Obrazy na stronie
PDF
ePub

Joann. 20, 19.

Joel. 8, 18.

44, 2. et 46, 1.

3. HIERONYMUS in Apol. ad Pamach. pro libris adv. Jovin.: Christus virgo, mater virginis nostri virgo c. 23, 95. perpetua, mater et virgo. lesus enim clausis ingressus est ostiis et in sepulcro ejus, quod novum et in petra durissima fuerat excisum, nec antea quis, nec postea positus est. Hortus conclusus, fons signatus: de quo fon- Cant. 4, 12te ille fluvius manat, juxta Joël, qui irrigat torrentem vel funium, vel spinarum: funium peccatorum, quibus ante alligabamur: spinarum, quae suffocant sementem Patrisfamilias. Haec est porta orientalis, ut ait Ezechiel, semper Ezech. 53, 1 clausa, et lucida, operiens in se vel ex se proferens sanc- sq. ta sanctorum, per quam sol justitiae et pontifex noster secundum ordinem Melchisedech ingreditur et egreditur. Joann, 20. 9. Respondeant mihi, quo modo JESUS ingressus est clausis ostiis, cum palpandas manus, et latus considerandum, et ossa carnemque monstraverit: ne veritas corporis phantasma putaretur: et ego respondebo, quo modo sancta Maria Ut januis clausis in. sit et mater et virgo: virgo post partum, mater antequam gressus, ita nupta. Igitur ut dicere coeperamus, Christus virgo, vir- gine natus. go Maria, utriusque sexus virginitatem dedicavere.

Luc. 24, 59.

ex matre vir

utriusque se xus dedicatio

peccato.

4. AUGUSTINUS L. de nat. et grat. cap. 36.: Ex- Virginitatis cepta sancta virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus, cum de peccatis agitur, habere volo quaestionem: Unde enim scimus, quod ei plus gratiae Maria sine collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quæ concipere ac parere meruit cum, quem constat nullum habuisse peccatum: Hac ergo virgine excepta, si omnes illos sanctos et sanctas, cum hic viverent, congregare possemus, et interrogare utrum essent sine peccato, quid fuisse responsuros putamus: utrum hoc, quod Pelagius dicit, an quod Joannes Apostolus? Rogo vos, quantalibet fuerint in hoc corpore excellentia sanctitatis, si hoc interrogari 1. Joan. 1, 5 potuissent, una voce clamassent: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.

5. CONCILIUM Trid. sess. 5. in decret. de pecc. orig.: Declarat tamen haec ipsa sancta synodus, non esse suae intentionis comprehendere in hoc decreto, ubi de peccato originali agitur, beatam et immaculatam virginem Mariam, Dei genitricem, sed observandas esse constitutiones fel. rec. Xisti Papae IV. sub poenis in eis constitutionibus contentis, quas innovat.

6. ET Sess. 6. can. 23.: Si quis hominem semel justficatum, dixerit amplius peccare non posse, neque gratiam amittere: atque ideo eum, qui labitur et peccat,

Conceptio B
Virginis.

peccato vo

Maria sine nunquam vere fuisse justificatum, aut contra, posse in tota vita peccata omnia, etiam venialia vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de beata Virgine tenet Ecclesia: anathema sit.

niali.

Laudes B. Virginis. Spes despe rantium.

Exod. 25, 10.

sq.
Heb. 9, 2. sq.

Excd. 8, 2.

Esa. 14, 1.

