Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

cap. 9.

19. Athan, in sym.

3

Hebr. 1, 2
1. loan.4, 10.

Hierdie in ' personis vero tribus esse distinctum, ut alius "Main. 2sPater, alius Filius, alius Spriritus sanctus esse,

ante omnia certo credatur. Pater est, qui suum 3) Psal. 109,5. ab aeterno filium generat , fons et opifex re

rum: Filius ex Patris genitus substantia, mundi

redemptor est ac Salvator: Spiritus sanctus, qui 4) Ioan 45,26 et + Paracletus dicitur, ecclesiae seu Christi fide399. Ioan. 6. lium est administrator. Iam 5 hi tres unum sunt:

hoc est, unus, verus, aeternus, immensus et incomprehensibilis Deus.

C. Pulchre igitur huic sanctissimae simul et individuae Trinitati partes Symboli tres praecipuae respondent: Prima nimirum de creatione, secunda de redemptione, tertia de sanctificatione.

26.

7. 1. Tim. 1, 17. 6, 16. Hiere, 32,17.

Sg.

SCRIPTURA E.

HIEREMI. IX. : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis: sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me.

Ioan. XVII. : Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et qucm misisti Jesum Curi

STUN.

I. Cor. II. : Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum etc,

I. Petr. I.: In quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestrae salutem animarum.

SAPIENT. XIII.: Vani autem sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei, et de his quae videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes, agnoverunt quis esset artifex.

Matth. XXVIII.: Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Psal. CIX.: Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero ante luciferum genui te.

Hebr. I. : Novissime dicbus istis looutus est nobis in filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et secula. Qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis : tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum, Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei. Et ad Angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. Ad filium autem: Thronus tuus deus in seculum seculi: virga aequitatis virga regni tui. Dilexisti justitiam, etc.

I. Ioan. IV.: Pater misit filium suum Salvatorem mundi. Et paulo ante: Ipse dilexit nos, et misit filium suum propitiationem pro peccatis uostris.

Ioan. XV.: Cum autem venerit paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, spiritum veritatis, qui a Patrė procedit, etc. Ет cap.

XVI.: Si enim non abiero, paracletus non veniet ad vos.

Item cap. XIV.: Et ego rogabo patrem, et alium paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum.

Et paulo post: Paracletus autem Spiritus sanctus, quem

in nomine meo,

ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis.

I. Ioan. V.: Tres sunt qui testimonium dapt in caelo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus: et hi tres unum sunt:

inittet pater

1

I. Timoth. I.: Regi autem seculoram immortali invisibili, soli Deo honor et gloria in secula seculorum.

Et capite sexto: Quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest, cui honor et imperium sempiternum, Amen.

HJEREMI. XXXII.: Ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum. Qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos. Fortissime, magne, et potens, dominus exercituum nomen tibi. Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus. Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc, et in Israel, et in hominibus: et fecisti tibi nomen sicat est dies haec etc. Et factum est verbum Domini ad Hieremiam, dicens: Ecce ego Dominus Deus universae carnis, numquid mihi difficile erit omne verbum?

P A TRE S.

1. B. AUGUSTINUS L. I. confess. C. 4. : Quid es Dei majestas

ergo Deus meus ? Quid, rogo, nisi Dominus Deus? Quis enim Dominus praeter Dominum? aut quis Deus praeter Deum nostrum ? Summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime, et justissime, sccretissime, et praca sentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis, inomutabilis mútans omnia, nunquam novus, nunquam vetus, innovans omnia, et in vetustatem perduceps superbos, et nesciunt. Semper agens, semper quictus, colligens et, non egens, portans et implens et protegens, creans et nutriens et perficicns, quaerens cum nihil desit tibi, amas nec aestuas, zelas et securus es, poenitet té et non doles, irasceris et tranquillus es, 'opera mutas, nec mutas consilium, recipis quod invenis, et nunquam amisisti,

Poal. 81, 6.

Nunquam inops et gaudes lucris, nunquam avarus et usuras exigis. Supererogatur tibi ut debeas, et quis habet quicquam non tuum? Reddis debıta nulli debens, donas debita nihil perdens. Et quid dicimus Deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, cum de te dicit ? et vae tacentibus de te, quoniam loquaces muti sunt.

