Obrazy na stronie
PDF
ePub

fide et symb.

19. Athan. in

sym.

Hebr. 1, 2.

1)Aug. lib.de in personis vero tribus esse distinctum, ut alius 2) Math. 29, Pater, alius Filius, alius Spriritus sanctus esse, ante omnia certo credatur. Pater est, qui suum 3) Psal.109,3. ab 3 aeterno filium generat, fons et opifex re1. Ioan.4, 10. rum: Filius ex Patris genitus substantia, mundi redemptor est ac Salvator: Spiritus sanctus, qui 4) Ioan 15,26. et 4 Paracletus dicitur, ecclesiae seu Christi fide1. Ioan. 6. lium est administrator. Iam 5 hi tres unum sunt:

16, 7. 14, 16.

26.

7. 1. Tim. 1,

Hiere, 52, 17-.

17. 6, 16. hoc est, unus, verus, aeternus, immensus et incomprehensibilis Deus.

Sq.

C. Pulchre igitur huic sanctissimae simul et individuae Trinitati partes Symboli tres praecipuae respondent: Prima nimirum de creatione, secunda de redemptione, tertia de sanctificatione.

SCRIPTURAE.

HIEREMI. IX. Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis: sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me.

:

IOAN. XVII. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti JESUM CHRI

STUM.

I. Cor. II. Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi IESUM Christum, et hunc crucifixum etc.

I. Petr. I. In quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestrae salutem animarum.

SAPIENT. XIII.: Vani autem sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei, et de his quae videntur bona, non potuerunt intelligere cum qui est, neque operibus attendentes, agnoverunt quis esset artifex.

MATTH. XXVIII.: Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

PSAL. CIX.: Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero ante luciferum genui te.

Hebr. I.: Novissime diebus istis locutus est nobis in filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et secula. Qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum, Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei. Et ad Angelos

quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. Ad filium autem: Thronus tuus deus in seculum seculi: virga aequitatis virga regni tui. Dilexisti justitiam, etc.

I. Ioan. IV.: Pater misit filium suum Salvatorem mundi. Et paulo ante: Ipse dilexit nos, et misit filium suum propitiationem pro peccatis nostris.

IOAN. XV.: Cum autem venerit paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, spiritum veritatis, qui a Patre procedit, etc.

Er cap. XVI. Si enim non abiero, paracletus non veniet ad vos.

ITEM cap. XIV.: Et ego rogabo patrem, et alium paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum.

Er paulo post: Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis.

I. Ioan. V.: Tres sunt qui testimonium dapt in caelo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus et hi tres unum sunt.

[ocr errors]

Dei majestas

I. Timoth. I. Regi autem seculorum immortali invisibili, soli Deo honor et gloria in secula seculorum.

Er capite sexto: Quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest, cui honor et imperium sempiternum, Amen.

[ocr errors]

HIEREMI. XXXII.: Ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum. Qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos. Fortissime, magne, et potens, dominus exercituum nomen tibi. Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus. Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc, et in Israel, et in hominibus: et fecisti tibi nomen sicut est dies haec etc. Et factum est verbum Domini ad Hieremiam, dicens: Ecce ego Dominus Deus universae carnis, numquid mihi difficile erit omne verbum?

PATRE S.

1. B. AUGUSTINUS L. I. confess. c. 4. Quid es ergo Deus meus? Quid, rogo, nisi Dominus Deus? Quis enim Dominus praeter Dominum? aut quis Deus praeter Deum nostrum? Summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime, et justissime, secretissime, et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis, immutabilis mutans omnia, nunquam novus, nunquam vetus, innovans omnia, et in vetustatem perdu cens superbos, et nesciunt. Semper agens, semper quictus, colligens et non egens, portans et implens et protegens, creans et nutriens et perficiens, quaerens cum nihil desit tibi, amas nec aestuas, zelas et securus es, poenitet te et non doles, irasceris et tranquillus es, opera mutas, nec mutas consilium, recipis quod invenis, et nunquam amisisti,

Nunquam inops et gaudes lucris, nunquam avarus et usuras exigis. Supererogatur tibi ut debeas, et quis habet quicquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Et quid dicimus Deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? et vae tacentibus de te, quoniam loquaces muti sunt.

Personarum

Trinitate.

