Obrazy na stronie
PDF
ePub

fiunt ex collatione tum Symboli Patrum, tum ejus symb. ad Caquod Athanasio inscribitur.

techu. c 1, et lib. 2. cap. 1.

B. Secundo Christianus quaecunque scriptura 2 divina seu Canonica complectitur, credat necesse est. Certos vero et legitimos scripturae libros non aliunde, quam ex Ecclesiae judicio 3).

et auctoritate, petere fas est.

2) 2. Pet. 1, 1924. Rom. 45, 4.5.2.Tim 3, 14-17.

21. Aug. ser. 129 et 191. de temp.

Hier. in sym. adDamascen.

C. Tertio huc illa pertinent, quae partim Aug. contra

ex Symboli articulis, partim ex scripturis, divinis fontibus necessario deducuntur.

4

epist. fun. c.

velut 5. Trident.

sess. 4,

4) Mat. 22, 29. 32.

D. Quarto demum pro sacrosanctis habenda firmissimaque fide complectenda sunt, quae Spiritus sanctus credenda nobis revelat pronunciatque per Ecclesiam, sive scripto illa, sive vivae vo- 5) Cyril. ep. cis traditione nobis commendentur. Qua de re iren. 1.5.c.. postea commodius disseretur.

10. ad Nestor

et 1. 4. c. 45 et 63.

Hiero, contra Lucifer.

nen. con. no

E. Circa haec igitur omnia fides orthodoxa Vincen. Liriversatur, qua sine sectarii omnes frustra sibi ac aliis gratiam et salutem in CHRISTO pollicentur,

❝ vatores.

SCRIPTURAE.

Hebr. V. Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut vos doceamini, quae sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo.

ET VI. Quapropter intermittentes inchoationis CHRISTI sermonem, ad perfectionem feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii aeterni.

I. Petr. III.: Dominum autem CHRISTUM sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem

6) Leo serm. 、 4. de nativ.

omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe. II. Petr. I.: Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: hoc primum intelligentes, quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.

Rom. XV.: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Deus autem patientiae et solatii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum JESUM CHRISTUM: ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri JESU CHRISTI.

II. Tim. III: Tu vero permane in iis, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens, a quo didiceris: et quia ab infantia sacras literas nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem, quae est in CHRISTO JESU. Omnis scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in justitia: ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum in

structus.

Matth. XXII.: Erratis, nescientes scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed sunt sicut angeli Dei in caelo. De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est a Exod. 5, 6. Deo dicente vobis: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.

Symbolum

PATRES.

1. A. AMBROSIUS L. III. d. Virg.: Symbolum quoquotidie re. que specialiter debemus tanquam nostri signaculum cordis, censendum. antelucanis horis quotidie recensere: quo etiam cum horeramentum. remus aliquid, animo recurrendum est. Quando enim sine

Militiae sa

militiae sacramento miles in tentorio, bellator in praelio?

2. AUGUSTINUS L. 1. d. Symb. ad Catech. c. 1,: Accipite regulam fidei, quod Symbolum dicitur, et cum Symbolum acceperitis, in corde scribite, et quotidie dicite apud vos: cendum. antequam dormiatis, antequam procedatis, vestro symbolo

vos munite.

3.

quotidie di

et Crucis ve

IDEM L. II. d. Symb. ad Catech. cap. 1.: Si quan-Cum Symbodo voluerit adversarius insidiari, noverit redemptus, cum li sacramento Symboli sacramento et crucis vexillo ei debere occurri. xillo diabolo 1. B. CONCILIUM I. Tol. can. 21. in assertione occurrendum Catholicae fidei: Si quis dixerit vel crediderit, alias scrip- Canonicac turas, praeter eas, quas ecclesia Catholica recipit, in auc- scripturae ex toritate habendas vel esse venerandas, anathema sit.

ecclesiae judicio aesti

2. AUGUSTINUS Serm. 29. de temp.: Si quis ali- mandae. quas scripturas praeter eas, quas Ecclesia Catholica recepit, vel auctoritatem habendas esse crediderit, vel fuerit veneratus, anathema sit.

