Obrazy na stronie
PDF
ePub

sic et ambuletis, ut abundetis magis. Scitis enim, quae praecepta dederim vobis per Dominum JESUM.

Ezech. XXXIV.: Haec dicit Dominus DEUS: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semet ipsos: nonne greges a pastoribus pascuntur? Lac comedebatis, et lanis operiebamini: et quod crassum erat, occidebatis: gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit, non consolidastis: et quod aegrotum, non sanastis: quod confractum est, non alligastis: et quod abjectum est, non reduxistis, et quod perierat, non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor: et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt.

Matth. VIII. Omnis, qui audit verba mea haec, et facit ea: assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam super Petram, et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erát super petram. Et omnis, qui audit verba mca haec, et non facit stulto, qui aedificavit domum suam super arenam : et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina il

lius magna.

ea,

similis erit viro

Act. XX. : Attendite vobis et universo gregi etc. Ego scio, quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. Et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. Propter quod vigilate etc.

Ezech. XXXIII. Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam : ille quidem in iniquitate sua captus cst, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. Et tu fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. Si me dicente ad

impium: Impie, morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua: ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem annunciante te ad impium, ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur: porro tu animam tuam liberasti.

II. Tim. II. Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens, quia generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem cos, qui resistunt veritati: ne quando DEUS det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

Ibidem IV.: Praedica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus laborà, opus fac Evangelistae, ministerium tuum imple, sobrius esto.

Tit. I. Oportet Episcopum sine crimine esse etc. amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos, qui contradicunt, arguere. Sunt enim multi inobedientes, vaniloqui, et seductores, maxime, qui de circumcisione sunt: quos oportet redargui, qui universas domos subvertunt, docentes, quae non oportet, turpis lucri gratia.

:

II. Petr. II. Fuerunt vero et Pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis, et eum, qui emit eos, Dominum negant, superinducentes sibi celerem perditionem. Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur.Et in avaritia fictis verbis de vobis nego

tiabuntur, quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.

Et III. Scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes.

Rom. XVI.: Rogo autem vos fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt: et declinate ab illis. Hujuscemodi enim CHRISTO Domino nostro non serviunt, sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.

Jud. Ap. in ep.: Vos autem carissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab Apostolis Domini nostri JESU CHRISTI, qui dicebant vobis, quoniam in novissimis temporibus venient illusores 'secundum desideria sua ambulantes in impietatibus. Hi sunt, qui segregant semet ipsos, animales, spiritum non habentes. Et in principio epistolae: Subintroierunt quidam homines (qui olim praescripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam etc. Et paulo post: Hi autem quaecunque quidem ignorant, blasphemant: quaecunque autem naturaliter, tanquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur. Hi sunt in epulis suis, maculae, convivantes sine timore, semet ipsos pascentes, nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur, arbores autumnales, infructuosae, bis mortuae, eradicatae etc. Hi sunt murmuratores, querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et eorum loquitur superbiam, mirantes personas quae

OS

stus causa.

:

Matth. VII. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos.

[blocks in formation]

1. CHRYSOSTOMUS L. III. de sacerd., postquam de tremendo Missae sacrificio locutus esset, ita subjungit:

nitas.

Nam si quis consideret, quantum id sit mysterium, ut is scilicet, qui homo ipse sit, carne ac sanguine etiamnum constans, iisque involutus, beatae atque immortali naturæ Sacerdotum illi fieri proprior queat: tum probe inteliiget, quando quanta dig sacerdotes honore, quanta dignitate Spiritus sancti gratia dignata fuerit. Operantibus enim illis, tum sacra haec, quae dico, initiantur perficiunturque: tum etiam alia his nihilo inferiora, quae ipsa ad dignitatis salutisque nostrae rationem spectant. Etenim qui terram incolunt, atque in ca versantur, iis commissum est, ut ea, quae in caelis sunt, dispensent: iis datum est, ut potestatem habeant, quam Deus optimus neque angelis neque Archangelis, datam esse voluit: Matth. 16, Neque enim ad illos dictum est: Quaecunque alligaveris in 19.18, 18. terra, erunt alligata et in caelo: et quaecunque solveris in Excedit pote. terra, erunt soluta et in caelo. Habent quidem et terrestres principes vinculi potestatem, verum corporum solum. Principum. Id autem, quod dico sacerdotum vinculum, ipsam etiam animam contingit, atque ad caelos usque pervadit: usque adeo, ut, quaecunque inferne sacerdotes confecerint, illa eadem Deus superne rata habeat, ac servorum sententiam Dominus confirmet. Etenim quidnam hoc aliud esse dicas, nisi omnem rerum caelestium potestatem illis a Deo concessam? Quorumcunque enim, ait, peccata retinueritis, retenta sunt. Quaenam, obsecro, potestas hac una major esse queat? Pater omnifariam filio potestatem dedit: caeterum video ipsam eandem omnifariam potestatem a Deo filio illis traditam.

stas eorum

potestatem

Joann. 20, 23.

