Obrazy na stronie
PDF
ePub

remias, quamquam defuncti, vivis tamen 11, 11-13. 31 - 32. profuisse legantur.

sq. 34- 36. Isai. 37, 33 36. 4. Reg. 19, 34. 2. Mach. 15, 7. 8. 1116 26. 27.

17) Ambr. de viduis et

in cap. 21. Luc. Leo ser. 1. et 2. de Petr. et Pau

1o. Et in sermonibus de

animadversar Pontif. PauB. Felice. Maximus de Taurinis martyribus. Ba

nus ad Cytherium et de

G. Unde Patres cum de Sanctis loquuntur, 17 suffragatores eos et intercessores patronosque nostros frequenter ap. pellant. Nec immerito sane, quod Sanctorum fida suffragia, cum humiliter et pie in CHRISTI nomine implorantur, ex- lib. 13. cap. 7. perientia teste, multis opitulentur.

18

H. Quare jam pridem damnati sunt Vigilantiani, qui Sanctos et horum 19 reliquias sacras suis fraudant honoribus, quos illis Ecclesia tribuit Orthodoxa.

sil. in 40. mart. August.

quaest. 108. in Exod Eu-
seb. de
praepar. Evang.

Hiero. contra

lant. et in epist. ad ii

parium et in cap. 65 Eet Gangrens.

saiae 2 Synod. Nicen.

19) 4. Reg. 13, 21. August. 22. de civit. Dei. c. 8. Damasc. lib. 16.

I. Nec audiendi etiam calumniato- Basil. in Psal 115. Chry

res, qui fingunt divinum honorem in homines hac ratione transferri,

Sanctos

sost. in Juvent. et Max. Item in Babylam. Ambr.

epist. 85. et ser. 91. et

92. Trident. sess. 25. Act. 19, 11 12 5 14. 15. sq. Luc. 8, 44. Matth. 14, 35 36. Genes. 19,

pro Diis adorari, creaturas creatori a Ca- 12. 23. 7. 33, 3. 0.7.

tholicis exaequari.

Nam longe

[blocks in formation]

42, 6. sq. Josue. 5, 13 1. Reg. 20, 41. 25, 23. 24. 4. Reg.

2, 15.

dis orandi. Victor, 1. 3. de persecut. Wandal.

rem habere, cum alia multa convincunt, tum vetus et solemnis illa testatur supplicatio, quam Litaniam vocant. Ubi Deus divinacque personae primum, ac multo quidem sublimius quam 20 Sancti et sanc- 20) Bern, ser: de 4. motorum ordines omnes coluntur et invocantur. Hinc et illae de Sanctis institutae feriae, quas Augustinus, adversus Faustum Manichaeum scribens, 21 ita defendit: Populus christianus, inquit, memorias Mar- 88. cone. 2. et ser. 47.

tyrum religiosa solemnitate concelebrat,

et ad excitandam imitationem, et ut me

21) Lib. 20. contr. Fau

stum cap. 21. In Psal. de sanctis Bern. in vigil. Petri et Pauli. Isido. 1.

1. de offic. Eccl. cap. 34.

et 35.

ritis eorum consocietur, atque orationibus adjuvetur.

SCRIPTURAE.

A. Rom. I.: Omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis.

I. Cor. I.: Paulus Apostolus JESU CHRISTI per voluntatem Dei, et Timotheus frater: Ecclesiae Dei, quae est Corinthi, cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaja.

Philip. IV. Salutate omnem sanctum in CHRISTO JESU. Salutant vos omnes sancti.

Coloss. I.: Paulus Apostolus JESU CHRISTI per voluntatem Dei, et Timotheus frater: eis, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in CHRISTO JESU. Audientes fidem vestram in CHRISTO JESU, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes.

Philem.

Gaudium magnum habui et consolationem in caritate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te frater.

Apoc. VII.: Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus, et populis, et linguis, stantes ante thronum et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum, et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quatuor animalium: et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes: Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen. Et respondit unus de senioribus, et dixit mihi: Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas

suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni: ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus et qui sedet in throno, habitabit super illos. Non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus aestus, quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum.

Hebr. XI.: Sancti per fidem devicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones.

B. Ephes. V.: Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.

Apoc. V.: Quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes Sanctorum: et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es Domine accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo, ex omni tribu et lingua, et populo et natione, et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabimus super terram. Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, et erat numerus eorum millia millium, dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.

Ibid. VII. ut paul. ant. hac. ead. quaest. cit.

Et audivi vo

Et XXI.: Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Hierusalem novam, descendentem de caelo, a Deo paratam, sicut sponsam ornatam viro suo, cem magnam de throno, dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus: et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque do

lor erit ultra, quae prima abierunt. Ac in fine: Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant in ea. Nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus. Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam. Et portae ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic. Et offerent gloriam et honorem gentium in illam. Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni.

Et XXII. Et omne maledictum non erit amplius, et sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi. Et videbunt faciem ejus, et nomen ejus in frontibus eoEt nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernac, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminat illos, et regnabunt in saecula saeculorum.

rum.

Ephes. IV.: Nolite contristare spiritum sanctum Dei: in quo signati estis in die redemptionis.

I. Cor. VI.: An nescitis, quoniam membra vestra templum sunt spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?

Philip. I.: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam, ignoro. Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius: permanere autem in carne, necessarium propter vos.

II. Cor. V.: Scimus, quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam aeternam in caelis etc. Audentes igitur semper, et scientes, quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (per fidem enim ambulamus, et non per speciem) audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum.

C. IV. Reg. V.: Et dixit Elisacus: unde venis Giezi?

Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam. At ille ait: Nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui?

Et VI.: Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias. Misit itaque vir Dei ad regem Israel, dicens: Cave, ne transeas in locum illum, quia ibi Syri in insidiis sunt. Misit itaque rex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit eum, et observavit se ibi non semel neque bis. Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re, et convocatis servis suis, ait: Quare non indicatis mihi, qui proditor mei sit apud regem Israel? Dixitque unus servorum ejus: Nequaquam Domine mi rex; sed Eliseus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba, quaecunque locutus fueris in conclavi tuo.

I. Cor. XIV.: Si omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota: convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus. Occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem, adorabit Deum, pronuncians, quod vere Deus in vobis sit.

Dan. X.: Et ait ad me (vir lineis vestitus etc.): Noli metuere Daniel, quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum, ut te affligeres in conspectu Dei tni, exaudita sunt verba tua, et ego veni propter sermones tuos. Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michael unus de principibus. primis venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxVeni autem, ut docerem te, quae ta regem Persarum. ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies etc. Numquid scis, quare venerim ad te? et nunc revertar, ut praelier adversum principem Persarum. Cum ergo egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens. Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester.

« PoprzedniaDalej »