Obrazy na stronie
PDF
ePub

DE FESTIS DIEBUS CELEBRANDIS.

tempora.

1. CONCILIUM Lugd. c. 5., ut est apud lvo. part. 4. c. 14. et apud Grat. de consecr. dist. 3.: Pronuntian- Feriarum dum est laicis, ut sciant tempora feriandi per annum, id est, omnem Dominicam, a vespera usque ad vesperam: ne Judaismo capiantur. Feriandi vero per annum isti sunt dies: Natale Domini, sancti Stephani, sancti Joannis Evangelistae, Innocentum, sancti Sylvestri, octavae Domini et Theophania, purificatio sanctae Mariae, sanctum Pascha, cum tota hebdomada, rogationes tribus diebus, ascensio Domini, sancti dies Pentecostes, sancti Joannis Baptistae, duodecim Apostolorum, maxime sanctorum Petri et Pauli, qui mundum sua praedicatione illuminarunt, sancti Laurentii, assumptio sanctae Mariae, nativitas ejusdem, dedicatio basilicae sancti archangeli Michaelis. Dedicatio cujuscunque oratorii, et omnium Sanctorum, et sancti Martini: et illae festivitates, quas singuli Episcopi in suis episcopatibus cum populo collaudaverint, quae vicinis tantum circummorantibus indicendae sunt, non generaliter Jejunia. omnibus. Reliquae vero festivitates per annum non sunt cogendae ad feriandum, nec prohibendae. Indictum vero jejunium, quando fuerit denuntiatum, ab omnibus observetur.

[ocr errors]

cae religiosa

seq

2. SECUNDUM Conc. Matis. cap. 1.: Custodite diem Diei dominiDominicam, quae nos denuo peperit, et a peccatis omni- observatio. bus liberavit. Nullus vestrum litium fomitibus vacet: nullus causarum actiones exerceat: nemo sibi talem necessitatem exhibeat, quae jugum cervicibus jumentorum imponere cogat. Estote omnes hymnis et laudibus Dei animo corporeque intenti. Si quis vestrum proximam habet Ecclesiam, properet ad eandem, et ibi dominico die semet ipsum precibus lacrimisque afficiat. Sint oculi manusque vestrae toto Genes. 2, 2. illo die ad Deum expansae: ipse est enim dies requietionis perpetuus, ipse nobis per septimae diei umbram insinuatus noscitur in lege et prophetis. Justum igitur est, ut hanc diem unanimiter celebremus, per quam facti sumus, quod non fuimus. Fuimus enim ante servi peccati, sed per eam facti sumus filii justitiae. Exhibeamus Domino liberam servitutem, cujus nos novimus pietate de ergastulis liberatos erroris : non quia hoc Dominus noster a nobis expetit, ut corporali abstinentia diem dominicam celebremus, sed quaerit obedientiam, per quam nos, calcatis terrenis actibus, ad caelum usque misericorditer provehat. Si quis itaque vestrum hanc salubrem exhortationem parvi penderit, aut contemptui tradiderit, sciat se pro qualitatis merito principaliter a

Diebus Dominicis et festis quid

dios.

Deo puniri, et deinceps sacerdotali quoque irae implacibiliter subjacere. Si causidicus fuerit, irreparabiliter causam omittet: Si rusticus aut servus, gravioribus fustium ictibus verberabitur: Si clericus aut monachus, mensibus sex a consortio suspendetur fratrum.

Item

3. CONCILIUM Mogunt. sub Carol. M. celebr. cau. 36. Festos dies in anno celebrare sancimus, hoc est, diem Dominicum Paschae, cum omni honore et sobrietate venerari. Simili modo tota hebdomada illa observari decrevimus, diem Ascensionis Domini pleniter celebrare. Pentecosten similiter, ut in Pascha, in natali Apostolorum Petri et Pauli diem unum, Nativitatem sancti Joannis Baptistac, Assumptionem sanctae Mariae, Dedicationem sancti Michaelis, natalem sancti Remigii, sancti Martini, sancti Andreae, in Natali Domini dies quatuor, octavas Domini, Epiphaniam Domini, Purificationem sanctae Mariae, et illas festivitates martyrum vel confessorum observare decrevimus, quorum in unaquaque parochia sancta corpora requiescunt. Similiter etiam dedicationem templi.

4. ITEM can. 37. Omnes dies Dominicos cum omni veneratione decrevimus observare, et a servili opere abstinere, et ut mercatus in eis minime sit, nec placitum, ubi aliquis ad mortem vel ad poenam judicetur.