3. IDEM Serm. 191. de temp.: Novum et vetus testamentum recipimus in illo librorum numero, quem sanctae Ecclesiae Catholicae tradit auctoritas.

4. HIERONYMUS in explanat. symb. ad Damas.: Novum et vetus testamentum recipimus in eo librorum numero, quem sanctae Ecclesiae Catholicae tradit auctoritas.

5. AUGUSTINUS contr. ep. Manich., vocat. fundam. cap. 5. Ego vero Evangelio non crederem, nisi me Catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas.

6. CONCILIUM Trid. ses. 4. in decr. d. canon. scrip.: Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia Catholica legi consueverunt, et in veteri vulgata Latina editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit, et traditiones praedictas sciens et prudens contempserit, anathema sit. Vide latius infra de praeceptis Ecclesiae, quaestione decima sexta, lit. A.

Non satis

lum patrum

teri.

1. D. CYRILLUS Alex. una cum Alex. Synod. ep. 10. ad Nestor. Non sufficiet pietati tuae, si symbolum tan- est, Symbotum fidei, quod olim a sancta et magna synodo in Nicea verbis profi in spiritu sancto congregata est expositum, nobiscum confiteare. Non enim recte illud intelligis et interpretaris, sed magis perverse, licet dictionem illius voce confitearis: sed conveniet, ut et scripto et jurejurando confiteare, cum quod scelesta tua ct prophana dogmata anathematizes, tum Docendum et quod sensurus sis et docturus eadem, quod et nos omnes, quod episco. et qui in Oriente sunt et Occidente Episcopi et doctores, Piad et populorum praesides. Subjecimus vero hisce literis nostris cum quae sentire debeas ac docere, tum a quibus abstinere conveniat. Est enim haec Catholicae et Apostoli

sentiendum

eccle

siae doctores

Ab ecclesia

tas.

cae ecclesiae fides, quam probant omnes tamen occidentis, quam orientis Orthodoxi Episcopi.

2. IRENAEUS L. III. adv. Haeres. c. 4.: Non oporpetenda veri- tet adhuc quaerere apud alios veritatem, quam facile est ab ecclesia sumere, cum Apostoli quasi in depositorium dives, plenissime in ea contulerint omnia, quae sint veritatis, uti omnis, quicunque velit, sumat ex ea potum vitae. Haec est enim vitae introitus, omnes autem reliqui fures sunt et latrones: propter quod oportet devitare quidem illos, quae autem sunt ecclesiae, cum magna diligentia diligere, et apprehendere veritatis traditionem. Quid Traditiones si neque Apostoli quidem scripturas reliquissent nobis, nonnon scriptae, ne oportebat ordinem sequi traditionis, quam tradiderunt is, quibus committebant Ecclesias? cui ordinationi assentiunt multae gentes Barbarorum eorumque, qui in Christum credunt, sine charactere vel atramento scriptam habentes per spiritum in cordibus suis salutem, et veterem traditionem diligenter custodientes etc.

Apostolicae

3. IDEM L. IV. cap. 45.: Paulus ait: Posuit Deus Epho 4, 11. primo in ecclesia Apostolos, secundo Prophetas, tertio doctores. Ubi igitur charismata Domini posita sunt, ibi discere oportet veritatem, apud quos est ea, quae est ab Apostolis, Ecclesiae successio, et id, quod est sanum et Unde veritas irreprobabile sermonis constat. Hi enim et eam, quae est in unum Deum, qui omnia fecit, fidem nostram custodiunt, et eam, quae est in filium Dei, dilectionem adaugent, qui tantas dispositiones propter nos fecit, et scripturas sine periculo nobis exponunt.

petenda.