2. IDEM L. de fid. et Symb. c. 9.: Ista Trinitas unus distinctio in est Deus; non ut idem sit Pater, qui est filius et spiritus Sanctiss.

. sanctus, sed ut Pater sit Pater, et Filius sit Filius, et Spiritus sanctus sit Spiritus sanctus: sed haec Trinitas unus Deus, sicut scriptum est, Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus Dour. 6, n. unus est. Tameu si interrogemur. de singulis, et dicatur nobis, Deus est Pater? respondebimus, Deus. Si quaeratur, utrum Deus sit Filius, boc respondebimus. Nec si fuerit de Spiritu sancto talis interrogatio, aliud esse eum debemus respondere, quam Deum, vehementer caventes sic accipere, quomodo de hominibus dictum est, Dii estis. 1 Cor. 6; 8. Non enim sunt naturaliter dii, quicunque sunt facti atque conditi ex Patre per Filium dono Spiritus sancti. Ipsa enim significatur Trinitas , cum Apostolus dicit, Quoniam ex Rom. 11, 36. ipso, et in ipso, ct per ipsum sunt omnia. _Quodcunque ergo de singulis interrogati, respodcamus Deum esse de quo quaeritur, sive Patrem, sive Filium, sive Spiritum sanctum, ut tamen non tres doceri a nobis coli quisquam existimaverit. Nec mirum, quod haec de ineffabili natura dicuntur, cum in iis etiam rebus, quas corporeis oculis cernimus, et corporeo sensu dijudicamus, tale aliquid accidat. Nam cum de fonte etc.

3. ATHANASIUS in symbolo suo: Fides autem Catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur: Neque confundentes personas, neque substantiam separantes. Alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti : sed Patris et Filii et Spiri- distinctio et tus sancti una est Divinitas, aequalis gloria, et coaeterna convenientia majestas: Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus sanctus, Increatus Pater, increatus Filius, incrcatus Spiritus sanctus. Immensus Pater, immcnsus filius, impensus Spiritus sanctus. Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus sanctus: et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus: sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus. Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filins, omnipotens Spiritus sanctus : et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens; ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus : et tanien non tres Dii, sed unus

Personarum

est Deus; ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus sanctus: et tamen non tres Domini, scd unus est Dominus. Quia sicut singulatim unamquamque personam Deum aut Dominum confiteri Christiana veritate compellimur, ita tres Deos aut Dominos dicere Catholica religione prohibenıur. Pater a nullo est factus, nec creatus, nec genitus: Filius a Patre solo est,' non factus, nec creatus, sed genitus; Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. Unus ergo Pater, non tres Patres : unus Filius, non tres Filii: unus Spiritus sanctus, non tres Spiritus sancti. Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus, sed totae tres personac coaeternae sibi sunt et coaequales, Ita ut per omnia, sicut jam supra dictum est, et unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit. Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.

VIII.

Deat. 6, k.
Matth. 6, 9.
1. Tim. 1, 17.
Genef. 1, 1.

115.

Quid sibi vult primus Symboli articulus, Cre

do in Deum Patrem?

A. OSTENDIT nobis primum, deum unum, Lob. 59.5-7: et in Deitate primam personam esse Patrem caeleEccles. 3.11. stem, aeternum, potentia majestateque summum, Hiero. 2. 1 cui nihil factu impossibile sit vel difficile: qui vi. 1. leg. 196. tae ac mortis ' potestatem omnem obtinet.

B. IS ipse Pater Filium ' ex omni aeternitate

genuit, et nos hoc tempore gratiae in filios sibi ad2.6: optavit. Ejus tanta vis est, ut verbo s solo tam Hecht:15, 5visibilia quam invisibilia produxerit ex nihilo, pro

ducta vero usque conservet atque gubernet sum

ma cum bonitate ac sapientia, a quo et ad quem 2. Cor. 1; omnia. Ipse 4 Pater luminum, apud quem non est

transmutatio, Pater misericordiarum, et DEUS totius consolationis: talis demum ac tantus, ut ad

2) Psal. 2, 7.
Habr. 1, 5.
Rom. S, 14
19.

1.Tim. 1, 10. 6, 17 Rom. 11, 56

Act. 14, 15 - 17.

« PoprzedniaDalej »