Obrazy na stronie
PDF
ePub

virgo concepit et genuit. Quid autem incredibile, si contra usum originis naturalis peperit Maria, et virgo permaPsalm. 113,3. net, quando contra usum naturae mare vidit, et fugit, atque in fontem suum Jordanis fluenta remearunt? Non er

5.

[ocr errors]

go excedit fidem, quod virgo peperit, quando legimus, Num. 20, s. quod petra vomuit aquas, et in montis speciem maris uns, Exod. 17, da solidata est. Non ergo excedit fidem, quod homo exiReg. 6, 5. vit de virgine, quando petra profluxit, fonte flumen scaMatth. 14,28. turivit, ferrum super aquas natavit, ambulavit homo super aquas. Ergo si hominem unda portavit, non potuit hominem virginem generare: atque hominem, de quo legimus: Et mittet illis Dominus hominem, qui salvos facict eos, et notus erit Dominus Aegyptiis?

29. Esa. 19,

20.

Act. 10, 36

39. Math. 27, 50. Marc. 15,

XI.

Quid continet articulus quartus, passus sub

Pontio Pilato ?

A. Ostendit CHRISTUM, cum praeclare do

26. sq. Esa. cendi et miracula patrandi finem fecisset, suum

50, 6. 53, 1.

sq. Joan.

35. 36. Heb pro nobis, qui perieramus, redimendis agonem

7, 26. 1 Pet.

1.19. 1, 22.8q tandem absolvisse. Itaque licet Agnus esset abs

Apoc. 1, 17.

18. 1. Tim. 6,

5. 6-10. Jo

1) Joan. 18,

Joan. 3, 14

13-16. Rom. que macula innocentissimus, immo et Deus simul an. 15, 3. immortalis, tamen ut caritatem erga nos suam 4. 5. 19, 11. maximam declararet; passus est ille' volens a scelestissimis extrema et acerbissima quaeque: unde Luc. 23,24, 25. nec judicium impii Judicis Pilati, quamvis iniAct. 15,28. 29. quissimum, neque crucem probrosissimum sup

17. 12, 32. Matt. 27, 26. Mar. 15, 15.

Joan. 19., 16.

2) Sap. 2, 12.

sq. Heb. 12,

8. Rom. 5, 6

-

10.

2.3. Phil. 2 plicii genus defugit, mortem pro nobis crudelissimam adiens, et sepulturam in alieno etiam monumento delatam non recusans, totum ut se vivens Gal. 14. Esa. moriens donaret atque impenderet mortalibus.

Matt. 27, 59.

60. Tit. 2, 14.

53, 12.

1) Pet. 1,18.

3 Johann. 1,

B. Quae Christi passio, sanguis, crux, vul

A nera et mors, peccatoribus consolationem, sanita

Ephe. 1, 7.

r

17. 2. Cor. 1,

10.

tem, virtutem et vitam continue exhibent, si ta- 4) Rom. 8.16. men paremus et conpatimur capiti, ut ita simul 5. 2. Tim. 2, Consummatus enim factus 5) Heb. 5, 9. est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae.

et conglorificemur.

SCRIPTURAE.

Act. X. ait beat. Petrus: Vos scitis, quod factum est verbum per universam Judaeam: incipiens enim a Galilaea, post baptismum, quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute, qui pertransiit benefaciendo. et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo: quem occiderunt suspendentes in ligno.

Matth. XXVII.: Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.

Marc. XV.: Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus etc.

Esai. L. Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus, ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio, quoniam non confundar.

Ibid. LIII. Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est ? Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti: non est species ei neque decor: et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum: Despectum et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem: et quasi abscondítus vultus ejus et déspectus, unde nec reputavimus eum. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit: et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est prop

ter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. Oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum: sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. De angustia et de judicio sublatus est: generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum. Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua: eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus. Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est: et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus oravit.

Joan. I.: Altera die vidit Joannes JESUM venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce, qui tollit peccata mundi.

:

Hebr. VII. Talis enim decebat, ut nobis esset Pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus: qui non habet necessitatem quotidie (quemadmodum sacerdotes) prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi.

I. Petr. I.: Redemti estis pretioso sanguine quasi agni immaculati CHRISTI et incontaminati.

Ibid. II. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste:qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum: ut peccatis mortui, justitiae vivamus: cujus livore sanati estis.

Apoc. I.: Ego sum primus et novissimus, et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis et inferni.

:

I: Tim. VI. Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat

omnia, et CHRISTO JESU, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem: ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri JESU CHRISTI: quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem etc.

Rom. V.: Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? Vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. Commendat autem caritatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, CHRISTUS pro nobis mortuus est. Multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius.

Joan. XV.: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.

Joan. XVIII.: Jesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super se, processit, et dixit eis: Quem quaeritis? Responderunt ei, Jesum Nazarenum etc.

Ibid. XIX. Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper.

Ioan. III.: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis: ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Sic enim Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.

Matth. XXVII.: Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. Et dimisit illis Barrabam: Jesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur.

Marc. XV.: Pilatus autem volens populo satisfacerc, dimisit illis Barrabam, et tradidit JESUM flagellis caesum, ut crucifigeretur.

Luc. XXIII.: Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. Dimisit autem illis eum, qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.

Joan. XIX.: Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur.

Act. XIII. Nullam causam mortis (inquit Paulus) invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum. Cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt in monumento.

Sap. II. Dixerunt impii, cogitantes apud se non recte: Circumveniamus justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. Gravis est nobis etiam ad videndum : quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae ejus. Tanquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tanquam ab immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur Patrem se habere Deum. Videamus ergo, si sermones illius veri sint, et tentemus, quae ventura sunt illi, et sciemus, quae erunt novissima illius. Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit illum de manibus contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius. Morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei respectus ex sermonibus illius. Haec cogitaverunt et erraverunt: excaecavit enim illos malitia eorum.

Hebr. XII.: Aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.

« PoprzedniaDalej »