Obrazy na stronie
PDF

modo exfornicatae, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes. Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem antem blasphemant. Hi sunt in epulis suis, maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes etc. Et in fine : Aliis autem miseremini in timore, odientes et eam, quae carnalis est, maculatam tunicam.

B. C o 1 o s s. III.: Nunc autem deponite et vos omnia: iram , indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. Et paulo superius : Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus, propter quae venit ira DEI super filios incredulitatis.

E p h e s. V.: Fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos : aut turpitudo , aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio.

II. P et r. II. : Et civitates Sodomorum et, Gomorrhaeorum in cinerem redigens , eversione damnavit, exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens : et justum Lot oppressum a nefandorum injuria ac luxuriosa conversatione eripuit: aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos, qui de die in diem aniinam justam iniquis operibus cruciabant. Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos: magis autem eos , qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant, dominationemque contemnunt, audaces , sibi placentes : sectas non metuunt introducere blasphemantes. Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem et in perniciem, in his, quae ignorant, Blasphemantes , in corruptione sua peribunt, percipientes mercedem injustitiae, voluptatem existimantes diei, delicias coinquinationis et maculae: deliciis affluentes, in conviviis

suis luxuriantes vobiscum, oculos habentes plenos adulterii et incessabilis delicti.

C. I. Th e s s. IV.: Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione , ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum.

Heb r. XIII. : Honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus. Fornicatores enim et adulteros judicabit Deus.

. * • T o b. IV.: Omnibus diebus vitae tuae in mente habe

to Deum: et cave, ne aliquando peccato consentias , et

praetermittas praecepta Domini Dei nostri.

M a tth. XV. : Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt: et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malae, , homicidia, adulteria, fornica' tiones , furta , falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt, quae coinquinant hominem.

D a n i e l. XIII. : Videbant eam (Susannam) senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus, et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos , ut non viderent caelum, neque recordarentur judiciorum justorum. Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum: erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam etc. Et in fine capitis: Et dixit ei Daniel: Semen Chanaan , et non Juda , species decepit te , et concupiscentia subvertit cor tuum.

I. Tim. V.: Adolescentiores viduas devita. Cum enim luxuriatae fuerint in CHRISTO, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Simul autem et otiosae discunt circuire domos, non solum otiosae , sed et verbosae et curiosae , loquentes , quae non oportet.

E c c l. IX.: Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius. Cum saltatrice ne assiduus sis : nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius. Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius. Ne des fornicariis animam tuam in ullo : ne perdas te, et haereditatem tuam. Noli `circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius. . Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam. Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. Speciem mulieris alienae multi admirati, reprobi facti sunt. Colloquium enim illius quasi ignis exardescit. Cum aliena muliere ne sedeas ^ omnino, nec accumbas cum ea super cubitum : et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam , et sanguine tuo labaris in perditionem.

J o b. XXXI. : Pepigi foedus cum oculis meis , ut ne cogitarem quidem de virgine. Quam enim partem haberet in me DEUS desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis? Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum : scortum alterius sit uxor mea etc. Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima.

P r o v. VI. : Ut supra, hac eadem quaestione.

G e n e s. IX. : Cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nunciavit duobus fratribus suis foras. At vero Sem et Japhet pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum , operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt. Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor, ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. - Dixitque: Benedictus Dominus DEUS Sem, sit Chanaan servus ejus. Dilatet DEUS Japhet, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.

De u t. XXV.: Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari coeperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris , miseritque manum , et apprehenderit verenda ejus: abscindes manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia.

G e n. XXXVIII.: Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere ad uxorem fratris tui , et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo. Ille sciens non nasci sibi filios, introiens , ad uxorem fratris sui , semen fundebat in terram: ne liberi, fratris nomine nascerentur. Et idcirco percussit eum Dominus, eo, quod rem detestabilem faceret.

I. T i m. II. : Volo crgo viros orare in omni loco, levantes puras manus, sine ira et disceptatione. Similiter et mulieres in habitu ornato : cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus, .aut auro, aut marga' ritis, vel veste pretiosa, sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona.

I. Pe t r III.: Similiter et mulieres subditae sint viris suis : ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, considerantes in timore castam conversationem vestram. Quarum non sit extrinsecus capillatura , aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus : sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples etc.

Esai. IIi. : Et dixit Dominus : Pro eo, quod elevatae sunt filiae Sion , et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant : ambulabant, et pedibus suis composito gradu incedebant : Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit. In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum, et lunulas, et torques , et monilia, et armillas , et mitras, et discriminalia , et periscelidas, et muraenulas, et olfactoriola , et inaures, et annulos, et gemmas in fronte pendentes , et mutatoria, et palliola, et linteamina , et acus, et specula, et sindones , et vittas, et theristra. Et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in proelio. Et moerebunt atque lugebunt portae ejus, et desolata in terra sedebit.

A m o s. VI. : Vae, qui opulenti estis in Sion etc. Qui dormitis in lectis eburneis , et lascivitis in stratis vestris: qui canitis ad vocem psalterii : Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti : et nihil patiebantur. super contritione Joseph. Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium : et auferetur factio lascivientium. Juravit Dominus DEUS in anima sua, dicit Dominus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi , et tradam civitatem cum habitatoribus suis.

J a c o b. V.: Agite nunc divites, plorate, ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt: et vestimenta vestra a tineis comesta sunt· Aurum et argentum vestrum aeruginavit : et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. -

R o m. XIII. : Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die, honeste ambulemus : non in comessationibus et ebrietatibus , non in cubilibus et impudicitiis et cactera : sed induimini DOMINUM JESUM CHRISTUM, et carnis curam ne feceritis in desideriis.

Ez e chi e l. XVI. : Vivo ego, dicit Dominus DEUS, quia non fecit Sodoma soror tua ipsa, et filiae ejus , sicut fecisti tu et filiae tuae. Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis , et abundantia , et otium ipsius et filiarum ejus : et manum egeno et pauperi non porrigebant. Et elevatae sunt, et fecerunt abomina

« PoprzedniaDalej »