5. CONCILIUM Tribur. sub Arnulph. Imp. can. 35.: Secundum Sanctorum statuta Patrum, in hoc sancto praeagendum et a judicamus Concilio, ut nullus comes, nullusque omnino quibus abstinendum. secularis diebus Dominicis vel Sanctorum in festis, seu Quadragesimae aut jejuniorum, placitum habere: Sed nec populum illo praesumat coërcere, quia inde irascitur Deus, cum tantum suo sancto servitio debet populus desudate, Jejuniorum inveniatur lites et contentiones frequentare. Diebus vero Dominicis et Sanctorum festis, vigiliis et orationibus insistendum, et ad Missas cuilibet Christiano cum oblationibus est currendum, et tantummodo DEO vacandum. Diebus Quadragesimae et jejuniorum, summa devotione jejunandum, et omni intentione est orandum, atque unicuique pro facultatibus suis eleemosynae tribuendae, et nullae Esa. 56, 3. lites-vel contentiones habendae. Arguit enim eos, qui contentiones et lites tempore jejuniorum, et qui a debitoribus debita exigunt, Dominus per prophetam, dicens: Ecce in diebus jejuniorum vestrorum invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis: Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie.

6. IGNATIUS in ep. ad Philip.: Dies festos nolite inhonorare.

DE AUDIENDO MISSAE SACRIFICIO.

dae.

1. CONCILIUM Agath. can. 47.: Missas die Domi- Missae intenico sæcularibus totas audire, speciali ordine, praecipimus, grae audienita ut ante benedictionem sacerdotis egredi populus non praesumat. Quod si fecerint, ab Episcopo publice confundantur.

sas

2. IBIDEM can. 21. Si quis etiam extra parochias, in quibus legitimus est ordinariusque conventus, oratorium in agro habere voluerit, reliquis festivitatibus, ut ibi Misteneat propter fatigationem familiae, justa ordinatione permittimus. Pascha vero, Natali Domini, Epiphania Domini, Ascensione Domini, Pentecoste, et Natali sancti Joannis baptistae, et si qui maximi dies in festivitatibus habentur, non nisi in civitatibus aut in parochiis teneant. Clerici vero, si qui in festivitatibus, quas supra diximus in oratoriis, (nisi jubente aut permittente Episcopo) Missas facere aut tenere voluerint, a communione pellantur.

3. CONCILIUM Tribur. can. 35. ut sup. de fest.

,

dictionem

4. CONCILIUM I. Aurel. can. 28.: Cum ad celebran- Ante benedas Missas in Dei nomine convenitur, populus non ante non egrediscedat, quam Missae solennitas compleatur: Et ubi Epis- diendum. copus non fuerit, benedictionem accipiat sacerdotis.

DE JEJUNIIS ECCLESIASTICIS.

mae,

feriae

1. CANON Apost. 68.: Si quis Episcopus, vel pres- Jejunium byter, vel diaconus, vel lector, vel cantor sanctam Pa quadragesi schae quadragesimam non jejunat, vel quartum diem, vel quartae et parasceven praeterquam si propter imbecillitatem corpora- quitus obserlem impediatur, deponatur. Si sit autem laicus, segregetur.

sextae anti

vatum.

communia

2. CONCILIUM Gangr. can. 19.: Si quis eorum, qui Anathema exercentur, absque corporali necessitate se insolenter gerat, jejunia eccleet tradita jejunia, quae communiter servantur ab Ecclesiae dissol sia, dissolvat, perfecta in eo residente ratione, sit anathema.

ventibus.

nium Qua dragesimae,

quar

3. IGNATIUS in ep. ad Philip.: Quadragesimam vero Rursus jejunolite pro nihilo habere: Imitationem enim continet Dei conversationis. Hebdomadam etiam passionis nolite despi-taret sextae. cere. Quarta vero et sexta feria jejunate, reliquias pauperibus porrigentes.

temporum

4. CONCILIUM Mogunt. sub Carol. M. can. 34. Quatuor Constituimus, ut quatuor tempora anni ab omnibus cum jejunio observentur, id est, mense Martio hebdomada pri

jejunia.

Litaniae.

Indicta jeju

tes. Can. 19.

ma. Et feria quarta et sexta et sabbato veniant omnes ad Ecclesiam hora nona cum litaniis ad Missarum solennia. Similiter in mense Junio, hebdomada secunda, feria quarta et sexta et sabbato jejunetur usque ad horam nonam, et a carne ab omnibus abstineatur. Similiter in mense Septembrio, hebdomada tertia, et in mense Decembrio, hebdomada, quae fuerit plena ante vigiliam Natalis Domini, sicut est in Romana Ecclesia traditum.

5. IDEM can. 55. Quod si quis indictum jejunium nia viola superbiendo contempserit, et observare cum caeteris Christianis noluerit, in Gangrensi concilio praccipitur, ut anathematizetur, nisi emendare se studeat.

Peculiaris

Germania

observatio

Jejunia vigiliarum.