1. F. EPHRAEM orat. de Laud. sanctiss. Dei matr. : Intemerata prorsusque pura virgo Deipara, regina omnium, spes desperantium, Domina mea gloriosissima, eademque optima, sublimior caelicolis, purior solis radiis et splendoribus, honoratior Cherubim et Polyommatis, id est, multoculis spiritibus, sanctior Seraphim, et nulla comparatione caeteris omnibus superis exercitibus gloriosior, spes Patrum, gloria Prophetarum, Apostolorumque praeconium, et honor Martyrum, Sanctorum laetitia, et lumen studiosorum, Abraham, Isaac et Jacob, decus Aaron, MoyJudic. 6, 37. sis splendor, et Gedeonis vellus, Hierarcharum coetus, et omnium sanctorum ac virginum corona, ob fulgorem inaccessa. Acerra aurea, lucerna micantissima, urna caeli manna gestans, tabula scriptam legem ferens mortalibus, arca vera, charta divinissima, omnium princeps, circumspecta et lucifera virgo, consolatio sanctissima, et omnium dux, sacratissima puella. O rube incombuste, et patens praedium, et viridans Aaron illius virga. Virga profecto exstitisti, et flos filius tuus. E radice David et Salomonis germinavit Christus noster creator, Deus et Dominus omniPer Mariam potens, altissimus et solus. Tu quo ad corpus, Deum et conciliati. verbum genuisti, virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum. Per te reconciliati sumus Christo Deo Adjutrix portus, libera- meo filio tuo. Tu peccantium et auxilio destitutorum adju trix, redemp- trix. Tu portus procella vexatorum, solatium mundi, carspes post De- cere clausorum, liberatrix celeberrima. Tu orphanorum susceptio, tu captivorum redemptio, tu aegrotantium exultatio, et omnium salus. Tu solitariorum stabilimentum et spes mundanorum. Tu virginum decus, corona et gauImplorat au- dium. Sub alis tuis custodi me et protege. Miserere mei, qui sum luto inquinatus, qui sceleribus quam plurimis creatorem Deum meum et judicem offendi, ne adversus me glorietur satanas exitiosissimus. Non mihi alia fiducia o virgo sincera. Tu enim meus portus o virgo inviolata, et praesens auxiliatrix. Denique sub tutela et protectione tua totus sum. Crebris lacrimis te o celeberrima mater imploet advolor tibi Domina mea suppliciter clamans, ne dulcis filius tuus, et vitae omnium dator, ob multa, quae patravi scelera, tollat me de medio etc. Dignare virgo te Virginem. tuum servum laudare, et dicere: Ave Dei splendidissimum et luculentissimum vas: ave Domina Maria, gratia plena:

Christo re

tio, salus,

um Maria.

xilium B. vir.

ginis.

Nota Mariae mastix.

Salutat. B

ro,

[ocr errors]

um, salus

auxiliatrix.

ave in mulieribus virgo beatissima: ave stella fulgentissima, ex qua Christus prodiit: ave illustrissima lux, mater et virgo: ave, quae mirifice regem omnium peperisti: ave, per quam nobis sol praeclarissimus illuxit: ave domina cunctis sublimior: ave canticum Cherubim et hymnus angelorum: ave pax, gaudium, et salus mundi: ave Pax, gaudigeneris humani laetitia ave Patrum praeconium, et pro-mundi. phetarum decus: ave Martyrum pulchritudo, et corona sanctorum: ave piorum gloria et in solitudine degentium hymnus: ave praeclarissimum hierarcharum caelestium ornamentum: ave praestantissimum orbis terrae miraculum: ave lignum vitae, gaudium et voluptas: ave vallum fidelium et mundi salus: ave tranquille portus, et a fluctibus Liberatrix et agitatorum liberatrix: ave nostra periclitantium auxiliatrix : ave flos gratiae et consolationis: ave refugium peccatorum et hospitium: ave spes omnium proborum adversis casibus afflictorum: ave conversorum refugium: ave virorum Refuginm, juxta mulierumque regina et tutela: ave mundi mediatrix Mundi medigloriosissima: ave universi terrarum orbis conciliatrix: ave ciliatrix. Domina, sceptrum fidelibus tuis imperans: ave porta caelorum, ascensus omnium: ave reseramentum portarum paradisi: ave, quae moerores sedasti, adornatrix omnium : Per B. Virgiave clavis caelorum et regni Christi etc. Precibus Dei ge- torum preces nitricis semper virginis et exercitus caelestium ac coetus an- am flagitat a gelorum, Cherubim, Seraphim, Prophetarum, Martyrum, Hierarcharum, sanctorum studiosorum intercessionibus, et omnium beatorum supplicationibus, miserere tuae creaturae Deus mi clementissime. A dextris in hora judicii colloca humiles servos tuos. Ne o Domine vitae auctor ad opera, quae nos mortales legem praevaricati commisimus, aspexeris quin potius aspice ad mitissimam humanitatem et mi- Oratio ad B. Virginem. sericordiam tuam. Amen.

