Obrazy na stronie
PDF
ePub

corpore, procul remaneat a salute, comminante ipso et di-
cente: Nisi ederitis carnem filii hominis, et biberitis san- Joan. 6.
guinem ejus, non habebitis vitam in vobis.
Et ideo 'pa-

nem nostrum, id est, CHRISTUM dari nobis quotidie pe-
timus, ut, qui in CHRISTO manemus et vivimus, a sancti-
ficatione ejus et corpore non recedamus.

stantialis,

3. AMBROSIUS L. 5. de Sacrament. c. 4.: Memini sermonis mei, cum de Sacramentis tractarem. Dixi vobis, quod ante verba CHRISTI, quod offertur, panis dicatur: ubi CHRISTI verba deprompta fuerint, jam non panis dicitur, sed corpus appellatur. Quare ergo in oratione Dominica, quae postea sequitur, ait: Panem nostrum? Panem quidem dixit, sed invio dixit, hoc est, supersub- Supersub. stantialem. Non iste panis est, qui vadit in corpus, sed ille panis vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit, Ideo graece dicitur. Latinus autem hunc panem quotidianum dixit, quem graeci dicunt advenientem. Quia Graeci dicunt iniquoar nuigar, advenientem diem. Ergo quod Latinus dixit et quod Graecus, utrumque utile videtur. Graecus utrumque uno sermone signifi- Quotidianus. cavit, Latinus quotidianum dixit. Si quotidianus est panis, cur post annum illum sumis etc.?

4. AUGUSTINUS L. II. d. serm. Dom. in monte c. 12. Panis quotidianus aut pro iis omnibus dictus est, quae hujus vitae necessitatem sustentant; aut pro sacramento corporis CHRISTI, quod quotidie accipimus: aut pro spiritali cibo, de quo Dominus dicit: Operamini escam, quae non corrumpitur. Et illud: Ego sum panis vi- Joan. 6. tae, qui de caelo descendi,

XI.

Quo pacto intelligitur quinta petitio: Dimitte

nobis debita nostra?

Ibid.

Cor. 10, 6-11
Levit. 26, 14.

A. Hic petimus, a labe peccati, quo nihil foedius, Thren. 4.6, 1. nihil animae pestilentius esse potest, clementer sq. Num. 5,6. expurgari, et ea ipsa, quae peccando contraximus, debita relaxari.

B. Ne vero frustranea sit precatio, animo in proximum perperam affecto, illud addimus, nos

sq. Exo. 52, 27

7,

3. Luc. 70

47. Tob. 12,10 Sap. 16, 14, Psal. 5c, 5.

1) Rom. 12,17

8.

19. Colos.3,

vindictae

cupiditate ac simultate posita, cum

5. sq. 12. sq. proximis in gratiam rediisse, et cuivis ex animo

Luc. 23, 54.

Act.7,59.Mar.

11, 25. 26. Enoxam condonasse. Hoc est enim, quod CHRI.

phe. 4, 32,

2) Luc. 6, 37-STUS alibi voluit, cum diceret: 2 Dimittite, et

5) Mat. 6, 14.

15. 18, 54. 35.

Eccle. 25, 1 dimittemini. Et iterum: Si non dimiseritis hominibus, nec pater vester dimittet vobis pecca

6. Aug. inEnchir. c. 47.

ta vestra.

SCRIPTURA E.

Thren. IV.: Denigrata est super carbones facies corum.

I. Cor. X. Non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt: Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis: Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.

Le v. XXVI.: Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea, si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea, quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum, ego quoque haec faciam vobis: Visitabo vos velociter in egestate et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur. Ponam faciem meam contra vos, et corructis coram hostibus vestris, et subjiciemini his, qui oderunt vos. Fugictis nemine persequente. Sin autem nee sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra, et conteram superbiam duritiae vestrae. Daboque vobis caelum desuper sicut ferrum, et terram aeneam. Et caetera, quae sequuntur.

Num. V. Vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint, confitebuntur peccatum suum etc. Si declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro, his maledictionibus subjacebis: Det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur: Ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur.

Exod. XXXII.: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ponat vir gladium super femur suum, (inquit Moyses ad filios Levi, cum Israelitae adorassent vitulum) et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suam. Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi triginta tria millia hominum. Et ait Moyses etc. Qui peccaverit mihi, (inquit Dominus) delebo eum de libro meo. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

:

Luc. VII. Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum.

