Obrazy na stronie
PDF
ePub

Rom. II.: Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt: ejusmodi legem non habentes , ipsi sibi sunt lex : qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationum accusantium saut etiam defendentium, in die cum judicabit Deus occulta hominum.

A poc. XX. : Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum ,

a cujus conspectu fugit terra et caelum, et locus non est inventus eis. Et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitae: et judicati sunt mortui ex his , quae scripta erant in libris secundum opéra ipsorum. Et dedit mare mortuos, qui in eo erant, et 'mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant: et judicandum est de singulis secundum opera ipsorum. Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Haec est mors secunda, et qui non est inventus in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis.

Je rem. XVIII. : Pravum est cor hominis et inscrutabile: quis cognoscet illud ? Ego dominus scrutans cor et probans renes: qui do unicuique juxta viam suam, et juxta fructum adinventionum suarum.

Hebr. IV.: Vivus est sermo Dci et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor copitationum et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus : omnia autem 'nuda et aperta sunt oculis ejus.

Gal. VI.: Unusquisque onus suum portabit. Quae seminaverit homo , haec et metet. Quoniam, qui seminat in carne sua , de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Bonum autem facientes non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.

I. Thess. IV.: Ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus.

Eccle. XII. ; Cancta , quae fiunt etc. ut supra.

II. Corinth. V.: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal CHRISTI, ut referat unusquisque propria corporis , prout gessit, sive bonam, sive malam,

Rom. XIV.: Omnes stabimus ante tribunal CHRISTI, et unusquisquc nostrum pro se rationem reddet Deo.

Matth. X. : Qui recipit prophetam in nomine prophctae, mercedem propheta accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Et quicunque potum dederit uni er minimis istis calicem aquae frigidac, tantum in nomine discipuli: amen dico vobis , non perdet mercedem suam.

Job. XXIV.: DEUS inultum abire non patitur.

1

P A T R E S.

Dan, 1, 10.

B. BASILIUS M. Epist. ad Virg. claps. : Reroca in memoriam divinam Danielis visionem : Fluvius ignis decurrebat ante ipsum, mille millia ministrabant ipsi, centena millia adstabant ipsi, judicii locum constituit, et libri aperti sunt. Bona, mala, manifesta, occulta, res, verba , cogitatus, omnia acervatim, ut ab omnibus angelis ac hominibus cxaudiri possint , manifeste revelabuntur. Ad hacc quales necesse est esse eos, qui male vixerunt?

XVI.
Quae summa est articulorum de secunda in

Deitate persona?

A. Haec summa est, CHRISTUM verum Ephe. 1. 6.7. DEUM et hominem csse, qui mirificum Redemp

tionis humanae opus sit aggressus atque perfeceJoan. 64, 6: rit, ut idem sit ipse nobis : Via, Veritas et Vita,

Joan. 1, 1. 14. 1. Joan. 5, 20.

roo. t. 5. . Tim. 2, 5.

[ocr errors]

25.

2) Titi. 9, 1

3) Ephe. 2, 10.

per quem unum, cum periissemus omnes , salvati Rom. s, A. et liberati , Deoque Patri reconciliati sumus:

B. De cujus quidem Redemptionis beneficio ac vero usu ita scriptum est : ? Apparuit gratia. Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, eru. diens nos, ut abnegantes impietatem et secularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc, saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei Salvatoris nostri JESU CHRISTI: qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Sic Apostolus Paulus. Ets alibi : Ipsius (Dei) sumus factura, creati in CHRISTO JESU in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. Atque iterum: Pro omnibus mor- 162 tuus est CHRISTUS, inquit, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant , sed ei , qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit.

C. Quare cavendus illorum est error maxime, qui CHRISTUM non integre, sed veluti mutilatum confitentur, dum solum 5 Mediatorem illum 5) 2. Tom. 3; et Redemptorem, cui fidamus, agnoscunt: nec simul recipiunt eum et legislatorem, cujus jussis Sacob. * * obtemperemus, et virtutum exemplar omnium, .. quod imitemur, et justum judicem , qui debitum , 19 – 24. cujusque 'operi praemium aut supplicium certo ? . Tim. : rependat.

A) 2. Cor. 3,

24. 25.

1. Joan,

1. Pot,

SCRIPTURAE.

mus in

vero

Joan. I.: In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum. Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et paulo post : Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est filius Dei.

I. Joan. V.: Scimus, quoniam filius Dei venit: et dedit nobis sensum, ut cognoscamus 'verum Deum, et si

filio ejus.

Hic est verus Deus, et vita aeterna.

Ephes. I : Gratificavit nos in dilecto filio suo: in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus (remissionem peccatorum) secundum divitias gratiae ejus.

Joan. XIV.: Ego sum via, veritas et vita : nemo venit ad patrem , nisi per me.

Rom. V.: Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est ? Vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. Commendat autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus , Christus pro nobis mortuus est. Multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira-per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus DEO per mortem filii ejus: multo magis reconciliati , salvi erimus in vita ipsius.

Apoc. I.: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.

I. Tim. II. : Unus Deus , unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus.

Rom. III. : Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Jesa : quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, ad osten, sionem justitiae sụae , propter remissionem praecedentium delictorum.

Tit. II.: Apparuit gratia DEI Salvatoris etc. at in textu.

Ephes. II. :- Ipsius enim sumus factura etc. at in textu.

II. Cor. V.: Pro omnibus mortuus est Christus etc. at in textu.

1. Tim. II. : Unus enim Deus etc. ut supra.
Rom. III.: ut supra.

Esai. XXXIII. : Dominus judex noster, Dominus legifer noster , Dominus rex noster: ipse salvabit nos.

Jac. IV.: Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.

Joan. XIII.: Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Ibidem : Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.

1. Joan. II. : Qui dicit se in ipso manere, debet sicut ille ambulavit , et ipse ambulare. Carissimi , non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio.

I. Petr. II. : Quae est enim gloria , si peccantes , et colaphizati suffertis? Sed si bene facientes, patienter sustinetis : haec est gratia apud DEUM In hoc enim vocati estis , quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, nt scquamini vestigia ejus : qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum: ut peccatis mortui , justitiae vivamus.

II. Tim. IV.: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi : In reliquo reposita est mihi cotona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus juder: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.

Rom. II.: Secundum duritiam tuam ct impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei : qui reddet unicuique secundum opera ejus : ,

« PoprzedniaDalej »