Obrazy na stronie
PDF
ePub

facie Domini omnis terra. Annuntiaverunt caeli justitiam ejus, ct viderunt omnes populi gloriam ejus.

Es ai. III. : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui , et principibus ejus. Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos.

Esa i. LXVI. : Ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigac ejus: reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis: quia in igne Dominus dijudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem , et multiplicabuntur interfecti a Domino.

Joan. V.: Neque enim pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit filio, ut onines honorificent filium, sicut honorificant patrem. Et paulo post : Sicut enim pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio habere vitam in semetipso: et potestatem dedit ei etiam judicium facere, quia filius hominis est. Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei.

Sophon. I.: Juxta est Dies Domini magnus, juxta est et velox nimis: vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Dies irae dies illa, dics tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubac et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos. Et tribulabo homines, et ambulant ut caeci , quia Domino peccavcrunt: et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora: sed et argentum eorum, et aurum corum non poterit liberare eos in die irae Domini : in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.

Malach.: IV.: Ecce enim dies veniet succensa, quasi caminus : et erunt omnes superbi et

omnes facientes impictatem , stipula: et inflammabit cos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quac non derelinquet eis radicem et germen. Et crietur vobis timentibus nomen meum sol ju

stitiac et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento. Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum , in die, qua ego facio, dicit Dominus exercituum. Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël praecepta et judicia.

Ecce ego mittam vobis Eliam Prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis, et convertet cor patrum ad filios , et cor filiorum ad patres eorum, ne forte veniam et percutiam terram anathemate.

Joel. III. : Ecce in diebus illis et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Hierusalem, congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat: et disceptabo cum eis ibi super populo meo et haereditate mea Israël, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt. Et paulo post : Consurgant et ascendant gentes in vallem Josaphat: quia ibi sedebo, ut judicem omnes gentes in circuitu.

Matth. XXV. : Cum autem venerit filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit cos ab inviccm, sicut pastor segregat oves ab hoedis : et statuet oves quidem a dextris suis, hoedos autem a sinistris. Tunc dicet rex his, qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti patris mei etc.

Matth. XXIV.: Et multi pseudoprophetae surgent etc. Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. Surgent pseudochristi, et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia , ita ut in errorem inducantur, (si fieri potest) etiam electi. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis : Eccc in deserto est, nolite exire. Ecce in penetralibus, nolite credere. Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret' usque in Occidentem: ita erit et adventus filii hominis. Ubicunque fuerit corpus,

[ocr errors]
[ocr errors]

illic congregabuntur, et aquilae. Statim autcm post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur , et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo , et virtutes caelorum commovebuntur, et tunc parebit signum filii hominis in caelo : et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et majestate. Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.

De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus pater. Sicut autem in diebus Noč : ita erit et adventus filii hominis. Sicut enim crant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam, et non coge noverunt, donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus filii hominis etc.

Luc. XXI.: Et erunt signa io sole et luna et stellis , et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore et erspectatione, quae supervenient universo orbi. Nam virtntes caelorum movebuntur ; et tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Caelum et terra transibunt, verba autem mea'non transibunt. Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus vitae: et superveniat in vos repentina dies illa. Tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante filium hominis.

Act. X.: Et praecepit nobis praedicare populo et testificari, quia ipse est, qui constitutus est a Deo juder vivorum et mortuorum.

I. Thess. IV.: Nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini, non pracvcnicmus eos, qui dormie

[ocr errors]

runt : Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de caelo : et mortui, qui in CHRISTO sunt, resurgent primi. Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur , simul rapiemur cum illis in nubibus obviam CHRISTO in aëra ,, et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis.

Ibid. V.: Dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerint, pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. Vos autem fratres , non estis in tenebris, ut vos dics illa tanquam fur comprehendat:

I. Corinth. XV.: Ecce mysterium vobis dico. Onnes quidem resurgemus , sed non omnes immutabimur. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba (canet enim tuba) et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur.

I. Thess. II.: Non citó moveamini a vestro sensu neque terreamini , neque per spiritum , neque per sermo• Dem, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini. Ne quis vos seducat ullo modo, quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum, cujus est adventus, secundum operationem Satanae in omni virtute , et signis et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis iis, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

I. Petr. III.: Hoc primum scientes , quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes, dicentes: Ubi est promissio

aut adventus cjus? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae. Latet enim eos hoc volentes, quod caeli erant prius, et terra, de aqua et per aquam, consistens Dei verbo: per quae, ille tunc mundus aqua inundatus periit. Caeli autem , qui nunc sunt, et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii et perditionis impiorum hominum. Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Adveniet autem dies Domini, ut fur, in quo caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur: terra autem et quae in ipsa sunt opera , exurentur. Cum igitur haec omnia dissolvenda sint: quales oportet vos esse in sanctis conversaționibus et pietatibus , exspectantes et properantes in adventum diei Domini, per quem caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent? Novos vero caelos ct novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.

Matth. XII.: Dico autem vobis, quoniain ompe verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Ex verbis enim tuis justificaberis , et ex verbis tuis condemnaberis.

Sap. I. : Propter hoc qui loquitur iniqua , non potest latere, nec praeterict illum corripiens judicium. In cogitationibus enim impii interrogatio erit : sermonum autem illius auditio ad Deum veniet , ad correptionem iniquitatum illius. Sermo obscurus in vacuum non ibit.

Es ai, LXVI. : Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis : et venient, et videbunt gloriam meam.

Eccle. XII.: Cuncta , quae fiunt, adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum sit.

« PoprzedniaDalej »