Tim. 1, 13, lam putet? Scio cui credidi, et certus sum, clamat Apostolus: et tu mihi subsibilas, fides est aestimatio? Tu mihi habet ambiambiguum garris, quo nihil est certius? Sed Augustinus guum. aliter fides, ait, non conjectando vel opinando habetur in corde in quo est, ab eo cujus est, sed certa scientia, acclamante conscientia. Absit ergo, absit, ut hos fines fides habeat Christiana. Academicorum sint istae aestimationes, quorum est dubitare de omnibus, scire nihil. Ego vero securus in magistri gentium sententiam pergo, et scio quoniam non confundar. Placet mihi, fateor, illius de fide Heb. 11, 1. definitio, etsi iste etiam ipsam latenter insimulet, Fides est.

Fides nihil

nitio fidei,

Paulina defi- ait, substantia rerum sperandarum, argumentum non appaexplicatur. rentium. Substantia, inquit, rerum sperandarum, non inanium phantasia conjecturarum. Audis substantiam, non licet tibi in fide putare vel disputare pro libitu, non hac illaque vagari per inania opinionum, per devia errorum. Substantiae nomine aliquid tibi certum fixumque profigitur. Certis clauderis finibus, certis limitibus coarctaris. Non est enim fides aestimatio, sed certitudo.

Fides ratione metienda non est.

19, 4.

IDEM in eadem epistola: Quid magis contra rationem, quam ratione rationem conari transcendere? Et quid magis contra fidem, quam credere nolle, quicquid non possit ratione attingere? Denique exponere volens illud SapienEcclesiast, tis, Qui credit cito, levis est corde: Cito credere est, inquit, adhibere fidem ante rationem, cum hoc Salomon non de fide in Deum, sed de mutua inter nos dixerit credulitate. Nam illam quae in Deum est fidcm, beatus Papa Gregorius negat plane habere meritum, si ei humana ratio praebeat experimentum. Laudat autem Apostolos, quod ad unius jusPsalm. 17,45. sionis vocem sequuti sunt redemptorem. Sit nimirum pro Luc. 1, 45. laude dictum: In auditu auris obedivit mihi; increpatos e regione discipulos, quod tardius credidissent. Deniquè laudatur Maria, quod rationem fide praevenit, et punitur Zacharias, quod fidem ratione tentavit. Et rursum Abraham commendatur, qui contra spem in spem credidit.

Marc. 16, 14.

Rom. 4, 3.

Sq.

Ecclesiae auctoritas

commovit ad

4. AUGUSTINUS contr. Epist. Manich. quam vocant Augustinum fundam. cap 5.: Si inveneris aliquem, qui Evangelio noncredendum dum credit, quid faceres dicenti tibi. non credo? Ego vero Evangelio non crederem, nisi me catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas.

evangelio.

monstratio

Fides a de- 1. B. CONCILIUM Ephesin, can. 13.: vide infra no non pen- quaest. X. A.

det.

2. CONCILIUM Constantiense, Florentinum et Tridentinum: vide infra de Sacramento Eucharistae, quaesti. VIII. G. H.

1. C. BASILIUS in psalm. CXV., in ea verba, Credidi propter quod locutus sum, etc. Sacrorum, quae de Deo sunt, eloquiorum praedux esto fides plane, non item demonstratio; fides, inquam, animam invitans, immo et persuadens ad consensionem prae cunctis rationalibus methodis. Neque enim fides geometricis nititur probationibus, quas necessitates vocitant: sed animis nostris se insinuat efficaci operatione spiritus sancti. Et nonnullis interjectis: In quocunque tandem humanarum artium exercitio (id modo via et ordine ad praestitutum sibi progrediatur finem) im

sensus.

possibile est primarum propositionum inquirere demonstrationes: Immo necesse est, ut, quum admiseris earum artium, quae certa ratione nituntur, principia ut confessa, nec proinde ullam requirentia demonstrativam probationem, id demum inspicias, quicquid ex praesuppositis ordine consequitur. Nihilo secius et theologiae mysterium requirit assensum, Simplex asnulla praevia inquisitione nitentem. Sane ait Apostolus: Heb. 11, 6. Credere enim oportet, quia Deus est, non item quaestionem vocare, aut controversim opponere illud: Quid est Deus? Atque adeo in universum, fides si substantia earum est, quae Heb. 11, 1. sperantur, rerum, et corum, quae non videntur, argumentum: ne mihi tu anxius contendas videre jam, quae longiore seposita sunt intervallo, neu quae speras te olim consecuturum, in ambiguam revoces dubiamve partem, quod ad ea nondum potueris certa notione pertingere.

