Obrazy na stronie
PDF
ePub

tri quiuam

Diligentes

[ocr errors]

liter quippe amat, qui taliter amat: quoniam non illi tan- Proximi nostum proximi nostri credendi sunt, quos nobis gradus san- sint, guinis jungit, sed proximi nostri credendi sunt omnes homines, naturae nostrae, sicut dixi, participes. Nam si propinquos nostros quamvis incompositos, turpes ac male moratos, plus quam quoslibet sanctos, quos a nobis secundum sanguinem vocamus extraneos, diligamus: non solum carnaliter diligimus, sed etiam graviter in tali eorum dilectione peccamus. Proinde secundum nos proximos omnes diligimus, quando ad mores bonos, et ad aeternam vitam consequendam, sicut nobis, saluti eorum consulimus quando nos in eorum peccatis ac periculis cogitamus et sicut nobis subveniri optamus, ita eis pro viribus subvenimus: aut si facultas defuerit, voluntatem subveniendi tenemus. Quapropter haec est proximi tota dilectio, ut bonum, quod tibi conferri vis, velis et proximo: et ma- Deum plus lum, quod tibi nolis accidere, nolis et proximo Illi ve- quam se ipro plus, quam se, diligunt Deum, qui pro ejus amore suae ad tempus saluti non parcunt, se ipsos tribulationibus ac periculis tradunt, nudari facultatibus propriis, patriae suae extorres fieri, parentibus et uxoribus ac filiis suis renunciare parati sunt, et ut totum dicam, ipsam corporis mortem non solum non refugiunt, sed etiam libenter excipiunt, ambientes a corporis sui vita magis, quam a DEO vita vitae suae discedere. Iste igitur nobis tionis. dilectionis ordo servandus est, juxta illud, quod dicit Cant. 2, 4. Spiritus sanctus: Ordinavit in me caritatem: ut, sicut ordinata caritas poscit, DEUM principaliter diligamus: et propter ipsum in ipso ea, quae diligenda sunt, tantum, quantum ipse praecipit, diligamus. Ipse enim praecipit, Matth. 22, 39. ut corpora nostra propter nos, proximos sicut nos, et ipsum plus diligere, quam nos, debeamus: ita sane, ut eis, quos nobis conjunctiores familiaritas facit, si eos fama non reprobat, et vita commendat, nos amplius impendamus, omnium profectus nostros esse credamus, et de aliorum peccatis, tanquam de nostris, misericorditer lugeamus. Sic ergo possunt in hac vita illi esse perfecti, qui perfecte di ligunt Deum. Et illi perfecte Deum diligunt, qui volen- Deum dili do, quod vult Deus, et nolendo, quod non vult, nec ullis peccatis, quibus offenditur, acquiescunt: et semper se ad virtutes, quas ipse dignatur donare, diligendas et habendas extendunt. Hi sunt, qui omnia bona, quae implere potuerint, ab illo se adjutos, ut possint, veraciter credunt: quidquid mali commiserint, vitio suae voluntatis adscribunt: quidquid boni non potuerint implere, ab illo

Ordo dilec

Levit. 19, 18.

Perfecte qui

gant.

Cant. 8, 7. Quomodo caritas valida

sicut mors.

ut possint, jugiter petunt: cum potuerint, illi gratias agunt. Bona ejus, quae fuerint consecuti, etiam aliis conferri socialiter volunt, et usque in suos inimicos dilectionis suae latitudinem porrigentes, hoc omnes cupiunt esse, quod ipsi sunt.

3. AUGUSTINUS in Psal. XLVII.: Intellige vim caritatis. Ipsa est virtus, quam nemo vincit. Hujus ignem nulli fluctus saeculi, nulla flumina tentationis extinguunt. De hac dictum est: Valida est sicut mors dilectio. Quomodo enim mors, quando venit, resisti ei non potest, quibuslibet artibus, quibuslibet medicamentis occurras, violentiam mortis -vitare non potes, quia mortalis natus es: sic contra violentiam caritatis mundus nihil potest. E contrario enim similitudo data est de morte. Quomodo enim mors ad auferendum violentissima est, sic caritas violentissima est ad salvandum. Per caritatem enim multi mortui sunt saeculo, ut viverent Deo. Hac caritate accensi martyres, non simulati, non vana gloria ventilati, non tales, de quibus 1.Cor. 13, 2. dictum est: Si tradidero corpus meum, ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest: sed tales, quos vere Christi et veritatis caritas perduceret ad passionem. Quid eis fecerunt tentationes saevientium? Majorem violentiam habuerunt oculi flentium suorum, quam persecutiones insectantium. Quam multos enim tenebant filii, ne paterentur: quam multorum genibus provolvebantur uxores, ne viduae relinquerentur: quam multos parentes filii prohibebant mori, sicut novimus et legimus in passione beatae Perpetuae. Facta sunt ista, sed lacrimae quantaelibet, et quantolibet impetu fluerent, quomodo ardorem Psalm. 121,7. caritatis extinguerent? Haec est virtus Sion, cui et alibi dicitur: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis: Annunciate in turribus ejus, ponite corda vestra in virtute ejus.

