Obrazy na stronie
PDF
ePub

71, 15. 17.

Luc. 1, 28.

Divites Ma. riam obsecrant.

Esaiae 8, 5.

Abac 3, 3.

Psalm. 67, 16.

Psal. 117, 26. rata es mater, per quam clamant gentes. Benedictus, qui venit in nomine Domini: et benedictum nomen gloriae ejus in saecula: et: Implebitur gloria ejus omnis terra: fiat, fiat. Benedicta tu in mulieribus, quam beatam dicunt omnes generationes: quam reges honorant, principes venerantur, divites populi obsecrant, virgines, quae vel praecesserunt vel sequuntur, in templum Regis comitantur. Benedicta tu in mulieribus, quam Esaias oculis propheticis asspiciens, prophetissam, et virginem, et laterem, et locum, et caput libri obsignatum arcana ratione nomiEzech. 44, 2. navit. Benedicta tu vere, quam Ezechiel auroram, et portam conclusam, per quam solus Deus ingressus est, et rursum conclusam appellavit. Tu sola vere benedicta, quam Dan. 1, 54. vir desideriorum Daniel montem vidit, et Abacuc admirabilis montem opacum. Montem quoque Dei, montem pinguem, montem coagulatum, montem, in quo placitum est Deo habitare, te tuus ille progenitor atque rex prophetice decantavit. Benedicta tu in mulieribus, quam Zacharias rerum divinarum inspector eximius candelabrum aureum vidit septem lucernis, et septem infusoriis, id est, septem Spiritus sancti muneribus exornatum. Tu vere benedicta, quae tamquam paradisus intra te contines ipsius Eden plantatorem Christum: qui infinita virtute ex almo utero tuo prodiens instar fluvii, quatuor principiis per Evangelium rigat faciem universae terrae. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus, fructus ventris tui. Fructus, ex quo protoGen. 5, 2. sq. plastus Adam vescens, evomet veterem illam potionem, per quam fraudis venenum hausit. Fructus, ex quo ligni amaritudo dulcescit: qui expurgat humanitatem, qui vero Israeli fontes uberrimos pracbet in solitudine, qui aquas Exod. 17, 15. amaras efficit dulces, et novum panis ac cibi imbrem emittit. Benedictus fructus, qui ex incorrupta virginei uteri planta maturus racemos extulit. Benedictus fructus, ex quo Benedictus fontes emanant aquae salientis in vitam aeternam. Fructus, ex quo vitalis panis dominici corporis, et salutare immortalitatis poculum conficitur. Benedictus fructus, quem omnis lingua caelestium, terrestrium et infernorum celebrat Philip. 2, 10. triplici sanctitate, in una divinitate trinitatem indicans

Gen, 2, 8.

et 16.

fructus.

Joan. 6, 34.

Adam ex ter

gine forma

tus.

personarum.

2. IRENAEUS L. III. adv. Haer. cap. 31.: Quemadra adhuc vir- modum protoplastus ille Adam de rudi terra et adhuc de virgine (nondum enim pluerat Deus, et homo non erat Joan. 1, 1. sq. operatus terram) habuit substantiam, et plasmatus est manu Dei, id est, verbo Dei: omnia enim per ipsum facta sunt: et sumpsit Dominus limum a terra, et plasmavit ho

Gen. 2, 7.

Gene, 2, 4.

minem: Ita recapitulans in se Adam ipse verbum existens ex Maria, quae adhuc erat virgo, recte accipiebat generationem Adae recapitulationis. Si igitur primus Adam habuit patrem hominem, et ex semine viri natus est, merito dicerent et secundum Adam ex Joseph esse generatum. Si autem ille de terra quidem sumptus est, et verbo Dei plasmatus est, oportebat id ipsum verbum recapitulationem Adae in semet ipsum faciens, ejusdem generationis habere similitudinem.

cum Eva.

