Obrazy na stronie
PDF
ePub

igne comburite, et idola comminuite: disperdite nomina earum de locis illis.

Et IV.: Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis. Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis: ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel foeminae, similitudinem omnium jumentorum, quae sunt super terram, vel avium sub caelo volantium, atque reptilium, quae moventur in terra, sive piscium, qui sub terra morantur in aquis: ne forte elevatis oculis ad caelum, videas solem et lunam, et omnia astra caeli, et errore deceptus adores ea et colas, quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quae sub caelo sunt.

Item XVIII.: Quoniam ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium. Nec inveniatur in te, qui lustret filium suum aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, nec incantator, neque qui pythones consulat, nec divinos, et quaerat a mortuis veritatem. Omnia enim haec abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. Perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo. Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.

I. Reg. XVIII.: Saul abstulit magos et ariolos de terra: et interfecit eos, qui pythones habebant in ventre. Psalm. CXIII.: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent et non loquentur: oculos habent et non videbunt. Aures habent et non audient: nares habent, et non odorabunt. Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambula

bunt: non clamabunt in gutture suo. Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis.

Lev. XIX.: Non augurabimini, nec observabitis somnià. Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus

vester.

Et XX. Anima quae declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, ut interficiam eam de medio populi sui. Et in fine capitis: Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur: lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos.

Eccl. XXXIV.: Ab immundo quid mundabitur? et a mendace quid verum dicetur? Divinatio erroris et auguria mendacia, et somnia malefacientium vanitas est.

Joann. IV.: Venit hora et nunc est, quoniam veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est Deus: et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.

Rom. X. Dicit enim scriptura: Omnis, qui credit in illum, non confundetur. Non enim est distinctio Judaei et Graeci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum. Omnis enim, quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

I. Joann. IV.: Omnis, qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit DEUM. Qui non diligit, non novit DEUM: quoniam Deus caritas est. In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam filium suum unigenitum misit DEUS in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit filium suum propitiationem pro peccatis nostris. In hoc cognoscimus, quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit

nobis. Et nos videmus et testificamur, quoniam Pater misit filium suum Salvatorem mundi.

Matth. IV.: Tunc dicit ei JESUS: Vade Satana : scriptum est enim, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

Luc. IV. Respondens JESUS, dixit illi: Scriptum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

Esai. XLIV.: Et nunc haec dicit Dominus creans te Jacob, et formans te Israel: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: Meus es tu. Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te: cum ambu̟laveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. Quia ego Dominus Deus tuus sanctus Israel Salvator tuus. Ante me non est formatus Deus, et post me non erit. Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me Salvator. Ego annunciavi et salvavi. Et ab initio cgo ipse, et non est, qui de manu mea eruat: operabor, et quis avertet illud?

I. Tim. VI.: Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et CHRISTO JESU, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem: ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri JESU CHRISTI: quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest, cui honor et imperium sempiternum. Amen. Rom. IX. Ex quibus est CHRISTUS secundum carnem qui est omnia Deus benedictus in saecusuper la.

[ocr errors]

Amen.

Psalm. LXXXIII.: Quia misericordiam et veritatem diligit Deus: gratiam et gloriam dabit Dominus. Non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia : Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te.

debetur.

PATRE S.

1. B. AUGUSTINUS L. X. de civ. Dei cap. 1.: Quae Latriae cul. Aaresia graece nuncupatur, et latine interpretatur servitus: tus soli Deo sed ea, qua colimus Deum, vel quae Genonsia graece, latine autem religio dicitur: sed ea, quae nobis est erga Deum, vel quam illi orßia, nos vero non uno verbo exprimere, sed Dei cultum possumus appellare: hanc ei tantum Deo deberi dicimus, qui verus est Deus, facitque suos cultores Deos. Quicunque igitur sunt in caelestibus habitationibus immortales et beati, si nos non amant, tos esse nos volunt, colendi utique non sunt. amant, et beatos volunt, perfecto inde volunt, unde et ipsi sunt: an aliunde ipsi beati, aliunde nos?

