Obrazy na stronie
PDF
ePub

Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.

:

Apoc. III. Quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego servabo te ab hora tentationis, quae ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra. Ecce venio cito tene, quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.

Psalm. XXIV: Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me. Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me. Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te. Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te. Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis.

Psalm. XXX. Inclina ad me aurem tuam, accelera, ut eruas me. Educes me de laqueo hoc, quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus. Salvasti de necessitatibus animam meam. Nec conclusisti me in mani

bus inimici; statuisti in loco spatioso pedes meos. Eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me. Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua.

Psalm. XXXIII.: Exquisivi Dominum, et exaudivit me: et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum: et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum. Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos: et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. Juxta est Dominus iis, qui tribulato sunt corde: et humiles spiritu salvabit. Multae tribulationes justorum: et de omnibus

[ocr errors][ocr errors]

his liberabit eos Dominus.

Custodit Dominus omnia ossa

eorum: unum ex his non conteretur. Mors peccatorum pessima: et qui oderunt justum, delinquent. Redimet Dominus animas servorum suorum: et non delinquent omnes, qui sperant in eo.

II. Cor. I. Ideo et per ipsum: Amen Deo, ad glo

riam nostram.

Luc. XI.: Petite et dabitur vobis.

Joan. XVI.: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.

Fiat, fiat.

Amen.

PATRE S.

1. B. AMBROSIUS in Psalm. 40. sup. verb.: Fiat, fiat: In hebraeo habet: Amen, amen: ut asseruerunt, qui librum legerunt in hebraicis literis scriptum. Graecus hoc loco, VivoTO, YEYOTO dixit: quod est, fiat, fiat. Quod verbum diversas significationes habet, ut sit interdum imperantis, interdum precantis, interdum confirmantis aliquid. Imperantis est, cum superior inferiori statuit, quid Matth. 6, 10. faciendum sit vel sequendum. Precantis est sicut illud: Fiat voluntas tua. Non enim Deo quis imperat, sed precem fundit. Confirmantis est, cum benedicit Propheta, vel sacerdos, vel sanctus aliquis, et populus respondet: Fiat, fiat. Sicut enim cum sacerdos benedicit, populus respondet: Amen, confirmans benedictionem sibi, quam plebi sacerdos a Domino deprecatur: ita in Psalmo responsum 13. 18. 19, 28. est: Fiat, fiat, quasi: Amen, amen. Amen autem confirmationis verbum evidenter ostenditur in Evangelio, ubi Dominus confirmans sermonem suum, dicit: Amen dico vobis. Major autem vis est, ubi repetitus est sermo: quod Joan. 5, 6. 10. in libro Evangelii secundum Joannem frequentius invenimus: quia ipse maxime de caelestibus et profundis mysteriis est locutus. Indicium quoque est libri finiti: Fiat, fiat. Nam in quinque libros divisum videtur esse Psalterium. 2. HIERONYMUS in c. 6. Matth.: Amen signaculum orationis Dominicae est: quod Aquila interpretatur, fideliter: nos, vere, possumus dicere,

Matth. 18, 3.

28.

XIV.

Quae est summa orationis Dominicae?

A. Formulam absolutam continet non solum orandi ac postulandi bona, verum etiam deprecandi ac fugiendi mala quaelibet.

B. Inter bona vero primum est illud expetendum, ut pater caelestis ab omnibus semper et ubique glorificetur: deinde vero, ut illius regni participes efficiamur: tum ut ea nobis adminicula suppetant, quibus ad regnum DEI commode pervenitur. Quale est ex parte quidem animae nostrae, voluntati divinae conformari, ex parte vero corporis, victum habere necessarium.

C. Quae autem secundo loco ad finem usque totius precationis adduntur, affectum exprimunt mala deprecantis, ut DEI gratia et virtute aut penitus illa removeantur, peccata nimirum bonorum omnium corruptelae, et reliquorum lernae malorum, aut eadem sic temperentur, ne sua vi saluti consequendae officere possint. Ejusmodi sunt variae in hoc mundo tentationes, et quaelibet tum praesentis, tum futurae vitae calamitates.

D. Reliqua de Oratione tractanda, in eum reservabuntur locum, qui bonorum operum genera triplicia declarabit.

Lucae 1, 26. $5. 41- 45. Chrys. et Ja

176

ANGELICA.

XV.

Quae salutatio dici Angelica solet?

Ea, quae sanctissimae Virgini Deique matri

cob. in Litur his verbis defertur: Ave Maria gratia plena, Do

giis. Aug. ser.

2. de Annun.

Liat. Ambr. in minus tecum, benedicta tu in mulieribus, et be

c.1 Luc, Chry.

sol, ser, 140, nedictus fructus ventris tui JESUS: Sancta Ma

et seq. Bern.

Hom. 3 super

Missus este ria mater DEI, ora pro nobis peccatoribus nunc ser, de laude et in hora mortis nostrae. Amen.

Fulgent. in

B. Virginis.

SCRIPTURA E.

Luc. I.: Et ingressus Angelus, ad eam dixit: Ave gratia plena, Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat, qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei: Ne timeas MARIA, invenisti enim gratiam apud DEUM, Ecce concipies in utero, et paries filium: et vocabis nomen ejus JESUM. Hic erit magnus, et filius altissimi vocabitur. Et dabit illi Dominus DEUS sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem Maria ad Angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? Et respondens Angelus, dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur filius DEI. Et paulo post: Et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth, et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat maEcce enim, ut facta est vox sa

ter Domini mei ad me?

lutationis tuae in auribus meis, exultavit in gaudio infans

in utero meo. Et beata, quae cred disti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino.

PATRES.

B. Virginis et

parac.

Preces Ma

CHRYSOSTOMUS in Litur., sive in Miss. sua.: Precibus, Domine, ejus, quae genuit te, Deiparae, et semper virginis Mariae, sanctarum omnium potestatum spiritualium, pretiosi prophetae praecursoris ac Baptistae Joannis, sanc- Intercessio torum gloriosorum Apostolorum et sancti Nicolai, cujus Sanctorum et memoriam celebramus, miserere et serva nos. Ibidem aliorum. saepius: Sanctissimae, incontaminatae, super omnes benedictae, gloriosae Dominae nostrae Deiparae, et semper virginis Mariae cum omnibus sanctis memoriam agentes, nos ipsos et invicem, et omnem vitam nostram Christo Deo nostro commendemus. Iterum: Precibus sanctissimae Dei- Preces Deiparae servator serva nos. Et paulo post: Dominus dabit Psal. 67, 12. verbum evangelizantibus virtute multa, per preces dominae riae et Sancnostrae Deiparae, et semper virginis Mariae, sancti et glo- torum. riosi Apostoli et Evangelistae hujus. Et quibusdam interpositis: Ut vere dignum et justum est, glorificare te Deiparam et semper beatissimam et penitus incontaminatam matrem Dei nostri etc., ut infra quaestione decima nona. Ave gratia plena Maria, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui: quoniam salvatorem Salutatio animarum peperisti nostrarum. Rursum: Intercessione immaculatae Dominae nostrae Deiparae, et semper virginis Dominae noMariae dignum me fac, ut sine condemnatione accipiam immaculatum tuum donum in remissionem peccatorum etc. Iterum dirige nostram viam, et confirma nos in timore Preces et supplicatio tuo omnes, custodi vitam nostram, stabili nostros gressus, nes Mariae precibus et supplicationibus sanctae Deiparae, et semper Sanctorum. virginis Mariae, et omnium sanctorum.

Angelica.

Intercessio

strae.

et omnium

tercessiones

2. JACOBUS Apostolus et frater Domini in Liturgia sive Missa sua: Commemorantes sanctissimam, immaculatam, gloriosissimam Dominam nostram matrem Dei, et semper virginem Mariam, cum omnibus sanctis et justis, nos ipsos, et inter nos, et omnem vitam nostram Christo Deo com- Preces et inmendemus. Ibidem: Commemorationem agamus sanctissimæ, B. Virginis immaculatae, gloriosissimae, benedictae Dominae nostrae matris Dei, et semper virginis Mariae, ac omnium sanctorum et justorum, ut precibus atque intercessionibus eorum omnes misericordiam consequamur. Et post quaedam: Ave Maria gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mu- Angelica.

etSanctorum

Salutatio

« PoprzedniaDalej »