Obrazy na stronie
PDF
ePub

*

videt in cac

In Crucis sig. victoria

Constantini.

Christus ju

signum

sidium con

admirabilis apparuit: quam si quis forte alius dixisset, non tam facile hominibus potuisset persuaderi: verum cum imperator ipse victor, nobis ipsis, qui hanc historiam jam literis persequimur, longo tempore post, cum notitia eramus et familiari colloquio ab eo dignati, narraret, et sermonem jurejurando confirmaret, cui dubium esse poterit, quin sit rei ita commemoratae fides omnino adhibenda: praesertim cum tempus postea consecutum, ratum orationi testimonium dederit? Cum jam sol ad medium caelum Constantinus ascenderat, die in pomeridianum tempus paulatim inclinante o crucis sigdixit se crucis signum ex lucis splendore figuratum, in ip- num. so caelo soli imminens manifesto oculis aspexisse, inque eo inscriptionem consignatam, quae haec verba complectebatur, IN HOC VINCES. Admiratio ingens ipsum et to- no tum exercitum, qui eam quopiam iter facientem comitabatur, atque adeo hujus prodigii spectator factus erat, incessit. Et cap. 23. Se dubitatione admodum intra se distrahi, quod tandem illud ostensum sibi vellet, asseruit. Atque eum diu multumque de eo cogitantem oppres- Chr sit nox. Ibi ei dormienti Christum Dei cum signo in cae- crucis fabrilo monstrato visum esse, praecepisseque, ut exemplari ad cain Proimitationem illius sigui, quod in caelo apparuerat fabrica- tra hostes. to, eo tanquam praesidio in proeliis cum hostibus committendis uteretur. Item I. c. 24. Ille, simulatque dies illuxit, surgens, primum arcanum illud visum amicis exponit: deinde artificibus, qui aurum et lapides pretiosos affabre Crucis effisculpere norant, accersitis, medio inter illos loco assidet, gies auro et verbis signi describit effigiem, eam auro et lapidibus pre- ciosis adum -tiosis imitatione adumbrare mandat. Quam quidem effigiem contigit, ut nos oculis olim contemplaremur: Ipse enim Imperator, Deo illud largiente, eam nobis ostendere dignatus est. Deinde c. 25. ponitur descriptio vexilli instar crucis fabricati, quod nunc Romani LABARUM appellant. Ac deinde: Isto igitur salutari signo (inquit) Imperator tan- Propugnacu. quam hostilis cujusque et infestae violentiae propugnaculo semper usus est. Cujus expressae similitudines mandavit, ut universum exercitum perpetuo antecederent. Ibid. c. 33. In urbe media, quae prae ceteris principem locum facile obtinet, (Romam intelligit) ingens istud trophaeum contra hostes erexit: et hoc salutare signum characteribus, qui nullo modo deleri poterant, in eo insculptis, Romanorum, Propugnacualiorumque omnium imperio subjectorum propugnaculum imperii. esse demonstravit, palamqué omnibus proposuit ad intuendum. Ac statim ubi erectum hastile, ad formam crucis in manum propriae imaginis in statua expressae insertum,

lapidib. pre

brata.

Labarum.

lum.

lum Romani

num crucis erectum.

Romae sig. Romae in loco celebri ac multum a populo frequentato, locatum fuit, hanc inscriptionem Latino sermone in eo mandat incidere: Hoc salutari signo, vero fortitudinis indicio, civitatem vestram tyrannidis jugo liberavi, et S. P. Q. R. in libertatem vindicans, pristinae amplitudini et splendori restitui.

Vexillum Cru cis in exerci

cerit.

3. IBID. c. 7.: Atque adeo jam salutari Servatoris tu quid effe vexillo exercitum suum antecedente, praeclariora victoriae trophaea consecutus est. Nam in qua parte istud crucis vexillum visum fuit, hostes fugam capere, victores persequi. Qua re intellecta Imperator, sicubi partem aliquam sui exercitus languentem cernebat, ibi salutare illud vexillum tanquam quoddam subsidium ad victoriam obtinendam locari mandavit. Cujus adjumentis extemplo parta est victoria: quippe dimicantium vires Divina quadam potentia fuere admodum confirmatae. Deinde c 8. refert quinquaginta viros ad portandum Crucem delectos. Cap. 9. vero quod de cruciferis quidam cum fugisset, interfectus sit: qui vero fideliter permanserat, servatus sit illaesus. Atque Nota de Cru. istud (inquit) omnem plane superat admirationem, tum quod tela ab hostibus jacta sic intra exiguum illum et angustum hastilis ambitum provolabant, ut in eodem fixa haerescerent: tum quod ille, qui illud ipsum gestabat, mortem effugeret. Imo vero ut qui hoc ministerium obibant, nihil damni incommodive aliquando acciperent. Neque certe haec nostra est oratio, sed ipsius imperatoris, qui praeter alias res, hanc etiam nobis coram memoravit.

ciferis.