spes, tutela.

atrix et con

nis et Sane

misericordi

desperato

profugium

mum ad quid

2. IDEM in orat. ad sanctiss. Dei genitr.: Immacu- Unica spes lata, impolluta, incorrupta, pudica virgo, Dei sponsa, Do- rum, subsidimina nostra, unica spes desperatorum, oppressorum subsi- um, auxilium dium, et ad te currentium auxilium praesentissimum, om- praesentissi nium denique Christianorum profugium, meam sordidissi- visa filio immam, indignisque labiis expressam orationem admitte, nec petrandum. non tuum quidem filium, meum autem herum et Deum, materna tua liberalitate volens exora, ut mihi quoque mitissima illa suae pietatis viscera reseret, et posthabitis innumerabilibus peccatis meis, ad poenitentiam me convertat, probeque sua complere mandata concedat. Adsis mihi semper virgo misericors, clemens et benigna, in praesenti Protectrix et quidem vita fervens protectrix et auxiliatrix, hostiles im- praesertim in

auxiliatrix,

hora mortis et judicii.

et

petus repellens, et me deducens ad salutem, ac in supremo vitae momento miseram meam animam conservans, tenebrosos malorum daemonum aspectus ab ea procul abigens in terribili autem die judicii ab aeterna damnatione' sionem ejus me liberans, postremo inaccessae tui filii et Dei gloriae gloriam ae. me haeredem efficiens. Quam per intercessionem favoremsequi exoptat que tuum Domina mea sanctissima, Dei mater, te etiam at

Per interces

ternam con

que etiam oro, assequi valeam gratia, miseratione et humanitate unigeniti tui filii Domini, et Dei, ac Salvatoris nostri JESU Christi, cui convenit omnis gloria, honor et veneratio cum aeterno ejus Patre, et sanctissimo optimoque vitae auctore spiritu nunc et semper et in saecula sacculorum, Amen.

3. IRENAEUS L. V. adv. haer. ut infr. quaest. sq. 4. GREGORIUS Naz. orat. in S. Cyprian. Virgo quaedam erat nobilis et decora, cujus pulchritudo juvenem Cyprianum amore sauciavit. Tentabat igitur eam, sed nullo internuntio nisi daemone quodam et corporis et voluptatum amatore. At illa postquam malum sensit ac insidias cognovit, omnibus aliis omissis, ad Deum confugit, ac sponsum suum contra cupidinem execrandam protectoDan. 15, 2. sq rem facit: qui et Susannam liberavit, et Teclam salvavit : hanc quidem a senibus amarulentis, illam autem a Proco tyranno et patre magis etiam tyranno. Et quisnam ille Luc. 9, 39.sq. erat? Christus, qui et spiritus increpat, et eos, qui in sq. 8, 28. sq. submersionis periculo erant, sublevat, et pedester per mare ambulat, et daemonum legiones in profundum praecipitat, et liberat justum ex lacu, leonibus pro cibo expoDan. 6, 7. sq. situm, et manuum extensione feras superantem liberat et Jona 24.54 prophetam profugum a ceto devoratum, qui in visceribus Dan. 3,24.sq. etiam fidem servabat: salvat etiam in flamma pueros Assyrios, cum rogum angelus refrigeraret, ac tribus se quarVirgo quae- tum adjungeret. Haec et plura alia cum commemorasset, nem invoca virginem Mariam rogavit, ut periclitanti virgin opem fervil, et exau ret, jejuniique et humi cubationis pharmacum objecit, ac

