Obrazy na stronie
PDF

Matth. XVIII. : Videte, ne contemnatis unum ex pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei, qui in caelis est.

H e b r. I. : Nonne omnes (angeli) sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos , qui haereditatem capient salutis? T o b. XII. : Quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum , et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit , ut tentatio probaret te. Et nunc misit me Dominus , ut curarem te , et Saram uxorem filii tui a daemonio liberarem. Ego enim sum Raphael angelus unus ex septem , qui adstamus ante Dominum. L u c. XV.: Dico vobis, quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia. A c t. V. : Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris , et educcns eos, dixit: Ite , et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae hujus. Et XII. : Et ecce angelus Domini adstitit, et lumen refulsit in habitaculo : percussoque latere Petri etc. A p o c. V. supra hac ead. quaest. E t VIII.: Et alius angelus venit et stetit ante altare, habens thuribulens aureum : et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum : quod est ante thronum Dei. Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanc:orum de manu angeli coram Deo. D. G en. XLVIII. ait Jacob : Angelus, qui eruit me dc crnctis malis, bened* ^^t pueris istis. 3 o b. V. : Voca ergo, si est, qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. {} e n e s. XXXlI. : Et ecce vir luctabatur cum eo

nsque mane. Qui cum videret, quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. Dixitque ad eum : Dimitte me ; jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te , nisi benedixeris mihi. Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit: Jacob. At ille: Nequaquam , inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel, quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis? Interrogavit eum Jacob : IDic mihi , quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quaeris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. Vocavitque Jacob uomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

O s ea e XII. : In utero supplantavit fratrem suum , et in fortitudine sua directus est (Jacob) cum angelo. Et invaluit ad angelum, et confortatus est : flevit, et rogavit eum: in Bethel invenit eum.

Z a c h. I.: Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum , usquequo tu non misereberis Jerusalem et urbium Juda, quibus iratus es? iste jam septuagesimus annus est. Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me, verba bona, verba consolatoria. J e r e m. XV. : Et dixit Dominus ad me : Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est a;;ima mea ad populum istum. - E t R om. XV. : Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum JESUM CHRISTUM, et per caritatem sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus pro me ad Deum, ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judaea etc. Hebr. XIII. : Orate pro nobis: confidimus enim, quia bonam conscientiam habemus, in ominibus bene volentes conversari: Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. E p h e s. VI. : Vigilantes in omni instantia, et obsccratione pro omnibus sanctus , et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere Evangelii, pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam , prout oportet me loqui.

Col o s s. IV.: Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione, * orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi. I. T h e s s. V. : Fratres, orate pro nobis.

II. Thess. III. : De caetero fratres, orate pro nobis, ut sermo Dei currat et clarificetur, sicut et apud vos , et ut liberemur ab importunis et malis hominibus.

L u c. VII.: Centurionis autem cujusdam servus male habens , erat moriturus : qui illi erat pretiosus. Et cum audisset de JESU, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum, ut veniret et salvaret servum ejus. At illi cum venissent ad JESUM, rogabant eum sollicite , dicentes ci : Quia dignus est, ut hoc illi praestes etc. i J o b. XLII.: Dixit Dominus ad Elipaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job , et offerte holocaustum pro vobis : Jeb autem servus meus orabit pro vobis : faciem ejus suscipiam , ut non vobis imputetur stultitia : neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Job. Abierunt ergo Elipaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites : et fecerunt, sicut' locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Job. Dominus quoque conversus ad poenitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis. F. Psal. LXVII. : Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. J o a n. XIV. : Amen, amen dico vobis : qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet , quia ego ad patrem vado. ITEM XII. : Si quis mihi ministrat, me sequatur : et ubi ego sum, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.

M atth. XIX, : Amen dico vobis, quia vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis , et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Et omnis, qui reliquerit domum, vel fratres aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Lu c. XIX.: Venit autem primus, dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. Et ait illi : Euge bone serve , quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas. Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates. A p o c. II.: Qui vicerit et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, et reget eas in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringentur, sicut et ego accepi a Patre meo : et dabo illi stellam matutinam. E t III.: Ecce sto ad ostium et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo : sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus. IP s a l. CXXXVIII.: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus: nimis confortatus est principatus contum. -* i. G e n. XXVI. ait Dominus ad Isaac : Ero tecum, et benedicam tibi ; tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum , quod spopondi Abraham patri tuo. Et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli , daboque posteris tuis universas regiones has, et. benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae , eo , quod

obedierit Abraham voci meae, et custodierit praecepta et mandata mea , et caeremonias legesque servaverit. Et nonnullis interpositis: Apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.

E x o d. XXXII. : Moyses orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum , quem eduxisti de terra Aegypti' in fortitudine magna, et in manu robusta? Ne quaeso dicant Aegyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra : quiescat ira tua , et esto placabilis super nequitia populi tui. Recordare Abraham , Isaac et Israel servorum tuorum, quibus jurasti per temet ipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli : et universam terram hanc , de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. Placatusque est Do

minus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum.

III. R e g. XV.: Ambulavitque (Abiam) in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum , et statueret Jerusalem : co , quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus, quæ praeceperat ei, cunctis diebus vitae suae.

E s a i. XXXVII. : Haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non intrabit civitatem hanc , et non jaciet ibi sagittam , et non occupabit eam clypeus , et non mittet in circuitu ejus aggerem. In via , qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. Et protegam civitatem istam , ut salvem eam propter me, et propter David servum meum. Egressus est autem an

[ocr errors][ocr errors][graphic]
« PoprzedniaDalej »