Caritas sepa

a filiis diabo.

li.

4. IDĚM tract. 5. in 1. Joan. sup. verb.: In hoc 1 Joan. 3, 10. manifesti sunt filii Dei etc.: Omnis, qui non est justus, rat filios Dei non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: Certe jam manifestatum est unde dicat, et qui non diligit, inquit, fratrem suum. Dilectio ergo sola discernit inter filios Dei et filios diaboli. Signent se omnes signo crucis Christi Respondeant omnes: Amen. Cantent omnes: Halleluja: Baptizentur omnes, intrent omnes Ecclesias, faciant parietes basilicarum: non discernuntur filii Dei a filiis diaboli, nisi caritate. Qui habent caritatem, nati sunt ex DEO: qui non, non sunt nati ex Deo: Magnum judisufficit, et si- cium, magna discretio. Quidquid vis, habe : hoc solum

Sola caritas

ne ea nihil.

Matth. 13, 45.

non habeas, nihil tibi prodest: alia si non habeas, hoc ha- Rom 15, 10. be, et implesti legem. Qui enim diligit alterum, legem implevit, ait Apostolus: Et plenitudo legis caritas. Puto istam margaritam esse illam. Homo negotiator describitur in Evangelio, qui invenit unam margaritam, et vendidit omnia, quae habebat, et emit eam. Haec est margarita pretiosa caritas, sine qua nihil tibi prodest, quodcunque habueris, quam si solam habeas, sufficit tibi.

5.

Homo bonus esse judica

de aut spe.

IDEM Ench. ad Laur. c. 117. Caritas, quam 1. Cor, 13, 13. fide ac spe majorem dixit Apostolus, quanto in quocunque major est, tanto melior est, in quo est. Cum enim quæritur, utrum quisque sit homo bonus, non quæritur, quid tur non ex ficredat aut speret, sed quid amet. Nam qui recte amat, sed ex caritaprocul dubio recte credit et sperat: qui vero non amat, inaniter credit, etiamsi sunt vera, quae credit. Inaniter sperat, etiamsi ad veram felicitatem doceantur pertinere, quae sperat, nisi et hoc credat ac speret, quod sibi petenti donari possit, ut amet.

te.

laus.

6. ITEM serm. 53. de temp.: Caritas omnium arx est Caritatis virtutum, promissio regni, praemium summum sanctorum in caelo, quia in perenni gaudio nihil gratius, nihil dulcius habent sancti perfecto amore Dei. Quem quia praesentem vident, suavius diligunt, et dulcius fruuntur ipso bono. In omnibus praeceptis Dei caritas obtinet principatum, sine cujus perfectione nihil Deo placere posse, Paulus Apostolus testatur, quia nec martyrium, nec sae- 1. Cor. 13, 1 culi contemptum, nec eleemosinarum largitionem sine caritatis officio quidquam proficere posse ostendit.

-S. sq. 13.

Excellentia et necessitas

1 Cor. 15, 1.

7. AUGUSTINUS L. XV. de Trin. c. 18. Nullum est isto Dei dono excellentius. Solum est, quod dividit caritatis. inter filios regni et filios perditionis aeternae. Dantur et alia per spiritum sanctum munera, sed sine caritate nihil prosunt. Nisi ergo tantum impertiatur cuique Spiritus sanctus, ut eum Dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transfertur ad dexteram. Nec spiritus proprie dicitur donum, nisi propter dilectionem: quam qui non habuerit, si linguis hominum loquatur et angelorum, sonans aeramentum est et cymbalum tinniens. Et si habuerit prophetiam et scierit omnia sacramenta etc. Quantum ergo bonum est, sine quo ad aeternam vitam neminem bona tanta perducunt? Ipsa vero dilectio sive caritas, nam unius rei est utrumque nomen, si habeat eam, qui non loquitur linguis, nec habet prophetiam, nec omnia scit sacramenta, omnemque scientiam, nec distribuit omnia sua pauperibus, vel non habendo, quod distribuat, vel ali

fides esse po

prodesse.

