Obrazy na stronie
PDF
ePub

EX PATRIBUS.

1. A. GREGORIUS M. L. X. Moral. in Job. c. 6.: Dei dilectio per tria distinguitur: quia ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute diligi conditor jubetur. Qua in re notandum est, quod divinus sermo cum Deum diligi praecipit, non solum narrat ex quo, sed etiam informat ex quanto, cum subjungit, ex toto: ut videlicet qui perfecte Deo placere desiderat, sibi de se nihil relinquat. Proximi autem dilectio ad duo praecepta derivatur, cum et per quemdam justum dicitur: Quod ab alio tibi o-Tob. 4, 16. deris fieri, vide ne tu alteri facias. Et per semet ipsam veritas dicit: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos Matth. 7, 12. facite illis. Quibus duobus scilicet utriusque testamenti mandatis, per unum malitia compescitur, per aliud benignitas praerogatur: ut malum, quod pati non vult, quisque non faciens, cesset a nocendi opere: et rursum bonum, quod sibi fieri appetit, impendens, erga utilitatem se proximi exerceat ex benignitate.

Virtus cari

2. DEINDE c. 7. ejusd. L.: Bene ergo lex DEI multiplex dicitur: quia nimirum cum una eademque sit caritas, tatis multisi mentem plene ceperit, hane ad innumera opera multi-plex. formiter accendit. Cujus diversitatem breviter exprimimus, si in electis singulis bona illius restringeudo numeremus. Haec namque primum per Abel et electa Deo munera ob- Gene. 4, 4. tulit, et fratris gladium non reluctando toleravit. Haec Enoch et inter homines spiritaliter vivere docuit, et ad Gene, 5, 22. sublimem vitam ab hominibus etiam corporaliter abstraxit. Haec Noë, despectis omnibus, solum Deo placabilem o- Gene. 7,7. sq. stendit, atque in arcae fabricam studio longi laboris exercuit, et mundo superstitem pio opere exercendo servavit. Haec per Sem et Japhet humiliter verenda patris erubuit, Gene. 9, 22. et superjecto dorsis pallio, quae non videbat, abscondit. Haec Abrahae dextram, quia ad mortem filii obediendo Gen. 22,2 sq. extulit, hunc prolis innumerae, gentium patrem fecit. Hæc Isaac mentem, quam semper ad munditiam tenuit, caligantibus aetate oculis, ad videnda longe post ventura dilatavit. Haec Jacob compulit et amissum bonum filium medullitus Gen. 37, 33. gemere, et pravorum filiorum praesentiam sub aequanimitate tolerare. Haec Joseph docuit a fratribus venumdatum, libertate animi infracta servitium perpeti, et eisdem post fratribus mente non elata principari. Haec Moysen, de- Exod. 52, 51. linquente populo, et usque ad petitionem mortis in precibus stravit, et usque ad interfectionem populi per zeli studium erexit: ut et pro pereunte plebe sese morti objiceret,

Gen.27, 26.sq.

Gen. 42,2. sq.

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

1. Reg. 24, 5.

sq.

sq.

et contra peccantem protinus vice Domini irascentis ́saeviNum. 25,7.sq. ret. Haec Phinees brachium in ultionem peccantium erexit, ut arrepto gladio coëuntes transfigeret, et iram DomiJosue 9,2. sq. ni iratus placaret. Haec Josue exploratorem docuit, ut et prius contra falsiloquos cives veritatem verba defenderet, et hanc postmodum gladio contra hostes allegaret. Haec 1. Reg. 5, 18. Samuel et in principatu humilem praebuit, et integrum in dejectione servavit: qui cum persequentem se plebem diligeret, ipse sibi testimonium exstitit, quia culmen, ex quo dejectus est, non amavit. Haec David ante iniquum regem et humilitate commovit ad fugam, et pietate replevit ad veniam: qui persecutorem suum et timendo fugit ut dominum, et tamen cum potestatem ferieńdi reperit, non agnovit inimicum. Haec Nathan et contra peccantem re2. Reg. 12, 2. gem in auctoritatem liberae increpationis sustulit, et cum regis culpa deesset, in petitione humiliter stravit. Haec per Esaiam nuditatem carnis in praedicatione non erubuit, et subducto carnali velamine, superna mysteria penetravit. 4. Reg, 2, 1. Haec Heliam, quia fervoris zelo vivere spiritaliter docuit, ad vitam quoque et corporaliter abstraxit: Haec Helisaeum, quia magistrum simpliciter diligere instituit, magistri spiritu dupliciter implevit. Per hanc Hieremias, ne in Aegyptum populus descenderet, restitit: sed tamen et inobedientes diligens, quo descendi prohibuit, et ipse descendit. Ezech. 8, 3. Haec Ezechielem, quia prius a terrenis desideriis sustulit, post per cincinnum capitis in aëre libravit. Haec in Daniele, quia a regiis dapibus gulam compescuit, ei et esuDan. 3, 1. 51. rientium ora leonum clausit. Haec tribus pueris, quia in tranquillitate positis incendia vitiorum subdidit, tribulationis tempore et flammas in fornace temperavit. Haec in Petro et minis terrentium principum fortiter restitit, et in circumcisione submovenda, minorum verba humiliter audi

Esa. 20, 2.

