Obrazy na stronie
PDF
ePub

Si

stas disciplinae adversus improbos aut nefarios exercendae, tunc rursus, ne socordia segnitiaque dormiamus aliis aculeis praeceptorum, quae ad severitatem coërcitionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus nostros in via Domini ex utrisque testimoniis illo duce atque adjutore dirigentes nec patientiae nomine torpescamus, nec obtentu diligentiae saeviamus. Et capite tertio: Non omittendam censuit Christus Ecclesiae disciplinam: immo vero admonuit adhibendam, quando ait: Attendite vobis: Si peccaverit in te fra- Matth. 18, 15. ter tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. audierit te, lucratus es fratrem tuum, Si autem non audierit te, assume tecum unum vel duos, ut in ore testium duorum vel trium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae. Si autem nec Ecclesiam audierit, Severitatis sit tibi tanquam ethnicus et publicanus. Deinde ipsius se- terrorem graveritatis terrorem gravissimum adjecit, etiam eo loco, di- jecit Domicens: Quae solveritis in terra, soluta erunt et in caelo: Matth. 7, 6. Quae ligaveritis in terra, ligata erunt in caelo. Prohibe etiam sanctum dare canibus. Nec contrarius est Apostolus Domino, quia dicit: Peccantes coram omnibus argue, ut caeteri timorem habeant: cum ille dicat: Corripe eum inter Excommunite et ipsum. Utrumque enim faciendum est, sicut et in- creta. firmitatis diversitas admonet eorum, quos utique non perdendos, sed corrigendos, curandosque suscepimus, et alius sic, alius autem sic sanandus est: ita etiam est ratio dissimulandi et tolerandi malos in Ecclesia: et est rursus ratio castigandi et corrigendi, non admittendi, vel a communione removendi

vissimum ad

nus.

1. Tim. 5, 20.

catio sit dis

Quando fieri

excommuni

2.

Thess.3,15.

3. AUGUSTINUS L. III. cont. ep. Parmeni. cap. 2.: Gum quisque fratrum, id est, Christianorum intus in Ecclesiae societate constitutorum, in aliquo tali peccato fuerit nonmuut deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc, ubi catio. periculum schismatis nullum est, atque id cum ea dilectione, de qua ipse alibi praecipit, dicens: ut inimicum non eum existimetis, sed corripite ut fratrem. Non enim estis ad eradicandum, sed ad corrigendum. Quod si se non agnoverit, neque poenitendo correxerit, ipse foras exiet, et per propriam voluntatem ab Ecclesiae unitate dirimetur. Nam et ipse Dominus cum servis volentibus zizania colligere, dixit: Sinite utraque crescere usque ad messem: præmisit causam, dicens, ne forte, cum vultis colligere zizania, Matth. 13, eradicetis simul et triticum. Ubi satis ostendit, cum metus 30. sq. iste non subest, sed omnino de frumentorum certa stabilitate, certa securitas manet: id est, quando ita cujusque crimen notum est omnibus, et omnibus exsecrabile apparet,

Alias conservatio.

Episcopi A.

locum tenent

ut vel nullus prorsus, vel non tales habeat defensores, per quos possit schisma contingere, non dormiat severitas disciplinae, in qua tanto est efficacior emendatio pravitatis, quando diligentior confirmatio caritatis. Tunc autem hoc sine labe pacis et unitatis, et sine laesione frumentorum fieri potest, cum congregationis Ecclesiae multitudo ab eo crimine, quo anathematizatur, aliena est. Tunc enim adjuvat praepositum potius corripientem, quam criminosum resistentem. 4. GREGORIUS hom. 26. in Evangelia: Apostolorum postolorum profecto nunc in Ecclesia Episcopi locum tenent: ligandi in Ecclesia. atque solvendi auctoritatem suscipiunt, qui gradum regiminis sortiuntur. Grandis honor, sed grave pondus istius est honoris. Durum quippe est, ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, judex vitae fiat alienae. Et plerumque contingit, ut hic judicii locum teneat, cui ad locum vita minime concordat. Ac proinde saepe agitur, ut vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat. Saepe in solvendis ac ligandis subditis suae voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur etc. Causae ergo pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda: videndum est, quae culpa, aut quae sit poenitentia secuta post culpam: et quos omnipotens Deus per compunetionis gratiam visitat, illos pastoris sententia absolvat. Tunc enim vera est absolutio praesidentis, cum aeterni arbitrium sequitur judicis. Et nonnullis interjectis: Sed Sententia utrum juste an injuste obliget pastor, pastoris tamen senpastoris,licet tentia gregi timenda est, ne is, qui subest, et cum injuste menda est. forsitan ligatur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur. Pastor ergo vel absolvere indiscrete timeat vel ligare. Is autem, qui sub manu pastoris est, ligari timeat vel injuste: nec pastoris sui judicium temere reprehendat, ne, etsi injuste ligatus est, ex ipsa tumidae reprehensionis superbia, culpa, quae non erat, fiat.

injusta, ti

Vinculum sa

sam attingit

Servorum

5. CHRYSOSTOMUS L. III. de Sacerd. : Habent cerdotum ip: quidem et terrestres principes vinculi potestatem, verum animam. corporum solum. Id autem, quod dico sacerdotum vinsententiam culum, ipsam etiam animam contingit, atque ad caelos usque pervadit usque adeo, ut quaecunque infernae sacerdotes confecerint, illa eadem Deus superne rata habeat, ac servorum sententiam Dominus confirmet. Plura testimonia vide supra de Symbolo, quaest. 18.

