Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]
[ocr errors]

ore sacro prodidit, et admirabili sapientia praescripsit omnibus, qui spem suam ac vota oratione cupiunt Deo exsplicare.

SCRIPTURA E.

Tit. II. Exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei.

:

Tit. III. Ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae.

Hebr. IV.: Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ejus, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.

:

Matth. VI. Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis etc. Panem nostrum supersubstantialem etc. Luc. XI. Et factum est, cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum : Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum: Adveniat regnum tuum: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: et dimitte nobis peccata nostra, si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.

est, oratio

EX PATRIBUS.

AUGUSTINUS in Enchir. ad Laur. c. 114. De iis Quidquid sperandum omnibus, quae fideliter sunt credenda, ea tantum ad spem ne Dominica pertinent, quae in oratione Dominica continentur. Malecontinetur. dictus est enim omnis, sicut divina testantur eloquia, qui Hier. 17, 5. spem ponit in homine: ac per hoc in semetipso, qui spem

ponit, hujus maledicti vinculo innectitur. Ideo non nisi à Domino Deo petere debemus, quicquid speramus nos vel bene operaturos, vel pro bonis operibus adepturos.

IV.

Quae forma est dominicae orationis?

Haec est: Pater noster, qui es in caelis,

1. Sanctificetur nomen tuum,

2. Adveniat regnum tuum,

3. Fiat voluntas tua sicut in caelo et in

4. Panem nostrum quotidianum da

hodie,

Orationem Dominicam explicat Tert, 1. de Orat. Cypria. serm. 6. de orat. Dom. Cyrill Catech 5. Mystagog. Chryso. homi. de orat. Dom, et in c. 6.Mat. Hieron. Theoph. Euthym.

terra, in Mat. Ambr.

1. 5. de sacrament. c.4.An

nobis gust. ep. 121.

adProbam. c. 11. Idem 1. 2. de ser. Dom. in monte. Et

hom. 42. ex 50 et ser.de tem.

5. Et dimitte nobis debita nostrą, sicut et 126. et 135 et

nos dimittimus debitoribus nostris,

6. Et ne nos inducas in tentationem,

7. Sed libera nos a malo. Amen.

V.

Quae summatim in dominica oratione trac

tantur?

182. Chrysol. ser. 67. et sequent. Innoc. 5. 1. 5. de my. ster. Missae c. 17. et sq.

A. Septem in ea petitiones proponuntur, Aug. inEnad quas referri omnes omnium orationum species

chir. c. 115. et 1. 2. de serm. Dom in monte c. 17.

121. ad

bam, c. 12.

et formae possunt ac debent, sive pro expeten- 2) Aug. epist. dis bonis, sive pro delendis peccatis, sive pro avertendis malis, quibuslibet divinam opem imploremus.

B. In prioribus autem tribus petitionibus, quae proprie ad aeterna pertinent, ordine pos

cuntur: in reliquis quatuor etiam temporaria, quae
et ipsa propter aeterna consequenda sunt nobis

necessaria.

PATRES.

1. A. AUGUSTINUS in Enchir. ad Laur. cap. 115.: Septem peti. Apud Evangelistam Matthaeum septem petitiones continere tiones, et ea- Dominica videtur oratio: quarum in tribus aeterna poscuntur, in reliquis quatuor temporalia, quae tamen propter aeterna consequenda sunt necessaria.

rum distinc. tio.

Dominica o.

ratione om. nis recta pre

netur.

2. IDEM. L. II. Serm. Dom. in mont. cap. 17.: Harum septem petitionum consideranda et commendanda distinctio est. Nam cum vita nostra temporaliter nunc agatur, atque speretur aeterna: et cum aeterna priora sint dignitate, quamvis temporalibus prius actis ad illa transeatur, trium primarum petitionum impetrationes in hac vita, quae in isto saeculo agitur, exordium capiunt. Reliqua quatuor, quae petimus, ad temporalem istam vitam pertinere mihi videntur.

3. ITEM in epist. 121. ad Prob. cap. 12.: Quamlibet alia verba dicamus, quae affectus orantis vel praececatio conti dendo format, ut clareat, vel consequendo attendit, ut crescat, nihil aliud dicimus, quam quod in ista Dominica oratione positum est, si recte et congruenter oramus. Quisquis autem id dicit, quod ad istam Evangelicam precem pertinere non possit, etiamsi non illicite orat, carnaliter orat, quod nescio, quemadmodum non dicatur illicite quandoquidem spiritu renatos, non nisi spiritaliter decet orare. Et si per omnia precationum sanctarum verba discurras, quantum existimo, nihil invenies, quod non ista Dominica contineat et concludat oratio. Unde libeAliis verbis rum est, aliis atque aliis verbis, eadem tamen, in orando Sed non alia: dicere: sed non debet esse liberum, alia dicere. Haec et pro nobis, et pro nostris, et pro alienis, atque pro ipsis inimicis sine fluctu dubitationis oranda sunt: quamvis alius pro isto, alius pro illo, sicut se habent propinquitates vel longinquitates necessitudinum, in corde orantis oriatur, aut extollat affectus.

precari licet,

1

VI.

Quid sibi vult initium orationis: Pater noster, qui es in caelis?

Exod. 15, 1. Esai. 42, 5

Malachiae 1,

Apoc. 4, 10.11.
Galat. 4, 4-

Rom 8, 15.16.
Petr. 5.

A. Praefatiuncula est, et nos memores red- s. 63, 15. 16. dit summi beneficii, quo Deus Pater, aeterna il-p 4, 19. la majestas, in caelis perbeate regnans, nos recepit in gratiam, et propter Christum filium in suos quoque filios et regni caelestis haeredes Spiritum sanctum adoptavit.

22. Leo serm. 6. de Nativit.

Dom. per

serm. de orat. Domin.

B. Quae tantorum beneficiorum memoria non solum 1attentionem excitat, sed etiam ad reda. 1) Cyprian. in mandum Patrem, illique obtemperandum provocat filios, neque minus orandi impetrandique illis auget fiduciam.

2

3) Lucae 11, 11-13. Jacob.

1, 6.

SCRIPTURA E.

Exod. XV.: Quis similis tui in fortibus Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?

Esai. XLII. Haec dicit Dominus Deus creans caelos, et extendens eos, firmans terram, et quae germinant ex ea: dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam: Ego Dominus, hoc est nomen meum: gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.

Esa LXIII.: Attende de caelo, et vide de habitaculo sancto tuo et solio gloriae tuae: ubi est zelus tuus et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miseratioRum tuarum? Tu domine pater noster, redemptor noster, a saeculo nomen tuum,

:

Malach. I. Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo Pater ego sum, ubi est honor meus?

Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus, dicit Dominus exercituum?

:

II. Cor. I, Benedictus Deus et Pater Domini nostri JESU CHRISTI, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis.

Philip. IV. Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria, in Christo JESU. Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum Amen.

:

Apoc. IV. Procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes: Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem, quia tu creasti omnia.

:

Rom. VIII.: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Gal. IV.: Misit Deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus spiritum filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. Itaque jam non es servus, sed filius. Quod si filius, et haeres per Deum.

I. Petr. III.: Deglutiens mortem, ut vitae aeternae haeredes efficeremur.

Luc. XI. Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? Aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis pater vester caelestis de caelo dabit spiritum bonum petentibus se? Jacob I. Postulet autem in fide, nihil haesitans.

:

« PoprzedniaDalej »