Matth. 14, 25.

dita est.

interim pulchritudinem tanquam insidiatricem tabefecit, quo subtractione materiae, passionum flammas consumeret, simulque Deum humilitate placavit. Siquidem ex cunctis rebus nulla magis quam adversitate colitur, ac lacrimis clementiam retribuit. Vincit virgo, vincitur daemon: tentator ad amatorem accedit, victum se praedicat.

5. IDEM in tragoedia: Christus patiens: ut in quaest. sq.

6. FULGENTIUS Serm. de laud. Mar. ex part. Salvat. supr. quaest. 15.

tra nos,

virginis.

conceden

Mater mise

7. ANSELMUS L. de excellent. glorios. V. M. c. 12. : Rogamus te domina per ipsam gratiam, qua te pius et om- Invocatio B. nipotens Deus sic exaltavit, et omnia tibi secum possibilia esse donavit, quatenus id apud nobis impetres et obtineas, ut plenitudo gratiae, quam meruisti, in nobis sic operetur, quo participium beati praemii nobis ejus misericorditer quandoque condonetur. Ad hoc quippe Deus noster per te factus est frater noster, ut quemadmodum ipse dignatus est consors fieri nostrae humanitatis, sic nos mereamur consortes fieri suae divinitatis. Intende ergo domina piissima, ut nobis ad effectum proveniat, propter quod Deus noster ex tuo castissimo utero factus homo inter homines venit: nec sis, quaesumus, exoratu difficilis, quia procul dubio idem benignissimus filius tuus Dominus noster Christus ad Jesus Christus erit ad concedendum, quidquid voles promp- dum facilis tissimus et exaudibilis. Tantummodo itaque velis salutem quidquid Maria postulaDostram, et vere nequaquam salvi esse non poterimus. Quid verit. igitur stringet larga misericordiae tuae viscera Domina conut nolis salvare nos? Certe Deus noster (teste Psal. 58, 18. Propheta) misericordia nostra est, et tu ejusdem Domini 145. 2. nostri absque dubio vera mater. Si tu ergo, quae Dei ricordiae re. mater es, et eo re vera misericordiae mater et gratiae, de- cte dicitur negas nobis effectum misericordiae, cujus tam mirabiliter facta est mater, quid faciemus, cum idem filius tuus advenerit cunctos aequo judicaturus judicio? Subveni ergo nobis domina piissima, et non considerata peccatorum nostrorum multitudine, velle tuum ad miserendum nobis inflecte. Cogita quaeso et recogita apud te, quia non ad damnandum, sed ad salvandum peccatores conditor noster ex te factus est homo. Cur itaque non juvabis nos peccatores, quando propter nos in tantam celsitudinem es levata, ut te dominam habeat et veneretur omnis pariter creatura? Ab initio renovationis humanae omnibus sub tuum Sub ejus praesidium praesidium confugientibus hucusque succurristi, et idcirco fugientibus prae omni creatura, omni laude dignissima dici et esse me- semper sucruisti. Eia succurre, oramus, ut laus, quam per tot saecula digne possedisti, continua tibi duret in gratia ipsa, qua mundo perdito subvenisti. Tibi ergo nos commendamus, tu procura, ne pereamus effice potius, ut salus nostra de die in diem multiplicetur, et filio tuo Domino nostro Jesu Christo vita nostra jugi devotione famuletur.

:

Maria.

currit.

8. BERNARDUS Serm. 2. Domin. I. post oct. Epiph.: Quoties mihi necesse est, fratres, post lacrimosas querimonias vestras exorare matrem misericordiae, ut suggerat suo benignissimo filio, quoniam vinum non habeatis? Et Mariae invo

catio.

« PoprzedniaDalej »