4. ET cap. 63. ej. L.: Agnitio vera est Apostolorum doctrina, et antiquus ecclesiae status in universo mundo, et charactere corporis Christi, secundum successiones Episcoporum, quibus illi eam, quae in unoquoque loco est, Ecclesiam tradiderunt, quae pervenit usque ad nos custodita sine fictione, scripturarum tractatione plenissima, neque ablationem recipiens lectio sine falsatione, et secundum scripturas expositio legitima et diligens, et sine periculo, et sine blasphemia, et praecipuum dilectionis munus, quod est pretiosius, quam agnitio, gloriosius autem, quam prophetia: omnibus autem reliquis charismatibus supereminens.

5. HIERONYMUS in dial. adv. Lucif., ubi Lucifer ait: Etiamsi scripturae auctoritas non subesset, totius orTotius orbis bis in hanc partem consensus instar praecepti obtineret. Nam et multa alia, quae per traditionem in ecclesiis observantur, auctoritatem sibi scriptae legis usurpaverunt. Cui sententiac Orthodoxus assentit.

consensus.

doctrina ab

quomodo dis

enda scriptu

clesiae auc

6. VINCENTIUS Lir. adv. prophan. omn. haeres. novat. Saepe magno studio et summa attentione perquirens a quam plurimis sanctitate et doctrina praestantibus viris, quonam modo possim certa quadam et quasi generali, Catholica ac regulari via, Catholicae fidei veritatem ab haereticae haeretica pravitatis falsitate discernere, hujusmodi semper responsum cernenda. ab omnibus fere retuli: quod sive ego, sive quis alius vellet exurgentium haereticorum fraudes deprehendere, laqueosque vitare, et in fide sana sanus atque integer permanere, duplici modo munire fidem suam Domino adjuvante deberet: Primo scilicet divinae legis auctoritate, tum Fides munideinde Ecclesiae Catholicae traditione. Hic forsitan requi- rarum et ecrat aliquis: cum sit perfectus scripturarum canon, sibique toritate. ad omnia satis snperque sufficiat, quid opus est, ut ei ecclesiasticae intelligentiae jungatur auctoritas? Quia videlicet scripturam sacram pro ipsa sua altitudine non uno eo- Cur sola demque sensu universi accipiunt, sed ejusdem eloquia ali- scriptura non ter atque aliter alius atque alius interpretatur, ut paene, quot homines sunt, tot illinc sententiae erui posse videantur. Aliter namque illam Novatianus, aliter Photinus, aliter Sabellius, aliter Donatus exponit, aliter Arrius, Eunomius, Macedonius, aliter Apollinaris, Priscillianus, aliter Jovinianus, Pelagius, Caelestius, aliter postremo Nestorius. Atqui idcirco multum necesse est propter tantos tam varii erroris anfractus, ut propheticae et apostolicae interpretationis linea, secundum Ecclesiastici et Catholici sensus Dormam dirigatur. In ipsa item Catholica Ecclesia magnopere curandum est, ut id teneamus, quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est etc.

sufficiat.

Fidei com

necessaria,

E. LEO Serm. 4. d. Nat. Domini: Magnum praesi- mendatio, et dium est fides integra, fides vera, in qua nec augeri ab quam ea sit ullo quicquam, nec minui potest: quia nisi una est, fides Ephe. 4, 5. non est, dicente Apostolo: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. Huic unitati, dilectissimi, inconcussis mentibus inhaerete, et in hac omnem sectamini sanctitatem, et in hac praeceptis Domini deservite: quia sine fide impossibile est placere Deo, et nihil sine illa sanctum, nihil castum est, nihil vivum. Justus Abac. 2, 4. enim ex fide vivit. Quam qui diabolo decipiente perdiderit, vivens mortuus est. Quia sicut per fidem justitia, etiam per fidem veram vita obtinetur aeterna, dicente Domino Salvatore: Haec est autem vita aeterna, ut cognos- Joan. 17, 3. cant te, solum verum Deum, et quem misisti JESUM CHRISTUM.

ita

Heb. 11, 6

« PoprzedniaDalej »