6. CONCILIUM Salegunstad. can. 1.: Ut quatuordecim quaedam in Dies omnes Christiani ante festivitatem sancti Joannis bapabstinentiae tistae in abstinentia sint carnis et sanguinis, nisi infirmitate in Junio. impediente, aut alicujus festi solennitate, quae in illo Episcopio celebris habetur, intercedente, Et ante Nativitatem Domini similiter, et in vigilia Epiphaniae, et in omnium vigiliis Apostolorum, et in vigilia Assumptionis sanctae Mariae, et in vigilia sancti Laurentii, nec non etiam in vigilia OmVotum ma- nium Sanctorum: Adjicientes praedictis vigiliis unam horam refectionis, excepta infirmitate: Et nisi aliquis sit, qui proprio voto majori abstinentia uti velit.

joris abstinentiae.

Jejunium quatuor tem

7. IDEM can. 2.: De incerto autem jejunio quatuor porum, et temporum, hanc certitudinem statuimus, ut si calendae Marejus inveni- tii in quarta feria, sive antea evenerint, eadem hebdomada endi ratio jejunium celebretur. Si autem Calendae Martii in quintam

quam ea quae

est nostri feriam, aut sextam aut sabbatum distenduntur, in sequentem

temporis.

hebdomadam jejunium differatur. Simili quoque modo si Calendae Junii in quartam feriam aut antea evenerint, in subsequente hebdomada jejunium celebretur. Et si in quintam feriam, aut sextam aut sabbatum contigerit, jejunium in tertiam hebdomadam reservetur. Et hoc sciendum est, quod si quando jejunium mensis Junii in vigilia Pentecostes, secundum praedictam regulam evenerit, non ibi celebrandum erit, sed in ipsa hebdomada solenni Pentecostes: Et tunc propter solennitatem spiritus sancti, Diacones Dalmaticis induantur, et Alleluja cantetur, et flectamus genua, non dicatur. Eodem modo de Septembris jejunio constitutum est, ut si calendae Septembris in quarta feria evenerint, aut antea, jejunium in tertia hebdomada celebretur: Et si in quinta aut sexta aut sabbato contigerint, in quarta hebdomada jejunandum erit. In Decembri illud observandum erit, ut proximo sabbato ante vigiliam Natalis Domini ce

lebretur jejunium: Quia si vigilia in Sabbato evenerit, simul vigiliam et jejunium celebrare non convenit.

Sanctorum

[ocr errors]

purificamur.

BERNARDUS in vigilia sancti Andreae Apostoli : Cur jejunia, Sanctorum festa praecipua Patrum sanxit auctoritas votivis feriis praepraevenienda jejuniis. Utiliter plane, et non ad insipientiam mittantur. nobis, si affuerit, qui advertat. Multa siquidem quotidie peccata contrahimus, et in multis offendimus omnes: Nec tutum omnino est, celebrandas suscipere festivitates sacras, Abstinentia maximeque eas, quae maximae sunt, nisi prius abstinentiae purificatione praemissa, quo et digniores et capaciores inveniamur spiritualium gandiorum. Et paulo post: Non modo tamen praeparatio est ad proximam celebritatem, observatio praemissa jejunii, est et admonitio quaedam, eruditioque non parva. Discimus ex hoc ipso, quaenam vera sit via festivitatis aeternae. Quid est enim quod jejuniis solennia praevenimus, nisi quod per multas tribulationes oportet nos Act. 14, 21. introire in regnum Dei? Indignus quippe solemni laetitia est, qui statutam vigiliae abstinentiam non observat. Plane, inquam, si renuis affligere animam tuam in vigilia, indignus jure censeris requie et exultatione festiva. Est autem universum praesentis pœnitentiæ tempus vigilia quædam solennitatis, magni et æterni Sabbati, quod præstolamur. Nec causaberis vigiliam longiorem, si aeternitatem festivitatis. attendas.

[ocr errors]

9. BURCHARDUS Worm. Episc. L. 13. decret. et Ivo. Carnot. Episc. P. IV. decret., quos Patres et quae decreta citent de jejunio ecclesiastico, vide infr. de bon. operib. quaest. 4.

Nota.

10. TERTULLIANUS libro secundo ad uxorem: Sed viderit qualiter viro infideli officia pendat mulier fidelis. Domino certe non potest pro disciplina satisfacere, habens in latere diaboli servum, procuratorem Domini sui ad impedienda fidelium studia et oflicia: Ut si statio facienda est, Statio. maritus (infidelis) de die condicat ad balneas: Si jejunia ob- observatio Jejuniorum servanda sunt, maritus eadem die convivium exerceat: Si temporeTerprocedendum erit, nunquam magis familiæ occupatio adveniat. Quis enim sinat conjugem suam visitandorum fratrum gratia vicatim aliena et quidem pauperiora quaeque tuguria Vigiliae. circuire? Quis nocturnis convocationibus, si ita oportuerit, a latere suo eximi libenter feret? quis denique solennibus Pascha abnoctantem securus sustinebit?

tulliani.

11. IDEM in Apologet. adv. Gent. c. 2.: Plinius Secundus cum Provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine per- lucani ad ca turbatus, quid de cætero ageret, consuluit Trajanum im-Christe.

Coetus ante

nendum

« PoprzedniaDalej »