Obrazy na stronie
PDF
ePub

Lev. 19, 11 13. 15.35 36. E

tiones coram me: et abstuli eas sicut vidisti. Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit : sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es. Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis justificatae sunt enim a te: ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quae justificasti sorores tuas.

[ocr errors]

:

1. Tim. V. Nam quae (vidua) in deliciis est, vivens mortua est. Te ipsum castum custodi.

XVI.

Quid docetur in septimo praecepto ?

A. Prohibetur omnis rei alienae illicita conphes. 4, 25. 1. trectatio et usurpatio per furtum, rapinam, simo

Cor 6, 7 10.

Luc

6, 34 niam, usuras, lucra injusta, dolum malum, et

Act, 9, 18

24. 4. Reg. 5,

Deut. 25, 13

20-22. 25. sq. quosvis contractus alios, quibus fraterna laeditur 14. Prov. 11, caritas, ac proximus ac proximus fraude circumvenitur.

1.20 10. Eccles 10, 6-8.

1. Thess. 4, 6. Psal. 14, 1 3.

[ocr errors]

B. Exigit e regione hoc praeceptum, ut in Ezech. 19, 5. omni negotio seu commercio inviolata servetur

sq Luc. 6,29

sq. 7. sq. 12.

Matth. 5, 38

Rom. 13, 2 aequitas, et proximi utilitas, sicubi sese offerat occasio, quacunque ratione ac ope nostra pro

48.

moveatur.

SCRIPTURAE.

A. Levit. XIX.: Non facietis furtum. tur opus mercenarii tui apud te usque mane. quod iniquum est, nec injuste judicabis.

Non morabi

Non facies, Nolite, facere

iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. Statera justa et aequa sint pondera, justus modius, aequuspue sextarius.

Ephes. IV. Qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat, unde tribuat necessitatem patienti,

I. Cor. VI.: Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? Sed vos injuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus. An nescitis, quia iniqui regnum DEI non possidebunt? Nolite errare. Neque fornicarii etc., neque fures, neque avari, neque rapaces regnum Dei possidebunt.

Luc. VI.: Si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis? Nam et peccatores peccatoribus foenerantur, ut recipiant aequalia. Verum tamen diligite inimicos vestros: benefacite et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.

Act. VIII. Quum vidisset autem Simon, quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam, dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicunque imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum. Petrus autem dixit ad eum: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunią possideri. Non est tibi pars, neque sors in sermone isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo. Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse. Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quae dixistis.

IV. Reg. V.: Dixit Giezi puer viri DEI: Pepercit Dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo, quae attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid. Et secutus est Giezi post tergum Naaman: quem cum vidisset ille currentem ad se, desiliit

de curru in occursum ejus, et ait: Rectene sunt omnia? Et ille ait: Recte. Dominus meus misit me ad te, dicens: Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim, ex filiis prophetarum: da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices etc. Et dixit Elisaeus : Unde venis Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam. At ille ait: Nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? Nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes, ut emas oliveta et vineas et oves et boves et servos et ancillas. Sed et lepra Naaman adhaerebit tibi, et semini tuo, usque in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.

Deut. XXV.: Non habebis in saeculo diversa pondera, majus et minus: nec erit in domo tua modius major et minor. Pondus habebis justum et verum, et modius aequalis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus DEUS tuus dederit tibi; abominatur enim Dominus tuus eum, qui facit haec, et aversatur omnem injustitiam,

Prov. XI.: Statera dolosa abominatio est apud Deum, et pondus aequum voluntas ejus.

Et XX. Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum.

Eccl. X. Nihil agas in operibus injuriae. Odibilis coram DEO est et hominibus superbia: et exsecrabilis omnis iniquitas gentium. Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos.

I. Thess. IV.: Ne quis supergrediatur neque circum veniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus.

B. Psalm. XIV.: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam: Qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in

lingua sua nec fecit proximo suo malum etc. Qui jurat proximo suo, et non decipit, qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit haec, non movebitur in aeternum.

Luc. VI.: Ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert, quae tua sunt, ne repetas. Et prout vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.

Ezech. XVIII.: Vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam, in montibus non comederit etc., et hominem non contristaverit: pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit, ad usuram non accommodaverit, et amplius non acceperit: ab iniquitate averterit manum suam et judicium verum fecerit inter virum et virum: in praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est, vita vivet, ait Dominus DEUS. Quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem etc., egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, ad usuram dantem, et amplius accipientem: numquid vivet? non vivet: cum universa haec detestanda fecerit, morte morietur, sanguis ejus in ipso erit. Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui, quae fecit, timuerit, et non fecerit simile eis: virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit: a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita

vivet et caetera.

Rom. XIII.: Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis nisi, ut invicem diligatis.

Matth. V.: Audistis, quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non

Lev. 19, 11, sq. Exod. 23, 1

5.68

:

resistere malo sed si quis te percusserit in dexteram maxillam etc., et ei, qui vult tecum in judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Qui petit a te, da ei: et volenti mutuare a te, ne avertaris. Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: ut sitis fili patris vestri, qui in caelis est.

XVII.

Quid in octavo praecepto comprehen

sum est ?

A. Prohibemur eo falsum dolosumve testimonium in quemquam proferre, et quoquo modo 15. 21. 27, 19 proximi causam in judicio subvertere, vel etiam

Deut. 5,20.16, 18- 20. 19,

Prov. 12, 17

22. 4,214,21 extra judicium famam illius laedere: quod sane

-2). 25, 18.

Jac. 4, 11. 1.

Pet. 2, 1. E. fit a susurronibus, detractoribus, maledicis, cri

phe. 4, 25. 29.

Prov. 17, 4. 5. minatoribus et adulatoribus. Breviter omne men.

7. sq. 18, 6,—

8. 19, 5. Rom.

1, 24, 29. Psal: dacium, et omnis linguae contra proximum abuhic interdicitur.

5,7-8

10.

11 Apo. 21 8. sus

22, 14. 15. Jac.

5,2-16.

Matth. 12, 35.

56. Coloss. 5,

B.

Docemur interim de proximo bene et

6.9.16. 17. E- commode loqui, nempe ad illius defensionem

phe 4, 29

52. Prov. 15,

1.2.4. 7. Ec- et utilitatem sine fuco, simulatione, insidiisve.

cles. 6, 1.5.

A.

SCRIPTURAE.

Levit. XIX. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Non maledices surdo. Non facies, quod iniquum est, nec injuste judicabis. Juste judica proximo tuo. Non eris criminator, nec susurro in populo etc.

Exod. XXIII.: Non suscipies vocem mendacii: nec conjungas manum tuam, ut pro impio dicas falsum testi

« PoprzedniaDalej »