Obrazy na stronie
PDF
ePub

ITEM can. 21.: Si quis dixerit, CHRISTUM JESUM Ghristus le. a Deo hominibus datum fuisse, ut redemptorem, cui fi- gislator. dant, non etiam ut legislatorem, cui obediant: ana

thema sit.

VI.

Quid sibi vult hoc exordium: Ego sum Do

minus Deus tuus?

A. Decalogum exorditur Deus a notitia sui Deut. 6, 1

4.69.11,15 25. 33. 39-40.10,16 21. Malach.1, 1.5. 6. 14. Hier. 2, 17

et ab insinuatione Majestatis suae, ut cognitum 354, 55, 21. legislatorem magis revereamur, ejusque propositis mandatis major apud omnes auctoritas constet, 19. Psal.46, 3. Nempe tam serio nobiscum agitur, ut si unquam

9.

48. 19, 17.

1.4.21 1. Jo

salvi esse velimus, hic velut in clarissimo spe- 1) Matth. 5,17 culo, divinae majestatis voluntatem, omnemque 3. Psal- 115, recte vivendi rationem certo contemplemur, agni- ann. 3, 23. 24. tamque legem illam sanctissimam, adjuvante 10 super ExCHRISTI spiritu, accurate servemus.

9

Aug. quaest.

odum.

2) Rom. 8, 26. Joan. 1, 16. Philip 4, 15.

bene. 3) Psal 8, 8.

Deut. 28, 1

14. tribuit noster

B. Nec enim praecipit solum, sed dictionem quoque promittit et opem legislator. Spiritum meum, inquit, ponam in) Ezech. 36, medio vestri, et faciam, ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini.

26.27.28-30. 11, 19. 20.

Matth 11.28

5,2.Con.Trid.

11 et can. 18. Chrysost. 1.

C. Quare cum Christus etiam praecepisset: 30. 1. Joann. Tollite jugum meum super vos, ne quis causare- sess. 6. can, tur difficultatem, adjecit: Jugum enim meum ve est, et onus meum leve, iis videlicet, gratiae spiritu imbuti, in caritate non ambulant.

sua- 1. de comqui Basil.quaest. ficta

punct.cordis.

176 in regulis breviorib. Aug. de nat. et grat. c. 43. et 69. Item ser. 61 et 191. de temp. Hiero. in symb. ad Dama.

1

SCRIPTURA E.

:

[ocr errors]

Deut. VI. Haec sunt praecepta et cacremoniae atque judicia, quae mandavit Dominus Deus vester, ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam, ut timeas Dominum DEUM tuum, et custodias omnia mandata et praecepta ejus, quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. Audi Israel, et observa, ut facias, quae praecepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem. di Israel, Dominus Deus noster, Deus unus est etc. Et in fine capitis: Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie. Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia praecepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.

Au

Et IV. Gave, ne quando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum: et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quae fieri Dominus prohibuit, quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator. Ibid. Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo, quod Dominus ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius. Custodi praecepta ejus atque mandata, quae ego praecipio tibi: ut bene sit tibi et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.

[ocr errors]

Item X. Circumcidite igitur praeputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius, quia Dominus Deus vester ipse est Deus Deorum, et Dominus Dominantium, Deus magnus et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera. Facit judicium pupillo et viduae, amat peregrinum, et dat Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae

ei victum atque vestitum.

in terra Aegypti. Dominum Deum tuum timebis, et ei servies: ipsi adhaerebis, jurabisque in nomine illius. Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui.

Malach. I. Magnificetur Dominus super terminum Israel. Filius honorat Patrem, et servus Dominum suum: si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Et in fine: Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.

Hierem. XXXII.: Non erit tibi difficile omne verbum. Qui facis misericordiam in millibus et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos: Fortissime, magne et potens, Dominus exercituum nomen tibi. Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus.

Psal. XLVI. Quoniam Dominus excelsus, terribilis, Rex magnus super omnem terram.

Matth. V.: Nolite putare, quoniam veni solvere legem aut prophetas. Nor veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, jota unum, aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum. Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. Dico enim vobis, quia. nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Audistis, quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo: RACA, reus erit concilio. Qui autem dixerit: Fatue, reus erit gehenae ignis. Si ergo offers mu

nus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, qui frater tuus habet aliquid adversum te: relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo et tunc veniens offeres munus tuum. Audistis, quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Dictum est: Quicunque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. Ego autem dico vobis, quia omnis, qui dimiserit etc. Iterum

audistis, quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per caelum, quia etc. Audistis, quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram: et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Audistis, quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum, Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: ut sitis filii patris vestri, qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est.

Matth. XIX.: Si vis ad vitam ingredi, serva

mandata.

Et XXVIII.: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos scrvare omnia, quaecunque mandavi vobis.

Hebr. V.: Et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae.

Psal. CXVIII.: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Tu mandasti, mandata tua custodiri nimis. Maledicti, qui declinant a mandatis tuis.

I. Joann. III.: Et hoc est mandatum ejus, ut credamus in nomine filii ejus JESU CHRISTI, et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo. Et in hoc scimus, quoniam manet in nobis, de spiritu, dit nobis.

quem de

Rom. VIII. Spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Joann. I. De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam prò gratia: quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per JESUM CHRISTUM facta est.

Philip. IV.: Omnia possum in eo, qui me con

fortat.

Psalm. LXXXIII.: Etenim benedictiones dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem.

Deut. XXVIII.: Si audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra. Venientque super te universae benedictiones istae, et apprehendent te si tamen praecepta ejus audieris. Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro. Benedictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, fructusque jumentorum tuorum armentorum tuorum et caulae ovium tuagreges ? rum. Benedicta horrea tua, et benedictae reliquiae, tuae. Benedictus eris ingrediens et egrediens. Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua. Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra, quam acceperis. Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut juravit tibi, si custodieris mandata Domini DEI tui, et ambu

« PoprzedniaDalej »