18.

Sed

2. IDEM hom. 4. de verb. Esai., vidi Dominum : Ozias cum esset rex cinctus diademate, quoniam erat justus, elatus est animo, majore spiritu concepto, quam pro dig2. Paral. 26, nitate, ingressus est templum Et quid dicit Esaias? Ingressus est sancta sanctorum, aitque, volo adolere incensum. Rex cum esset, sacerdotii principatum usurpat. Volo, inquit, adolere incensum, quia justus sum. mane intra tuos terminos: alii sunt termini regni, alii terSacerdotii mini sacerdotii: hoc regnum illo majus est. Neque enim dignitas re- ex his, quae videntur, hic declaratur rex, neque e gempraestat. mis illi affixis, neque ex auro, quo amictus est, debet aestimari rex. Ille quidem ea, quae sunt in terris, sortitus erat administranda: caeterum sacerdotii jus e supernis descendit: Quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo. Regi ea, quae hic sunt, commissa sunt, mihi caelestia : mihi cum dico, sacerdotem intelligo. Itaque cum videris sacerdotem indignum, ne traducas saPropter ma- cerdotium. Non enim oportet damnare res, sed eum, qui non est re bona male utitur. Quandoquidem et Judas proditor

gia dignitate

Matth. 18,

18.

los

fuit, verum non ob id accusatur ordo apostolicus, sed traducendum illius animus: nec crimen est sacerdotii, sed malum animi. Sacerdotium. Et tu igitur ne sacerdotium vituperes, sed sacerdotem male re bona utentem. Regi corpora commissa sunt, sacerdoti animae. Rex maculas corporum remittit, sacerdos autem maculas peccatorum. Ille cogit, hic exhortatur. Ille necessitate, hic consilio. Ille habet arma sensibilia, hic arma spiritualia. Ille bellum gerit cum Barbaris, mihi bellum est adversus Daemones. Major hic principatus: 1. Re. 10, 1. propterea rex caput submittit manui sacerdotis: et ubique in veteri scriptura, sacerdotes inungebant reges.

16, 13.

regum pote

3. IDEM hom. 5. de verb. Esai, vidi Dominum: Sacerdotium principatus est, ipso etiam regno venerabilius ac majus. Ne mihi narres purpuram, neque diadema, neque vestes aureas: umbrae sunt isthaec omnia, vernisque Esa. 40, 6flosculis leviora. Omnis enim, inquit, gloria flos grami-3.1. Petr. 1, nis, etiamsi ipsam gloriam regalem dixeris. Ne, inquam, Sacerdotum mihi narres ista: sed si vis videre discrimen, quantum ab- major, quam sit rex a sacerdote, expende modum potestatis utrique stas. traditae, videbis sacerdotem multo sublimius rege sedentem. Quamquam enim nobis admirandus videtur thronus regius ob gemmas affixas, et aurum, quo obcinctus est: tamen rerum terrenarum administrationem sortitus est, nec ultra potestatem hanc praeterea quidquam habet auctoritatis. Verum sacerdoti thronus in caelis collocatus est, et de caelestibus negotiis pronuntiandi habet auctoritatem. Quis hacc dicit? Ipse caelorum rex: Quaecunque ligaveritis su- Matth. 18, per terram, erunt ligata et in caelis: et quaecunque solve- 18. ritis super terram, erunt soluta et in caelis. Quid cum hoc honore conferri possit? A terra judicandi principalem auctoritatem sumit caelum. Nam judex sedet in terra, Dominus sequitur servum : et quidquid hic in inferioribus judicarit, hoc ille in supernis comprobat. Itaque medius stat sacerdos inter Deum et naturam humanam, illinc venientia beneficia ad nos deferens, et nostras petitiones illuc perferens, Dominum iratum reconcilians utrique naturae, nos, qui offendimus, eripiens ex illius manibus. Eoque Deus ipsum regale caput sacerdotis manibus subjecit, nos erudiens, quod hic princeps est illo major. Siquidem id, quod Hebr. 7, 7. minus est, benedictionem accipit ab eo, quod praestan

tius est.

[ocr errors]

4. IGNATIUS in epistola ad Smyrnenses: Honorate Deum, ut auctorem omnium et Dominum, Episcopum autem tanquam principem sacerdotum, imaginem Dei ferentem, principatum quidem secundum Deum, sacerdotium vero

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »