Obrazy na stronie
PDF
ePub

tres nostri, at probarentur, si vere colerent Deum suum. Memores esse debent, quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. Sic Isaac, sic Iacob, sic Moyses, et omnes, qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. Illi autem, qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt, exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt. Et nos ergo non ulciscamur nos pro his, quae patimur: sed reputantes, peccatis nostris haec ipsa supplicia minora esse, flagella Domini, quibus quasi servi corripimur, ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.

Tob. III. (ait Sara:) Hoc pro certo habet omnis, qui te colit, quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur: si autem in tribulatione fuerit, liberabitur: et si in corruptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. Non enim delectaris in perditionibus nostris: quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis.

Item XII. ait Raphael ad Tobiam: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit, ut tentatio probaret te.

Matth. IV.: Ductus est JESUS in desertum a spiritu, ut tentaretur a diabolo.

Et cap. XXVI.: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem.

Hebr. II. In eo, in quo passus est ipse tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.

II. Thess. III.: Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.

:

:

I. Joan. II. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum DEI manet in vobis, et vicistis malignum Nolite diligere mundum etc., quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae: quae non ex Patre, sed ex

mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem facit voluntatem DEI, manet in aeternum.

Et V.: Omne, quod natum ex Deo, vincit mundum. Et haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra. Matth. XVI. Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

I. Cor. IX. Castigo corpus meum, et in servitutem redigo. Ibidem: Omnis, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet.

Et X. Qui se existimat stare, videat, ne cadat. Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Fidelis autem DEUS est, qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis: sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.

Jac. IV. Nescitis, quia amicitia hujus mundi inimica est DEI? Quicunque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus DEI constituitur.

Deus enim intentator ma

Jac. I.: Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Nemo cum tentatur, dicat, quoniam a Deo tentatur. lorum est ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.

I. Petr. V.: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Cui resistite fortes in fide. DEUS autem omnis gratiae, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.

II. Petr. II. Novit Dominus pios de tentatione eripere.

Ephes. VI.: Induite vos armaturam DEI, ut possitis stare adversus insidias diaboli : quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem: sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum

5. Reg. 8, 33

55. sq. Prov. 10, 25-30 Ec.

harnm, contra spiritualia nequitiae in caelestibus. Propterea accipite armaturam DEI, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare etc.

Coloss. III.: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam.

Apoc. II.: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in Paradiso DEI mei. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. Vincenti dabo manna absconditum. Qui vicerit et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes etc.

II. Tim. IV.: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.

II. Tim. II.: Labora, sicut bonus miles CHRISTI JESU. Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit. Nam et qui certat in agone, non coronatur, nisi legitime certaverit.

XIII.

Quid est in septima et postrema petitione:
Libera nos a malo?

A. Precamur ad extremum, ut hujus saecu

cle. 25, 3-6. li calamitatibus, quibus exercentur etiam pii,

Hier. 2, 14

17. Tob. 1. 21 non sinat nos Deus perdi et everti cum impiis, sed

-25. 2,10

18. Eccl. 27,

1-6. Apoc. ut benignitate sua nos liberet, quatenus saluti no

5, 10.11. Psal.

24, 15-22. strae convenit, atque ab omni malo cum corporis,

Psal. 30, 3

17. Psal. 35,

3-8. 18-23. tum animae, sive in hac vita, sive in futura proNam et ipse ita promisit: Invo

1) Psal, 49,15.

2. Cor. 1, 20.

pitius tueatur.

40. Hiero. in c. 6. Matth.

ca me in die tribulationis, eruam te, et honori-Amb. inPsal. ficabis me.

B. Demum totam precationem hac una voce: Amen, claudimus, ut nostram in orando simul et impetrando fiduciam comprobemus, tum propter CHRISTI, qui non fallit promissionem, 2 Petite, inquit, et dabitur vobis: tum propter 2 Matth. 7,7. Patris erga nos immensam clementiam et propensam in omnes misericordiam, ut hinc Joannes dixerit: Quodcunque petierimus secundum volun- g tatem ejus, audit nos.

SCRIPTURAE.

III. Reg. VIII. Si fugerit populus tuus Israel ínimicos suos, (quia peccaturus est tibi) et agentes poenitentiam, et confitentes nomini tuo venerint, et oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac, exaudi in caelo, et dimitte peccatum populi tui Israel, et reduces eos in terram, quam dedisti patribus eorum. Si clausum fuerit caelum, et non pluerit propter peccata eorum etc. Ita Salomon in oratione sua.

Prov. X.: Quasi tempestas transiens non erit impius: justus autem quasi fundamentum sempiternum. Exspectatio justorum, laetitia: spes autem impiorum peribit. Fortitudo simplicis, via Domini: et pavor his, qui operantur malum. Justus in aeternum non commovebitur: impii autem non habitabunt super terram.

Eccl. XXIII: Ne incidam in conspectu adversariocum meorum, et gaudeat inimicus meus. Domine pater et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum. Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me. Aufer a me ventris concu

Luc. 11, 9.
Joann. 16, 24.

14.

piscentias, et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me et animae irreverenti et infrunitae ne tradas me.

:

Jerem. II. Numquid servus est Israel aut vernaculus? quare ergo factus est in praedam? Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam, posuerunt terram ejus in solitudinem: civitates ejus exustae sunt, et non est, qui habitet in eis. Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore, quo ducebat te per viam ?

Tob. III.: Cum rex Sennacherib iratus multos occideret ex filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum. At ubi nunciatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus. Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum. Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius, et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei.

Tob. II. Contigit autem, ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum suam, jactasset se juxta parietem, et obdormisset: et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos ejus, fieretque caecus. Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiae ejus, sicut et sancti Job. Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata ejus custodierit, non est contristatus contra Deum, quod plaga caecitatis evenerit ei: sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae. Nam sicut beato Job insultabant reges, ita isti parentes et cognati ejus irridebant vitam ejus, dicentes: Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas? Tobias vero increpabat eos, dicens: Nolite ita loqui, quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam exspectamus, quam Deus daturus est his, qui fidem suam nunquam mutant ab co.

Eccl. XXVII. Propter inopiam multi deliquerunt.

« PoprzedniaDalej »