3. ET c. 33.: Sicut Eva inobaudiens facta, et sibi et universo generi humano causa facta est mortis: sic et Maria habens praedestinatum virum, tamen virgo obau- Comparatur diens, et sibi et universo generi humano causa facta est salutis. Evae inobedientiae nodus solutionem accepit per Universo geobedientiam Mariae: quod enim alligavit virgo Eva per in- facta est cau credulitatem, hoc virgo Maria solvit per fidem.

neri humano

sa salutis.

Esa. 11, 1.

Dan. 2, 45.

est.

4. HIERONYMUS Ep. 22. ad Eustoch. de cust. virg. : Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascen- Maria virga. det. Virga, mater est Domini, simplex, pura, sincera, nullo extrinsecus germine cohaerente, et ad similitudinem Dei unione foecunda. Virgae flos, Christus est, dicens: Cant. 2, 1. Ego flos campi, et lilium convallium. Qui et in alio lo- Maria mons co lapis praedicatur abscissus de monte sine manibus: signigficante Propheta, virginem nasciturum esse de virgine. Manus quippe accipiuntur pro opere nuptiarum. In doloribus jugiter Eva parturiebat: postquam vero virgo concepit in utero, et peperit nobis puerum, cujus principa- Esa. 9, 6. sq. tus in humeros ejus, Deum, fortem, patrem futuri saecu- riam. li: soluta maledictio est. Mors per Evam, vita per Mariam. Ideoque et ditius virginitatis donum fluxit in foeminas, quia coepit a foemina.

Vita per Ma.

Confertur cum Eva.

Gen. 5, 6.

5. INNOCENTIUS III. Serm. 2. d. assumpt. M. V.: Oportebat, ut sicut per foeminam mors intravit in orbem, ita per foeminam vita rediret in orbem: et ideɔ, quod damnavit Eva, salvavit Maria, ut, unde mors oriebatur, inde vita resurgeret. Illa eonsensit diabolo, et vetitum pomum comedit, secundum illud: Tulit de fructu, et comedit, deditque viro: Ista credidit angelo, et filium promis- Luc. 1, 31. sum concepit, secundum illud: Ecce concipies et paries filium. Illa comedit pomum ad mortem, juxta quod fuerat illi praedictum: Quacunque die comederis, morte mo- Gen. 2, 17. rieris. Ista concepit filium ad salutem, sicut ei fuerat prænotatum: Vocabis nomen ejus JESUM: Ipse enim salvum Matth. 2, 21. faciet populum suum a peccatis eorum. Illa peperit in do

lore, secundum illud: Multiplicabo aerumnas tuas, et con- Genes. 5, 16.

Luc. 10.

Eva in Ave mutatum.

tor,

ceptus tuos, et in dolore paries. Ista generavit in gaudio, secundum illud: Annuntio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Šalvaqui est Christus Dominus in civitate David. Illa fuit de solo viro producta, quoniam aedificavit Dominus Deus Genes. 2, 22. costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: sed produxit virum et foeminam. Haec autem producta fuit de viHiere- 31, 22. ro et foemina, sed solum virum produxit: Quia novum fecit Dominus super terram, foemina circumdedit virum gremio uteri sui. Illa dicta est Eva, huic dictum est Ave:, quia per hanc mutatum est nomen Evae: Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum. Quasi diceret: Illa fuit plena peccato, sed tu plena gratia. Illa fuit maledicta in mulieribus, sed benedicta tu in mulieribus. Fructus ventris illius fuit maledictus Cain, sed fructus ventris tui erit benedictus JESUS. Et sub finem: Ipsa est ergo aurora conCant. 6, 9.8q. surgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata. Luna lucet in nocte, aurora in diluculo, sol in die. Nox autem est culpa, diluculum poenitentia, dies gratia. Qui ergo jacet in nocte culpae, respiciat Junam, deprecetur Mariam, ut ipsa per filium cor Peccator de- ejus ad compunctionem illustret. Quis enim de nocte invocavit eam, et non est exauditus ab ea? Ipsa est mater pulchrae dilectionis et sanctae spei. Qui vero ad dilucuEeclesiastici lum poenitentiae surgit, respiciat auroram, deprecetur MaPoenitens riam: ut ipsa per filium cor ejus ad satisfactionem illuMariam. minet. Quis enim devote invocavit eam, et non est exauditus ab ea? Ipsa est mater pulchrae dilectionis et sanctae spei. Quia vero militia est vita hominis super terram, (nam mundus positus est in maligno: caro concupiscit adversus spiritum, oculus depraedatur animam, mors ingreGalat 5, 17. ditur per fenestras: nec est nobis colluctatio tantum adversus carnem et sanguinem: sed adversus spiritualia nequitiae in caelestibus, adversus rectorem tenebrarum harum. Adversarius enim noster diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret) quicunque sentit impugnationem ab hostibus vel a mundo, vel a carne, vel a ratrix Evae. daemone, respiciat castrorum aciem ordinatam, deprecetur Mariam, ut ipsa per filium mittat auxilium de sancto, et de Sion tueatur.