Latria.

rem,

nec beaSi autem

2. ET epist. 49. ad Deograt. quaest. 3. Neque illinc excusant impii sua sacrilega sacra et simulacra, quod eleganter interpretantur, quid quaeque significent. Omnis quippe illa interpretatio ad creaturam refertur, non ad creatocui uni debetur servitus religionis illa, quae uno nomine Latria graece appellatur. Nec nos dicimus terram, maria, caelum, solem, lunam, stellas et quasdam non in promptu sitas caelestes potestates, esse daemonia: sed cum omnis creatura partim corporalis sit, partim vero incorporalis, quam etiam spiritalem vocamus, manifestum est, id, quod a nobis pie ac religiose fit, a voluntate animi proficisci, quae creatura spiritalis est, et omni corporali proCorporali ponenda, Unde colligitur, corporali creaturae non esse non sacrifi- sacrificandum. Restat spiritalis, quae vel pia, vel impia est. Pia scilicet in hominibus et angelis justis et Deo rite servientibus: Impia vero in hominibus et angelis iniNec spiritali. quis, quos etiam daemones dicimus. Ac per hoc nec spiritali, quamvis justae, creaturae sacrificandum est. Quoniam quanto magis pia est et subdita Deo, tanto minus se tali honore dignatur, quem scit non deberi, nisi Deo. Quanto ergo perniciosius est sacrificare daemoniis ?

creaturac

candum.

3. IDEM L. 10. d. civ. Dei c. 1. Nunc videndum ac disserendum est, quantum Deus donat, immortales ac beati in caelestibus sedibus, dominationibus, principatibus, potestatibus constituti, quos isti deos, et ex quibus quosdam vel bonos daemones, vel nobiscum angelos nominant, quoniam credendi sint velle a nobis religionem pietatemque servari, hoc est, ut apertius dicam, utrum etiam sibi, an tantum Deo suo, qui etiam noster est, placeat eis, ut sacra faciamus, et sacrificemus, vel aliqua nostra seu Latino nomi- nos ipsos religionis ritibus consecremus. Hic est enim di

ne destitui.

tum soli Deo

nificandum.

Ephe. 6, 5.

vinitati, vel si expressius dicendum est, deitati debitus cul- mur ad cultus, propter quem uno verbo significandum, quoniam sa- debitum sigtis mihi idoneum non occurrit Latinum, Graeco, ubi necesse est, insinuo, quid velim dicere. Latriam quippe nostri, ubicunque sanctarum scripturarum positum est, interpretati sunt servitutem. Sed ea servitus, quae debetur Servitus. hominibus, secundum quam praecipit Apostolus, servos Dulia. Dominis suis subditos esse debere, alio nomine graece nuncupari solet. Latria vero, secundum consuetudinem, qua locuti sunt, qui nobis divina eloquia condiderunt, aut semper aut tam frequenter ut pene semper, ea dicitur servitus, quae pertinet ad colendum Deum. Proinde si tantummodo cultus ipse dicatur, non soli Deo deberi videtur. Cultus. Dicimur enim etiam colere homines, quos honorifica vel recordatione vel praesentia frequentamus. Nec solum ea, quibus nos religiosa humilitate subjicimus, sed quaedam etiam, quae subjecta sunt nobis, coli perhibentur. Nam ex hoc verbo agricolae, et coloni, et incolae vocantur. Ac per hoc cultum quidem non deberi nisi Deo, propria quadam notione verbi hujus verissimum est. Sed quia et aliarum rerum dicitur cultus, ideo latine uno verbo significari cultus Deo debitus non potest. Nam et ipsa religio, Religio. quamvis distinctius non quemlibet, sed Dei cultum significare videatur: unde isto nomine interpretati sunt nostri eam, quae graece gnosia dicitur: tamen quia latina loquendi consuetudine, non solum imperitorum, verum etiam doctissimorum et cognationibus humanis atque affinitatibus, et quibusque necessitudinibus dicitur exhibenda religio: non eo vocabulo vitatur ambiguum, cum de cultu deitatis vertitur quaestio: ut fidenter dicere valeamus, religionem non esse nisi Dei cultum: quoniam videtur hoc verbum a significando observantia propinquitatis humanae insolenter auferri. Pietas quoque proprie Dei cultus intelligi solet, quam Graeci veßiu vocant. Haec tamen et erga parentes officiose haberi dicitur. More autem vulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur: quod ideo arbitror evenisse, quia haec fieri praecipue Deus mandat, eaque sibi vel pro sacrificiis, vel prae sacrificiis placere testatur. Ex qua loquendi consuetudine factum est, ut et Deus ipse dicatur pius: quem sane Graeci nullo suo sermonis usu veß vocant, quamvis eßsíav pro misericordia illorum etiam vulgus usurpet. Unde in quibusdam scripturarum locis, ut distinctio certior appareret, non eßα, quod ex bono cultu, sed torsßeia, quod ex Dei cultu compositum resonat, dicere maluerunt. Utrumlibet autem

Pietas.

« PoprzedniaDalej »