Tertio sig

4. NICEPHORUS Callist. Eccl. hist. L. VIII. c. 3. refert idem, quod Eusebius de signo crucis in caelo a Constantino Imperatore viso, cum bellum gereret adversus Maxentium.

5. Et L. VII. c. 47. narrat. Constantinum denuo vidisse signum crucis in caelo cum eadem inscriptione: In hoc ipso signo hostes omnes vinces: idque in bello adversus Byzantios gesto.

a

6. Et c. 49. tertio crucem Constantino apparuisse, num Crucis cum adversus Scythas bellum gereret.

vidit Constantinus

XIII.

Quid credendum profert quintus articulus:
Descendit ad inferos, et resurrexit?

Zach, 9, 11. 1

2, 14. Ecclesiastic. 24,8.

Oseae 13,14..

A. Christum docet, postquam mortuus esset P. 45, 9. 10. in cruce, secundum animam quidem ad inferos Pet.3, 16. Col. usque penetrasse, tum ut mortis ac satanae devic- Act. 21. sq. torem, tum ut Patrum in limbo sedentium libera- Iren. lib. 5. torem sese declararet: secundum corpus autem, et lib. 20. d. quo jacuerat in sepulcro, tertio post die, Triumphator ex inferis redire vellet, eundem ad 4. vitam sua vi immortalem ac gloriosum, primogeni-Heb. 2, 13 tum ex mortuis resurrexisse.

cum

infine. Aug. cp. 99. et 57. civ. Dei, cap.

15.

Item ser

137. de temp. Hiero. in cap.

ad Eph. et

in Ose. 15, 14,

15. Mar. 16. 6.9. Apoc. 1. 18. Joan, 2,19

Cor. 15, 3. sq.

B. Quo admirabili opere consolatur ac do- Col. 1, 18. 1. cet, electos de potestate satanae, mortis et inferni liberari, eamque resurgendi gratiam omnibus offert atque commendat, ut vere credentes in Christum, de vitiis ad virtutem, a morte peccati ad sq. Col. 5. 3. vitam gratiae, in fine porro seculorum omnium

1) Rom. 6, 4.

1.8q. Philip.

3,20. 11. E

phes,4, 14. 1. Pet. 1, 3.

22.

de morte corporis ad vitam immortalem resurgant. 2). Cor. 15. Nam quis suscitavit JESUM, et nos cum JESU 2 Corinth. suscitabit.

4,14.3.Thess. 4,14. sq.

SCRIPTURAE.

Psalm. XV. Insuper et caro mea requiescet in spe: quoniam non derelinques animam meam inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem.

Zachar. IX. Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.

I. Petr. III.: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu. In quo

ritibus.)

(alias spi- et his, qui in carcere erant, spiritu*) veniens praedicavit : qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë cum fabricaretur arca.

Coloss. II.: Delens, quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis. Et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci: et exspolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.

Eccli. XXIV.: Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino.

Act. II. Quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. David enim dicit in eam: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam etc. David providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.

O se. XIII: De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos: ero mors tua o mors, morsus tuus ero inferne. Matth. XII. Quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem, et tunc domum illius diripiet?

Hebr. II.: Ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est, diabolum, et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. Marc. XVI.: Surrexit, non est hic. Surgens autem mane prima Sabbati, apparuit primo Mariae Magdale

nae etc.

Apoc. I.: A Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum. Ibidem: Ego sum primus et novissimus, et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis et inferni.

Joan. II Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Ille autem dicebat de templo corporis sui. Coloss. I. Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui

est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens: quia in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare: et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt.

I. Corinth. XV.: Tradidi enim vobis inprimis, quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum scripturas: et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die, secundum scripturas: et quia visus est Cephae, et post hoc undecim. Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. Deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus. Novissime autem

[ocr errors]

omnium tanquam abortivo visus est et mihi. Si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra. Invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris. Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium, quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.

Rom. VI.: Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus. Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus, quia simul etiam

« PoprzedniaDalej »