Ibid.

Jere. 42, 4.

Dan. 14.

sq.

Galat. 2,

sq.

2.

Actor. 15, 2. vit. Haec in Paulo et manus persequentium humiliter pertulit, et tamen in circumcisionis negotio longe se imparis prioris sensum audenter increpavit. Multiplex ergo ista lex Dei est; quae singulis rerum articulis non permutata congruit, et causis se variantibus non variata conjungit.

1) Greg. hom.

30. in Evang.

IV.

Quo indicio se prodit sincera Caritas?

A. Probatio dilectionis seu caritatis, exhibitio est operis, et divinorum observatio manda

torum. Unde et Joannes Christo dilectus inquit :
2 Haec est vera caritas Dei, ut mandata ejus cu-2).
stodiamus: et mandata ejus gravia non sunt.

2,4.5.

Et rursum: 3 Qui dicit, se nosse Deum, et man- 5) 1. Joann. data ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est. perfecta est. In hoc scimus, quoniam in ipso sumus.

4

21. 23. 24.

B. Quin etiam CHRISTUS ipse docet: Si Joann. 14, diligitis me, mandata mea servate. Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. Qui non diligit me, sermones meos non

servat.

SCRIPTURA E.

I. Joan n. V., II., Joann. XIV. vid. text.

EX PATRIBU S.

GREGORIUS hom. 30. in Evang.: Si quis diligit me, Joann. 14, 23sermonem meum servabit. Probatio ergo dilectionis exhibitio est operis. Hinc in epistola sua idem Joannes dicit: Qui dicit, diligo Deum, et mandata ejus non custodit, 1. Joann. 2,4. mendax est. Vere enim diligimus, si ad mandata ejus a' nostris nos voluptatibus coarctamus. Nam qui adhuc per illicita desideria diffluit, profecto Deum non amat: quia ei in sua voluntate contradicit.

4, 20.

V.

Quae sunt mandata Dei, ad caritatem praecipue spectantia?

Exod. 20, 1- Decem Dei verba primum per Moysen Ju

17.54, 27-29.

Levit. 19, 1

4. 11-14. sq. daeis tradita, et deinde per CHRISTUM et Apo

37. Deut. 4, 1

15. 5, 6-stolos Christianis omnibus commendata, quae

22. 10, 1-5.

1) Matth. 19,

16- 19. 5,17. et Decalogi nomen obtinuerunt, atque ita re

sq. 22, 56

40. Marc. 10, censentur :

17-21. 12,28

34. Ench.

18, 18-20.10, 25-28. Rom.

2, 13.7, 7. sq.
13. 8-10. Gal.
6, 13. 14. Jac.
2, 8-12. 1. 25.

4, 11. 12. 1.
Tim. 1, 5-8.
Conc. Trid.
sess. ¡6. can.
19. 20 et 21.
2) Levit.26.1.
Exponunt De-
calogum O-
rig. in Exod.
hom. S. Aug.
quaest. 71. in.
Exod. et ser.
95. de temp.
et de 10.chor.
dis.

5) Deuteron. 5, 20. 21.

Ego sum Dominus Deus tuus.

I. Non habebis Deos alienos coram me.
Non facies tibi sculptile, ut adores illud.
II. Non assumes nomen Domini Dei tui
in vanum.

III.

IV.

Memento, ut diem Sabbati sanctifices. Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Do. minus Deus tuus dabit tibi.

V. Non occides.

VI.

Non moechaberis.

VII. Non furtum facies.

VIII. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

IX.

Non concupisces uxorem proximi tui. X. Non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa, quae illius sunt.

SCRIPTURA E.

Exod. XX.: Locutusque est Dominus cunctos sermones hos: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. Non habebis deos alie

nos coram me. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quae est in caelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum, quae sunt in aquis sub terra. Non adorabis ea, neque coles: Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me: et faciens misericordiam in millia his, qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea. Non assumes nomen Domini tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini DEI sui frustra. Memento, ut diem Sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. Septimo autem die Sabbatum Domini DEI tui est: non facies omne opus in eo, tu et filius et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena, qui est intra portas tuas. Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et mare, et pmnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus die Sabbati, et sanctificavit eum, Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. Non occides: Non moechaberis: Non furtum facies: Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium: Non concupisces domum proximi tui: nec desiderabis uxorem ejus: Non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia, quae illius sunt.

tuus,

Et c. XXXIII.: Dixit Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus. Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba foederis decem. Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat, quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

Levit. XIX.: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad omnem coetum filiorum Israel, et dices

« PoprzedniaDalej »