Obrazy na stronie
PDF
ePub

PA TRE S.

quam sit eri.

1. B.

4. A. LEO M. Serm. 6. de nat. Dom.: Magnum est, Deum nomi.

naro Patrem, dilectissimi, hujus muneris sacramentum, et omnia dona excedit hoc donum, ut Deus hominem vocet filium, et ho-mium. mo Deum nominet Patrem.

CYPRIANUS in serm. d. orat. Dom.: Quando Attentio in. stamus ad orationem, fratres dilectissimi, vigilare et incum- ter orandum, bere ad preces toto corde debemus. Cogitatio omnis carpalis et saecularis abscedat, nec quicquam tunc animus quam id solum cogitet, quod precatur. Quae autem segnitia est, alienari et capi ineptis cogitationibus et prophanis, cum Dominam deprecaris ? quasi sit aliud, quod magis debeas cogitare, quam quod cum Deo loqueris. Quomodo te a Deo audiri postulas, cum te ipse non audias? Vis esse Deum memorem tui, cum rogas, quando tu ipse memor tui non sis?

VII.

Quis est sensus primae petitionis: Sanctifice

tur nomen tuum?

12. 4, U. 1. Cor. 10, 31. Coloss. 3, 17.

[ocr errors]

A. In nobis, quemadmodum in omnibus aliis, ,.:. 5:.:: promoveri semper et augeri petimus, quidquid ad gloriam summi optimique Patris nostri spectat. Eccles.'56. 3:

B. Id vero fit maxime, cum verae fidei confessio, spes etiam et caritas, ac simul Christianae vitae sancta conversatio suam in nobis lucem ac 1) Lacae 1, 71 vim exerit, ut spectantes ? alii quoque glorificent Bilips 3, 15

. Patrem.

2) Matth. 5, 16.

SCRIPTUR A E. Matth. V.: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est.

I. Petr. II. : Obsecro vos tanquam advenas et peregrinos etc. conversationem vestram inter Gentes habentes

bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.

Et cap. IV.: Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tanquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus

per

JESUM CHRISTUM.

I. Cor. X.: Sive manducatis , sive bibitis, sive aliquid facitis, omnia in gloriam Dei facite.

Coloss. III. : Omne, quodcunque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini JESU CHRISTI facite , gratias agentes Deo et Patri per ipsum.

Rom. XV.: Ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri JESU CHRISTI.

Eccli. XXXVI.: Immitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te : ut cognoscant, quia non est Deus, nisi tu, ut enarrent magnalia tua. Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis : ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te Domine, Glorifica manum et brachium dextrum etc.

Luc. I.: Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.

I. Petr. I.: Secundum eum, qui vocavit vos, sancLevit, 11, 41. tum, at et ipsi in omni conversatione sancti sitis, quo

niam scriptum est: Sancti eritis , quoniam ego sanctus sum.

ET cap. III. : Cum modestia et timore conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in CHRISTO conversationem.

Philip. II.: Ut sitis sine querela et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo.

Matth. V.: Sic luceat lux vestra etc.

19, 2. 20, 26.

VIII.

Quid continet secunda petitio: Adveniat reg

num tuum ?

A. Petimus , ut per gratiam et justitiam Roth, Ss. suam regnet in Ecclesia Deus, immo et in mun- 19. 2. Luc. 1: do universo, ejectis hinc adversariis potestatibus, et cupiditatibus malis omnibus e medio profligatis. 13, 97.1: Cor:

B. Tum optamus et precamur, ut ex hoc mun. - 15. Psal.67 do, veluti e gravi “peregrinatione militiaque vocati, 8 1,125 quam primum transferamur ad regnum gloriae et 11 12. Job.), felicitatis aeternae, ut cum Christo et sanctis ejus. Sap. 3•16in sempiternum regnemus.

33. 17, 20. 21. 1. Cor. 3. 16. sq.4, 20. Eph. 15. 24. 25. sq. Coloss. 1, 12

14.1. Petr. 2,

4. 5. Matth. 6, 11, 12

SCRIPTURA E.

Matth. VI. : Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis,

Rom. XIV.: Non est regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.

Psalm. XXII. : Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit.

Psalm. LXXIX. : Qui regis Israël, intende: qui deducis velut ovem, Joseph: Excita potentiam tuam , et vedi, ut salvos facias nos.

Luc. I.: Et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis.

Luc. XVII.: Interrogatus autem a Pharisaeis , quando venit regnum Dei, respondit eis , et dixit: Non venit regnum Dei cum observatione: neque dicent, ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.

[ocr errors]

I. Cor. III.: Nescitis, quia templum DEI estis, et Spiritus DEI habitat in vobis ?. Si quis autem templum DEI violaverit, disperdet illum DEUS. Templum enim DEI sanctum est, quod estis vos.

ET cap. IV.: Non in sermone est regnum DEI, sed in virtute.

Ephes. I : Ut sciatis, quae sit spes vocationis ejas, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus , secundum operationem potentiae virtutis ejus, quam operatus est in Christo etc. Et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius.

Matth. XIII.: In consummatione saeculi mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos, qui faciunt iniquitatem.

I. Cor. XV.: Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. Oportet autem illum regnare ,

donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus etc.

Coloss. I, Gratias agentes Deo et Patri, qui dig

nos fecit in partem sortis Sanctorum in lumine: qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae , qui est imago DEI invisibilis, primogenitus omnis creaturae etc. Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens etc.

Psalm. LXVII. : Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, et fugiant, qui oderunt eum, a facie ejus : Sicut deficit fumus, deficiant: Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie DEI.

Philip. I. : Desiderium habens dissolvi et esse cum Christo.

Hebr. XI.: Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas asspicientes, et salutantes , et confitentes, quia peregrini et hospi

nos

tes sunt super terram. Qui enim haec dicunt, significant, se patriam inquirere.

1. Petr. II. : Obsecro vos tanquam advenas et peperegrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis. Job. VII.: Militia est vita hominis super terram,

et sicut dies mercenarii dies ejus.

II. Cor. V.: Audentes igitur semper, . et scientes, quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino : (per fidem enim ambulamus, et non per speciem) audemus autem , et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore , et praesentes esse ad Dominum.

Sap. V.: Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominam est merces eorum , et cogitatio illorum apud altissimum. Ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini, quoniam dextera sua teget eos, et in brachio sancto suo defendet illos etc.

A poc. XXII.: Et videbunt faciem ejus, et nomen ejus in frontibus eorum. Et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis , quoniam Dominus Deus illuminabit illos , et regnabunt in saecula saeculorum.

Matth. VIII. : Dico vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Jsaac_ et Jacob in regno caelorum: filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores.

IX.

Quid includit tertia petitio: Fiat voluntas tua?

Rogamus, ut sicut in caelo Angeli et Beati Psal. 102. 20. omnes, nos quoque in terris, quamvis imbecilles Act. Door et exigui, exactam Deo praestemus obedientiam, fac. 9:15-24 nihil habentes prius, quam ut divinae voluntati perso tum in prosperis, tum in adversis libenter nos 67.

14. Deut. 12.

1, 21. 1. Petr.

« PoprzedniaDalej »