2. IDEM in Moral. Reg. LXXX. c. 21. Quid proprium fidei? Certissima animi expletio de divinorum verborum veritate, quae nulla, neque a naturali necessitate inducta ratione, neque ad verae pietatis simulationem conformata ullo modo possit labefactari. Quid proprium fidelis? ut cum ejusmodi certa animi expletione veram esse illorum vim credat, quae dicta sunt in scriptura, nihilque rejiciat, aut novum statuere audeat.

[ocr errors]

ritoria non

3. GREGORIUS M. hom. 26. in Evang. Sciendum Experientia nobis est, quod divina operatio, si ratione comprehenditur, nititur, menon est admirabilis. Nec fides habet meritum, cui humana est. ratio praebet experimentum. Et quibusdam interpositis, Cum Paulus Apostolus dicat: Est autem fides sperandarum Heb. 11, 1. substantia rerum, argumentum non apparentium: profecto liquet, quia fides illarum rerum argumentum est, quae apparere non possunt. Quae etenim apparent, jam fidem Joan. 10, 29. non habent, sed agnitionem. Dum ergo vidit Thomas, dum palpavit, cur ei dicitur: Quia vidisti me, credidisti? Sed aliud vidit, aliud credidit. A mortali quippe homine divinitus videri non potuit. Hominem ergo vidit, et Deum

confessus est.

Catholicao

4. CHRYSOSTOMUS hom, 4. in I. Cor.: Quac huma- fidei encominam excedunt rationem, fide, duntaxat indigent.

1. D. EUSEBIUS. Emis. hom. 2. de Symb.: Fides religionis catholicae, lumen est animae, ostium vitae, fundamentum salutis aeternae. Quicunque hac derelicta, velut pessimum ducem proprium sequitur intellectum, quicunque per sapientiae suae sensum, ad mysteriorum caelestium se putat posse pervenire secretum: sic facit, quomodo si abs

um et necessitas.

Similitudo elegans,

Isaiae 7, 9.

tio fidei.

que fundamento aedificet domum, aut si praetermisso ostio velit introire, per tectum: vel si nocte sine lumine inferat gressum, totum se clausis, oculis urgeat in profundum. Hanc ergo nobis fidem velut magnam lampadem, Christus adveniens, errantibus viam monstraturus exhibuit, per quem possit Deus ignotus requiri, quaesitus credi, creditus inveniri.

2. CYRILLUS Hierosol. Cateches. V. illum.: Oculus omnem illuminans conscientiam est fides, et intelligentiam efficiens. Dicit enim Propheta: Nisi credideritis, non intelligetis.

Commenda- 3. CHRYSOSTOMUS in serm. de fid. spe, et char.: Fides est origo justitiae, sanctitatis caput, devotionis principium, religionis fundamentum. Nullus unquam sine hac Dominum promeruit: nullus sine illa fastigium sublimitatis ascendit. Est enim fides innocens ac pura credulitas : qua ad DEUM accedimus, qua praeceptis insistimus, qua expiata mente Dominum veneramur. Hoc excludit dubia, tenet certa, promissa consignat. Hanc qui tenet, felix est: qui deseruerit, miser. Haec in Ecclesia signa ostendit, virtutes exercet, charismata complet.

Ioan. 6, 47.

1 Clemens epist. 1. ad frat. Do.

Amb.

epist. 81. et

ser.38. Augu. serm.d.temp.

4. CYRILLUS Alex. L. IV. in Joan. cap. 9. in haec verba, Amen amen dico vobis, qui credit in me, habet vitam aeternam : Ianua et via in vitam fides est, et recursus quidam atque reductio a corruptione in immortalitatem.

V.

Estne brevis aliqua fidei complexio, ac summa omnium nobis credendorum?

Est illa, quam duodecim Apostoli suo sym18: Ruffin in bolo tradiderunt, quamque in sectiones seu arti

symb.Ire 1.1. lib.

cap.4. adPammach.

4.Herculos duodecim apte distinxerunt. Dignum sane adversus er- opus his auctoribus, qui post Christum Dominum

rores Ioann.

Hieros. Leo

[ocr errors]

Biers christianae fidei praecipui et sanctissimi fundatores

scr..d.pas.

et epist. 13ad

Pulcheriam exstitere. Quod quidem symbolum velut illustris

et ser. cont.

Eutychetem.

Maximus ser. nota est, qua Christiani ab impiis, qui vel nullam,

d. tradition symb.

L

« PoprzedniaDalej »