Obrazy na stronie
PDF

facie Domini omnis terra. Annuntiaverunt caeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.

Es ai. III. : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus. Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos. Es a i. LXVI. : Ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae ejus: reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis: quia in igne Dominus dijudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem , et multiplicabuntur interfecti a Domino. J o an. V. : Neque enim pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit filio, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. Et paulo post : Sicut enim pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio habere vitam in semetipso : et potestatem dedit ei etiam judicium facere, quia filius hominis est. Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei. S o p h o n. I. : Juxta est Dies Domini magnus, juxta est et velox nimis: vox diei Domini amara , tribulabitur ibi fortis. Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae , dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos. Et tribulabo homines, et ambulant ut caeci, quia Domino peceaverunt: et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora : sed et argentum eorum, et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini : in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. Ma la c h. : IV.: Ecce enim dies veniet succensa, qua— si caminus : et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem , stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et germen. Et erietur vobis timentibus nomen meum sol ju

[ocr errors]

stitiae et sanitas in pennis ejus: et egrediemini , et salietis sicut vituli de armento. Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum , in die , qua ego facio, dicit Dominus exercituum. Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël praecepta et judicia. Ecce ego mittam vobis Eliam Prophetam , antequam veniat dies Domini magnus et horribilis, et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum, ne forte veniam et percutiam terram anathemate.

J o e l. III. : Ecce in diebus illis et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Hierusalem, congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat : et disceptabo cum eis ibi super populo meo et haereditate mea Israël, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt. Et paulo post: Consurgant et ascendant

gentes in vallem Josaphat : quia ibi sedebo, ut judicem omnes gentes in circuitu.

M a t th. XXV. : Cum autem venerit filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes , et separabit eos ab inviccm , sicut pastor segregat oves ab hoedis : et statuet oves quidem a dextris suis, hoedos autem a sinistris. Tunc dicet rex his, qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti patris mei etc.

Ma tt h. XXIV. : Et multi pseudoprophetae surgent etc. Et praedicabitur hoc evangelium re orbe, in testimonium omnibus

gni in universo gentibus: et tunc veniet consummatio. Surgent pseudochristi , et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia , ita ut in errorem inducantur, (si fieri potest) etiam electi. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis : Eccc in deserto est, nolite exire. Ecce in penetralibus, nolite credere. Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem : ita erit et adventus filii hominis. Ubicumque fuerit corpus,

[ocr errors]

illic congregabuntur, et aquilae. Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur , et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur, et tunc parebit signum filii hominis in caelo : et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et majestate. Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna: et congregabunt, electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus pater. Sicut autem in diebus Noë : ita erit et adventus filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam, et non cognoverunt , donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus fihii hominis etc.

L u e. XXI.: Et erunt signa in sole et luna et stellis, ct in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione, quae supervenient universo orbi. Nam virtntes caelorum movebuntur : et tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus vitae: et superveniat in vos repentina dies illa. Tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante filium hominis.

Act. X.: Et praecepit nobis praedicare populo et testificari , quia ipse est, qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.

I. Th e s s. IV. : Nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini, non pracvcnicnaus eos , qui dormierunt : Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce Archangeli et in tuba - Dei deseendet de caelo : et mortui, qni in CHRISTO sunt, resurgent primi. Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur , simul rapiemur cum illis in nubibus obviam CHRISTO in aëra, et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis.

Ibid. V. : Dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerint, pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habcnti, et non effugient. Vos autem fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat: I. Co r in th. XV.: Ecce mysterium vobis dico. Ontnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. In momento, in ictu oculi , in novissima tuba (canet enim tuba) et mortui resurgent incorrupti , et nos immutabimur. I. T h e s s. II. : Non cito moveamini a vestro sensu , neque terreamini , neque per spiritum , neque per Sermonem, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini. Ne quis vos seducat ullo modo, quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati , filius perditionis, qui adversatur, * et extollitur supra omne , quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. £t tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum, cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute , et signis et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis iis, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes , qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. I. P e t r. III.: Hoc primum scientes, quod venient in , novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes, dicentes: Ubi est promissio

[ocr errors]

aut adventus ejus ? Ex quo enim patres dormierunt , omnia sic perseverant ab initio creaturae. Latet enim eos hoc volentes, quod caeli erant prius, et terra, de aqua et per aquam , consistens . Dei verbo : per quae, ille tunc mundus aqua inundatus periit. Caeli autem , qui nunc sunt, et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii et perditionis impiorum hominum. Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni , et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos , nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Adveniet autem dies Domini, ut fur, in quo caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur: terra autem et quae in ipsa sunt opera, exurentur. Cum igitur haec omnia dissolvenda sint : quales oportet vos esse in sanctis conversationibus ct pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Domini, per quem caeli ardentcs solventur, et elementa ignis ardore tabescent? Novos vero caelos et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. ... Matth. XII.: Dico autem vobis, quonian omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Ex verbis enim tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Sa p. I. : Propter hoc qui loquitur iniqua , non potest. latere, nec praeteriet, illum corripiens judicium. In cogitationibus enim impii interrogatio erit :. sermonum autem , illius auditio ad Deum veniet , ad correptionem iniquitatum illius. Sermo obscurus in vacuum non ibit. E s ai. LXVI. : Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis : et venient, et videbunt gloriam meam. E c c l e. XII. : Cuncta , quae fiunt, adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum sit.

« PoprzedniaDalej »