Obrazy na stronie
PDF
ePub

Exod. 21, 24. Deut. 19, 21.

nis et pax CHRISTI exultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore.

Rom. XII.: Benedicite persequentibus vos: benedicite et nolite maledicere. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi; hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Noli vinci a malo: sed vince in bono malum.

1. Petr. III.: In fide autem, omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto: sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.

:

Ephes. VI. Et vos Domini eadem facite illis, remittentes minas, scientes, quia et illorum et vester Dominus est in caelis: et personarum acceptio non est apud eum.

Philipp. IV. Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in CHRISTO JESU. De caetero fratres, quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque justa, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate. Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me: haec agite, et Deus pacis erit vobiscum.

Si

Matth. VI. Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis pater vester caelestis delicta vestra. autem non dimiseritis hominibus, nec pater vester dimittet vobis peccata vestra.

:

Et V.: Audistis, quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere malo sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram: et ei, qui vult tecum in judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Et quicunque te angariaverit mille passus, vade

cum illo alia duo. Qui petit a te, da ei, et volenti mutuare a te, ne avertaris. Audistis, quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego Lev. 19, 18. autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos, et orate pro' persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri, qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester caelestis per

fectus est.

Item. XVIII.: Accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? Dixit illi JESUS: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. Ibidem: Nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? etc.

Luc. VI. Dimittite, et dimittemini.

:

Marc. XI. Dum stabitis ad orandum, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra etc.

Prov. XXIV.: Ne dicas: Quo modo fecit mihi, sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum.

Ephes. IV.: Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in CHRISTO donavit vobis.

XV.

Quid habet sextum praeceptum?

Levit. 20, 10.

et sq. 19.29. Deu

A. Prohibet fornicationem, adulterium, omnem concubitum illegitimum, ac impuram qualemcunque libidinem.

ter. 22, 22. sq.

20, 21. 25, 17.

18. Matth. 5, 27. 28. Eccle, 41, 21. 1. Cor.

6, 9. 10. 19. 20. Ephe. 4,

17. 18. 5, 3. sq. Prov. 6,

B. Caveri praeterea et praescindi

33. 24. sq. Judae 4, 7. 23. vult occasiones, quae carnis libidinem 1) Coloss. 5, 8. Ephes. 5, irritant ac fovent, ut sunt 1 obscoena verba, cantilenae inhonestae, gestus im

5. 2. Petr. 2, 6, 14.

2) 1. Thess. 4, 3 4. Heb. 13, 4. Tob. 4, 6. 1. Cor. 7, 3.410. sq.

pudici.

C. Requirit ex adverso fidem 2 in conjugio, tum pudicitiam omnem sive

5) Tob. 5. 16. Matth. 15, 3 cordis in cogitationibus et desideriis,

18, 19. Dan. 13, 8- 11.

sq.56.

4) 1. Tim. 5,11-13. Ec- sive corporis in sive corporis in lingua, facie, oculis,

cle. 9, 3. Job. 31, 1. 2. 9.

64. Prov. 6, 23. Gen. 9, auribus, tactu, atque omni demum habi

12- 26. Deut. 25. 11, 12.

Gen. 38, 8. 1. Tim. 2, 8-

10. 1. Petr. 3, 1. Esa. 3, tu cultuque exteriore, ut sive soli, sive

16-26. Amos. 6, 1. sq.

14. Ezech. 16, 48-52. 1. Tim. 5, 6-33.

Jac. 5, 1-5. Rom. 13. 12 cum aliis vivamus, non modo luxus et intemperantiae notam effugiamus, verum etiam modestiam, frugalitatem, continen. tiamque sedulo exerceamus.

SCRIPTURA E.

A. Levit. XX.: Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi tuí, morte moriantur et moechus et adultera. Qui dormierit cum noverca sua etc., et post plura alia enormia peccata ita subjicitur: Custodite leges meas atque judicia, et facite ea : ne et vos evomat terra, quam intraturi estis et habitaturi. Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim

haec fecerunt, et abominatus sum eas.

:

Item XIX. Ne prostituas filiam tuam, ne conta minetur terra, et impleatur piaculo.

Deut. XXII:: Si dormierit vir cum uxore alterius uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israel. Et paulo superius: Quod si verum est, quod objicit, et non est in puella inventa virginitas: eji

:

cient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius et morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris: et auferes malum de medio tui: et similia multa in eodem capite.

:

Et XXIII. Non erit meretrix de filiabus Jsrael, nec scortator de filiis Israel. Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est, quod voverint: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.

Matth. V.: Audistis, quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.

Eccl. XLI. Erubescite a patre et a matre de fornicatione: a respectu mulieris fornicariae. Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus.

1. Cor. VI. An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles etc., regnum Dei possidebunt. Nescitis, quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Ábsit. An nescitis, quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem: Omne enim peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. An nescitis, quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno. Glorificate et portate Deum in corpore vestro.

Ephes. IV.: Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut jam non ambuletis sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum,

alienati a vità Dei per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum, qui desperantes, semet ipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis, in avaritiam.

Et V.: Fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus (quod est idolorum servitus) non habet haereditatem in regno CHRISTI et DEI. Nemo vos seducat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.

Prov. VI. Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae, ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneae. Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, ne capiaris nutibus illius: pretium enim scorti vix est unius panis: mulier autem viri pretiosam animam capit. Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae ejus? sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus, cum tetigerit eam. Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam depraehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet. Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam: turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur, quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae, nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

Judas in epistola sua canonica: Subintroierunt quidam homines (qui olim praescripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam etc. Sicut Sodoma et Gomorrha, et finitimae civitates simili

« PoprzedniaDalej »