precetur Mariam.

24, 21

deprecetur

Job. 7, 1.

1. Joan. 5,19.

Thren. 3, 51. Hier. 9, 21. Ephes. 6, 12. 1. Petr. 5, 8. Qui tentan tur, Mariam invocent,

Psalm. 19, 3. Maria restau

6. BERNARDUS hom. 2. de laud. virg. Mat. sup. Missus : Curre Eva ad Mariam, curre mater ad filiam, filia pro matre respondeat, ipsa matris opprobrium auferat: ipsa patri pro matre satisfaciat: quia ecce si vir cecidit per foeminam, jam non erigitur, nisi per foeminam. Quid di

:

ginis.

1. Cor 7, 34.

Vaticinatio

cebas o Adam? Mulier, quam dedisti mihi, dedit mihi de Gen. 3, 12. ligno, et comedi. Verba malitiae sunt haec, quibus magis augeas, quam deleas culpam. Verum tamen sapientia vicit Sapient.7,50. malitiam cum occasionem veniae, quam a te Deus interrogando elicere tentavit, sed non potuit, in thesauro indeficientis suae pietatis invenit. Redditur nempe foemina pro foemina, prudens pro fatua, humilis pro superba: quae pro ligno mortis, gustum tibi porrigat vitae, et pro venenoso cibo illo amaritudinis, dulcedinem pariat fructus aeterni. Muta ergo iniquae excusationis verbum in vocem gratiarum actionis, et dic: Domine, mulier, quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno vitae, et comedi, et dulce factum est super mel ori meo, quia in ipso vivificasti me. Ecce enim ad hoc missus est angelus ad virginem. O admirandum et omni honore dignissimam virginem, o foemi- Laus B. Virnam singulariter venerandam, super omnes foeminas admirabilem, parentum reparatricem, posterorum purificatricem. Missus est, inquit, angelus ad virginem. Virginem carne, virginem mente, virginem professione, virginem denique qualem describit Apostolus, mente et corpore sanctam. Nec noviter, nec fortuitu inventam, sed a saeculo electam: ab altissimo praecognitam et sibi praeparatam, ab angelis servatam, a Patribus praefiguratam, a Prophetis promissam. Scrutare scripturas, et proba, quae dico. Visne, ut et ego aliqua ex his testimonia hic inseram? Ut pauca loquar de pluribus, quam tibi aliam praedixisse Deus videtur, quando ad serpentem ait: Inimicitias ponam inter Gen. 5, 15. te et mulierem? Et si adhuc dubitas, an de Maria dixerit: audi, quod sequitur: Ipsa conteret caput tuum. Cui haec servata victoria est, nisi Mariae? Ipsa procul dubio caput contrivit venenatum, quae omnimoda maligni suggestionem tam de carnis illecebra, quam de mentis superbia deduxit ad nihilum. Quam vero aliam Salomon requirebat, dicebat: Mulierem fortem quis inveniet? Et multis testimoniis aliis in medium productis, ita concludit: Vides quam pulcre et concorditer sanctorum mira facta et mystica dicta sibi invicem concinunt? Vides quam stupendum sit hoc unum de virgine, et in virgine factum miraculum, quod tot miracula praevenerunt, tot oracula promiserunt? Unus nimirum fuit Spiritus prophetarum: licet diversis modis, signis et temporibus eandem rem diversi non diverso spiritu et praeviderunt, et praedixerunt. Quod Exod. 5, 2. Moysi monstratum est in rubo et igne, Aaron in virga et Num. 17, 8. flore, Gedeoni in vellere et rore, hoc aperte Salomon Judic, 6, 57. praevidit in forti muliere et ejus pretio, apertius Hiere- 10 sq. Hiere.