Jacob. 2, 19.

sic

qua necessitate prohibitus,, nec tradit corpus suum, ut ardeat, si talis passionis nulla tentatio est, perducit ad regnum, ita ut ipsam fidem non faciat utilem nisi caritas. Sine caritate quippe fides potest quidem esse, sed non et Sine caritate prodesse. Propter quod et Apostolus Paulus: In CHRISTO, test, sed non inquit, JESU neque circumcisio, neque praeputium aliGalat. 5, 6 quid valet, sed fides, quae per dilectionem operatur eam discernens ab ea fide, qua et daemones credunt et contremiscunt. Dilectio igitur, quae ex Deo est, et Deus est, proprie spiritus sanctus est, per quem diffunditur in cordibus nostris Dei caritas, per quam nos tota inhabitat Trinitas. Quocirca rectissime spiritus sanctus cum sit Deus, vocatur etiam donum Dei. Quod donum proprie quid nisi caritas intelligenda est, quae perducit ad Deum, et sine qua quodlibet aliud donum Dei non perducit ad Deum?

Rom. 5, 5.

12.

8. AUGUSTINUS de verb. Dom. serm. 23. IntenMatth. 25, 2. tum me fecit Evangelium sanctum. Etiam ipsas virgines et ipsas ferentes lampades, alias dixit prudentes, alias stultas. Unde intuemur, unde discernimus? De oleo. Aliquid magnum significat oleum, valde magnum : Putas non caritas est? Quaerendo dicimus, non sententiam praeciOleum cari- pitamus. Unde mihi videatur oleum caritas significari, ditas. 1. Cor. cam vobis. Apostolus dicit; Adhuc supereminentiorem vobis viam demonstro. Supereminentiorem viam, quam demonstrat? Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Ipsa est supereminens via, id est, caritas, quae merito oleo significatur. Omnibus enim humoribus oleum supereminet. Mitte aquam, et superinfunde oleum, oleum supereminet. Mitte oleum, superinfunde aquam, oleum supereminet. Si ordinem servaveris, vincit: si ordinem mutaveris, vincit: Caritas nunquam cadit. Ibid. Sapientium lampades ardebant de oleo aeterno, conscientiae securitate, de interiore gloria, de intima

1 Cor. 15,15.

caritate.

de

II.

Matth. 22, 56

Quid vero est caritas?

-40. Luc. 10, A. Virtus infusa divinitus, qua sincere dili

25-28. Mar

c.12.29-54.gitur propter se Deus, et propter Deum proximus.

Aug 1. 3. de

cap. 10.

1)

diligendo

B. Diligendus enim praecipue est Deus in doctr.Christ. omnibus, et super omnia, et propter se solum, Bern. in ut qui unus summum aeternumque bonum existit, Deo. quod solum nostros explet animos: cujus amor et 2 honor nostrae tum voluntatis, tum actionis 2.Cor. 10, omnis initium et scopus esse debet.

51. Coloss. 5, 17.

5) Aug. hom.

58

proxi- 5s ex 50.

4) Aug. in

concione 8.

53.

C. Deinde propter Deum amandus mus, hoc est, citra discrimen "homo quilibet, Psalm. 118. quando inter nos omnes proximi, maximaque pro-t.de tempinquitate conjuncti sumus, secundum eandem Pore. scilicet naturam humanam filiis Adae communem, et ob divinam gratiam aeternamque gloriam cunctis, qui velint, communicabilem,

SCRIPTURA E.

Matth. XXII.: Magister, quod est mandatum magnum in lege? Ait illi JESUS: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum.

Luc. X. Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? Ille respondens, dixit: Diliges -Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum. Dixitque illi: Recte respondisti. Hoc fac, et vives. Ille autem volens justificare se ipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? Suspiciens *) autem Jesus, dixit: Homo quidam Alias susdescendebat ab Jerusalem in Jericho etc. Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in la

cipiens.

« PoprzedniaDalej »