Dominus confirmat.

XVII.

Quis est doctrinae totius de Ecclesiae praeceptis et traditionibus usus ac fructus?

2

Epi. haer.61.

A. Ingens profecto est ac varius. Atque primus quidem, ut intelligamus, nos solis literis scu scripturis divinis minime alligari. Quid enim (ut Irenaci verbis utamur) si neque Apostoli 1.3, c. 4. quidem scripturas reliquissent nobis, nonne opportebat ordinem sequi traditionis, quam tradiderunt iis, quibus committebant Ecclesias? Itaque luculenter dixit Basilius: Dogmata, quae in 2 L. de SpiEcclesia servantur ac praedicantur, quaedam ha- cap. 27. bemus e doctrina scripto praedita: quaedam rursus ex Apostolorum traditione in mysterio, id est, in occulto tradita, recepimus. Quorum utraque parem vim habent ad pietatem: nec his quisquam contradicit, quisquis sane vel tenuiter expertus est, quae sunt jura Ecclesiastica.

3

ritu sancto.

docue 3) Joann. 20, ad nos Aug ep. 108.

De qui

30. et 21, 25.

num.

Seleucia

[ocr errors]

B. Neque dubium esse potest, quin Christus et Apostoli multa tum egerint, tum rint, quae etsi scripta quidem non sint, tamen posterosque maxime pertineant. bus generatim Paulus admonens : De caetero 4)Phil.4.8,9. fratres, inquit, quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque justa, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate. Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite: et Deus pacis erit vobiscum.

C. Proximus est, recte uti christiana libertate, quam homines otio luxuque capti, si un. quam alias, nunc maxime dant in occasionem 5) Gal. 5,13. carnis, ut Apostolus loquitur: illius praetextu, 2. Pet. 2, 19. foedis voluptatibus inserviunt, et quidquid fere libet, etiam circa religionis instituta mutanda, id licere sibi arbitrantur. Atqui ab ista prophana novitate ac temeritate nos revocant, tuentur, Aug. ep. 118. deterrent apostolica et ecclesiastica dogmata simul et instituta: quae fraenum injiciunt humanae

licentiae docentque convenienter uti christiana 6) 4. Petr. 1, libertate: ita nimirum, ut nos a 'jugo peccati 18-22. Gal. et a servitute veteris legis per Christum liberi

18. Rom. 6,

3, 13. et 4, 31.

Rom. 8, 2.

2) Psal. 55,8. effecti, "ultro libenterque praestemus christianum

Col. 3, 23. 24.

Luc. 1, 74. 75. officium, serviamus Deo in justitia et sanctitate,

2. Cor. 3, 17.

Kom. 6. 18

19. 1. Pet. 1,

22. 1. Cor. 9, ducem sequamur spiritum in lege caritatis, justi22. 1. Pet.2, tiae servi, obedientiae filii, humilitatis cultores,

20.

Luc. 21,

19. Matth. 4, 17. 16, 24.

8) Gal. 5, 13. tores.

8

patientiae custodes, poenitentiae et crucis amaVos, inquit Apostolus, in libertatem vocati estis fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. Ad quam Spiritus caritatem sanetae servitutis obsequio, et alendam et conservandam cum honesta cuncta prosunt, tum ingens pondus adferunt pie observatae Ecclesiae traditiones.

D. Postremus est, ut verum inter legitimos et notos Ecclesiae filios, seu inter Catholicos et 9) Vinc. Lár. Haereticos discrimen inde accipiamus. Illi enim simpliciter in doctrina Ecclesiae, sive scripto ea, nempe biblicis literis tradita sit, sive Patrum traditione comprobata, acquiescunt. Sequuntur

enim verbum Dei: 10 Ne transgrediaris terminos 10) Prov. 22, antiquos, quos posuerunt Patres tui.

28. Eccl. 8,11. 12. Deut 32, 7. Hiere, 6,16

E. Hi vero, qui sunt haeretici, ab hac simplicitate fidei et a venerandae matris Ecclesiae sanctorumque Patrum probata sententia discedunt, nimiumque sibi vel desertoribus Ecclesiae fidunt, adeoque ne moniti quidem resipiscunt. Quare Paulus de iis tam serio sanxit, dum ait: 11 Haereticum hominem post unam et secundam 11) Tit 8,10. correptionem devita, sciens, quia subversus est, qui hujusmodi est. Atque ut cum 12 Cypriano con-12) Ad Pomcludamus: Quisquis ab Ecclesiae unitate discesserit, cum haereticis necesse est inveniatur.

pejum.

SCRIPTURAE.

Philip. IV., Gal. V., Prov. XX., Tit. III., ut

in textu.

Joann, XX.: Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc.

:

Et XXI. Sunt autem et alia multa, quae fecit JESUS: quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.

II. Petr. II.: Libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis.

1. Petr. I.: Scientes, quod non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati CHRISTI et incontaminati.

« PoprzedniaDalej »