Obrazy na stronie
PDF

tissimi vocabitur. Et paulo post : Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur filius Dei. . Ib i d. II.: Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo : quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et paulo post : Vocatum est nomen ejus Iesus , quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. M atth. I. : Pariet autem filium, et vocabit nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. E s a i. IX. : Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus : et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri seculi, princeps pacis. Ibi d. LXI.: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me : ad annunciandum mansuetis misit me, ut mcderer contritis corde etc. ' L u c. IV. : Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, etc. P s a I m. ; XLIV.: Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. P s a l m : LXXXVIII.: Inveni David servum meum : oleo sancto meo unxi eum. Semel juravi in sancto meo, si David mentiar: semen ejus in aeternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna' perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis. A c t. IV.: Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israel, facere , quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. Ibi d. X. : Vos scitis etc. Jesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus crat cum illo.

I. R e g. X. : Tulit autem Samnel lenticulam olei, et effudit super caput Saulis, et deosculatus est eum, et ait : Ecce, unxit te Dominus super haereditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus, qui in circuitu ejus sunt. ' Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem.

Ib i d. XVI. : Tulit ergo Samuel cornm olei, et unxit David in medio fratrum ejus : et directus est spiritus Doinini a die illa in David, et deinceps.

J o a n. I. : Et verbum caro factum est , et habitavit in nobis, (et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti

a patre) plenum gratiae et veritatis. Et de plenitudine ejus

nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.

Ibid. : Invenimus Messiam, quod est interpretatum, Ch r i s t u s.

A p o c. XVII.: Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos, quoniam Dominus Dominorum est, et Rex regum. Et XIX.: Et habet in vestimento et in femore suo scriptum, Rex regum et Dominus dominantium.

Hebr. III.: Considerate Apostolum et Pontificem confessionis nostrae Jesu m, qui fidelis est ei, qui fecit ilfum, sicut et Moyses in omni domo ejus.

Et V.: C h r i s t u s non se ipsum clarificavit, nt Pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum, Filius meus es tu : ego hodie genui te. Quemadmodum et in alio loco dicit : Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Et quidem cum esset filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, obedientiam : et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aeternae, appellatus a Deo Pontifex juxta ordinem Melchisedech.

[ocr errors]

I. Pet. II.: Eratis sicut oves errantes: sed conversi estis nunc ad Pastorem et Episcopum animarum vestrarum. C ol o s s. I.: Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens : quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus sive quae in terris?, sive quae in caelis sunt. Ibi d. II. : In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. Ephes. I.: Benedictus Deus et patêr Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali etc. in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto filio suo etc. Non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis, ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater, gloriae det vobis Spiritum sapientiae et revelationis etc. suscitans illum a mortuis, et constituens ad dextram suam in caelestibus, supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem etc. J o a n. X. : Ego et pater unum sumus. Quem pater sanctificavit et misit in mundum , vos dicitis, quia blasphemas, quia dixi, Filius Dei sum? Pater in me est, et ego in patre. H e b r. I.: Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in filio , quem constituit haeredem universorum , per quem fecit et saecula. Qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus, et quae sequuntur. A p o c. I.: Ego sum primus et novissimus, et vivus, et fui mortuus : et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis et inferni. M at th. XXVIII. : Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.

D an. VII.: Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu ejus obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem et honorem et regnum : et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient : potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur , et regnum ejus, quod non corrumpetur. -

Philip. II.: Hoc enim sentite in vobis, quod ' et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo , sed semetipsum exinanivit etc. propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen , ut in nomine Jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei patris.

Luc. XV.: Congratulamini mihi , quia inveni ovem meam, qui perierat etc. Ibidem : Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus: et adducite vitulum saginatum, et occidite: et manducemus, et epulemur : quia hic filius meus mortuus erat et revixit , perierat et inventus est.

Luc. XI. : Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet , in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.

Rom. VIII.: Nihil ergo nunc damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant. Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu , liberavit me a lege peccati et mortis.

I. C o r. VI. : Empti estis pretio magno. Glorificate et portate Deum in corpore vestro.

I. P e t r. I. : Non corruptibilibus auro vel argento redempti, estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine , quasi agni immaculati Christi et incontaminati. P s a l m. VIII.: Omnia subjecisti sub pedibns ejus. - Rom. XIV. : In hoc Christus mortuus est, et resurrexit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. A p o c. XIX. : Rex regum et Dominus dominantium. Ib i d. XVII.: Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum. '' Matth. XXV.: Cum autem venerit filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae : et congregabuntur ante eum omnes gentes , et scparabit eos ab invicem etc. ' I. C o r i n th. XV. : Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem.' Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Novissima autem, inimica destruetur mors, Omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Cum autem dicat, omnia subjecta sunt ei sine dubio, praeter eum, qui subjecit ei omnia. 'Cum autem subjecta fuerint illi omnia, tunc et ipse filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. - Psalm. CIX.: Dixit Dominus Domino meo, sede a ' dextris meis: donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Virgam virtutis tuae emittet Domnus ex Sion, dominare in medio inimicorum tuorum. L u c. III. : Ipse vos baptizabit in spiritu sancto et igni. Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit arcam suam: et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. Et paulo post: Et vox de coelo facta est: Tu es Filius meus dilectus, in te complacuit mihi. Matth. III.: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream, suam : et congregabit triuicum suum in horreum , paleas autem comburet igni inextinguibili. Et

« PoprzedniaDalej »