Tob. XII. Qui faciunt peccatum et iniquitatem, ho

stes sunt animae suae.

:

Sap. XVI. Homo occidit per malitiam animam suam.
Psalm. L.: Et secundum multitudinem miserationum

tuarum dele iniquitatem meam. Amplius lava me ab ini-
quitate mea, et a peccato meo munda me. Asperges me
Domine hysopo, et mundabor: lavabis
me, et super ni-
vem dealbabor. Averte faciem tuam a peccatis meis, et
omnes iniquitates meas dele.

Non

Rom. XII:: Nulli malum pro malo reddentes. vosmet ipsos defendentes, carissimi, sed date locum irae Scriptum est enim: Mihi vindictam, et ego retribuam, di- Deut. 32, 35. cit Dominus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum,

Colos. III.: Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem etc. Induite vos sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem, et donantes vobismet ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. Luc. XXIII.: Pater, dimitte illis: non enim sciunt, quid faciunt.

Act. VII. Domine, ne statuas illis hoc peccatum.

Marc. XI.: Et cum stabitis ad orandum, dimittite, si quid habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra. Quod si vos non dimiseritis, nec pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra.

Ephes. IV.: Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in CHRISTO donavit vobis. Luc. VI. Dimittite, et dimittemini.

:

:

Matth. VI. Si dimiseritis peccata eorum, dimittet et vobis pater vester caelestis delicta vestra. Si autem non dimiseritis hominibus, nec pater vester dimittet vobis pecca

ta vestra.

Matth. XVIII.: Et iratus Dominus ejus, tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Sic et pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Et paulo ante: Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies? Dixit illi Jesus: Non dico tibi, usque septies: sed usque septuagies septies.

Eccl. XXVIII.: Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. Relinque proximo tuo nocenti te: et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini reservat iram: et a Deo quaerit medelam? In hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur? Ipse dum caro

sit, reservat iram: et propitiationem petit a DEO? quis exorabit pro delictis illius? Memento novissimorum, et

desine inimicari.

EX PATRIBUS.

1. B. AUGUSTINUS in Ench. ad Laur, c. 64. Quisquis roganti et peccati sui poenitenti non ex corde dimittit, nullo modo existimet à Domino sua peccata dimitti, Matt. 6, 12--quoniam mentiri veritas non potest: Si non dimiseritis ho- 15. minibus, nec pater vester dimittet vobis peccata vestra. Ad tam magnum tonitruum, qui non expergiscitur, non dormit, sed mortuus est.

Tonitruum

magnum.

XII.

Quid continet sexta petitio: Ne nos inducas

in tentationem?

dith 8.21-27. Tob. 3, 21, 22.

1.26.41. Heb. 2, 2. Thes.

2, 13-17.5, 4.

1. Cor. 9, 25.

Jac. 4, 4. 1,12. sq. 1. Petr. 5,

Quoniam praesens haec vita perinde ac mili- Job. 7, 1. Ju. tia est super terram, dum variis tentationibus sem-12, 13. Mat 4, per impugnamur, graviterque cum mundo, carne, 3, 182: Toan: et Satana conflictamur, idcirco pie solliciti divi- Matth. 16, 24. nam opem imploramus, ne hujusmodi adversa- 27. 10, 12. sq. riorum impugnationibus succumbamus, atque suc-8. cumbendo damnemur, sed ut in hac perpetua pug loss. 5, 5. A na durantes, Deique dextera nitentes, potestati Satanae resistamus fortiter, contemnamus mundum, castigemus carnem, atque ita demum velut invicti milites CHRISTI, post victoriam corone

mur.

1

2. Petr. 2.

9. Ephe. 6, 11 -13. sq. Co.

17.26. 2. Tim.

poc. 2, 10. 11.

4, 7.8.

1)

1 Neque enim coronabitur, Apostolo teste, 2. Tim, 2,5 nisi qui legitime certaverit.

SCRIPTURAE..

Job. VII.: Militia est vita hominis super terram.
Judith. VIII.: Memores sint, quia tentati sunt Pa-

« PoprzedniaDalej »