Paal. 81, 6.

2. IDEM L. de fid. et Symb. c. 9.: Ista Trinitas unus distinctio in est Deus; non ut idem sit Pater, qui est filius et spiritus Sanctiss. sanctus, sed ut Pater sit Pater, et Filius sit Filius, et Spiritus sanctus sit Spiritus sanctus: sed haec Trinitas unus Deus, sicut scriptum est, Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus Dout. 6, 4. unus est. Tamen si interrogemur de singulis, et dicatur nobis, Deus est Pater? respondebimus, Deus. Si quaeratur, utrum Deus sit Filius, hoc respondebimus. Nec si fuerit de Spiritu sancto talis interrogatio, aliud esse eum debemus respondere, quam Deum, vehementer caventes sic accipere, quomodo de hominibus dictum est, Dii estis. 1 Cor. 6, 5. Non enim sunt naturaliter dii, quicunque sunt facti atque conditi ex Patre per Filium dono Spiritus sancti. Ipsa enim significatur Trinitas, cum Apostolus dicit, Quoniam ex Rom. 11, 56. ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia. Quodcunque ergo de singulis interrogati, respodeamus Deum esse de quo quaeritur, sive Patrem, sive Filium, sive Spiritum sanctum, ut tamen non tres doceri a nobis coli quisquam existimaverit. Nec mirum, quod haec de ineffabili natura dicuntur, cum in iis etiam rebus, quas corporeis oculis cernimus, et corporeo sensu dijudicamus, tale aliquid accidat. Nam cum de fonte etc.

[ocr errors]

Personarum

earundem

3. ATHANASIUS in symbolo suo: Fides autem Catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur: Neque confundentes personas, neque substantiam separantes. Alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti: sed Patris et Filii et Spiri- distinctio et tus sancti una est Divinitas, aequalis gloria, et coaeterna convenientia majestas: Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus sanctus. Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus sanctus. Immensus Pater, immensus filius, immensus Spiritus sanctus. Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus sanctus: et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus: sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus. Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus: et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens; ita Deus Pater, Deus Filius, Deas Spiritus sanctus: et tamen non tres Dii, sed unus

est Deus; ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus sanctus: et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus. Quia sicut singulatim unamquamque personam Deum aut Dominum confiteri Christiana veritate compelli= mur, ita tres Deos aut Dominos dicere Catholica religione prohibemur. Pater a nullo est factus, nec creatus, nec genitus: Filius a Patre solo est, non factus, nec creatus, sed genitus: Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius, non tres Filii: unus Spiritus sanctus, non tres Spiritus sancti. Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus, sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales, Ita ut per omnia, sicut jam supra dictum est, et unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit. Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.

Dent. 6, 4. Matth. 6, 9. 1.Tim. 1, 17. Genef. 1, 1. Esaiae 53, 1.

obs,

25. 24.

VIII.

Quid sibi vult primus Symboli articulus, Credo in Deum Patrem?

A. OSTENDIT nobis primum, deum unum,

et in Deitate primam personam esse Patrem caeleEccles. 5.11. stem, aeternum, potentia majestateque summum, Hiere. 52. 17 cui nihil factu impossibile sit vel difficile: qui vi

Luc. 1, 57.

- 20. 27.

1) Sap. 16, 15.

1

1.Reg. 2, 6. tae ac mortis potestatem omnem obtinet.

2) Psal. 2, 7. Hebr. 1, 5.

Rom. S, 14

19.

2

B. IS ipse Pater Filium ex omni aeternitate genuit, et nos hoc tempore gratiae in filios sibi ad

5 Pl. 52.6. optavit. Ejus tanta vis est, ut verbo solo tam

9. Colo.1,16.

Matth.6.28-30

1.Tim. 4, 10.

6, 17.

Rom. 11, 36.

Hebr. 15, 5.6. visibilia quam invisibilia produxerit ex nihilo, producta vero usque conservet atque gubernet summa cum bonitate ac sapientia, a quo et ad quem 2. Cor. 1. omnia. Ipse Pater luminum, apud quem non est transmutatio, Pater misericordiarum, et DEUS totius consolationis: talis demum ac tantus, ut ad

4) Iacob 1,17.

Act. 14, 15 -17.

« PoprzedniaDalej »