cum

nes de ea.

Prover.31,10.

sq. Prov. 31,

14.

Mariae

stellam sig.

comparantur

tis.

81, 22. Esa.7, mias praecinit de foemina et viro, apertissime Esaias denomen maris claravit de virgine et Deo. Et in fine sermonis: Loquamur nificat, atque pauca, et super hoc nomine (Maria) quod interpretatum, ipsa stellae maris stella dicitur: et matri virgini valde convenienter aptetur. Ipsa namque aptissime sideri comparatur: quia sic ut sine sui corruptione sidus suum emittit radium, sic absque sui laesione virgo parturit filium. Nec sideris radius suam minuit claritatem, nec virgini filius suam integritaNum. 24, 17. tem. Ipsa est igitur nobilis illa stella ex Jacob orta, cujus radius universum orbem illuminat: cujus splendor et praefulget in supernis, et inferos penetrat, terras etiam perlustrans, et calefaciens magis mentes quam corpora, fovet Micat meri- virtutes, excoquit vitia. Ipsa inquam est praeclara et eximia stella, super hoc mare magnum et spatiosum necessario sublevata, micans meritis, illustrans exemplis. O quisquis te intelligis in hujus saeculi pro fluvio magis inter procellas et tempestates fluctuare, quam per terram ambulare: ne avertas oculos a fulgore hujus sideris, si non vis Invocanda obrui procellis. Si insurgant venti tentationum, si incurras tatione et pe- scopulos tribulationum: respice stellam, voca Mariam. Si jactaris superbiae undis, si ambitionis, si detractionis, si aemulationis respice stellam, vocà Mariam. Si iracundia aut avaritia, aut carnis illecebra naviculam, concusserit mentis, respice ad Mariam. Si criminum immanitate turbatus, conscientiae foeditate confusus, judicii horrore perterritus, barathro incipias absorberi tristitiae, desperationis abysso: cogita Mariam. In periculis, in angustiis, in rebus dubiis, Ut impetres Mariam cogita, Mariam invoca. Non recedat ab ore, non nis suffragi- recedat a corde, et ut impetres ejus orationis suffragium, um, non de- non deseras conversationis exemplum. Ipsam sequens, non sationis ex devias: ipsam rogans, non desperas: ipsam cogitans, non erras. Ipsa tenente non corruis, ipsa protegente non metuis, ipsa duce non defatigaris, ipsa propitia pervenis, et sic in temet ipso experiris, quam merito dictum sit, et nomen virginis Maria.

Maria in ten

riculis.

ejus oratio

seras conver

emplum.

Gratiam, quam nulla alia merue

6. AUGUSTINUS Serm. 2. de supra quaest. 15.

annunt. Dom., ut

1. B. AMBROSIUS in 1. Luc.: Bene sola gratia plena dicitur, quae sola gratiam, quam nulla alia meruerat, ta est. consecuta est, ut gratiae repleretur auctore.

rat, consecu

1. D. AMBROSIUS in ep. 81. ad Syric. P., supr. de Symb. quaest. 10. Lit. A.

2. HIERONYMUS adv. Helvid. probat perpetuam virginitatem Mariae, et argumenta contraria refutat ex professo.

« PoprzedniaDalej »