Obrazy na stronie
PDF
ePub

tabit super illos. Non esurient neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus aestus: quoniam agnus qui in medio throni est, reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum.

[ocr errors]

Apoc. XXI. Vidi sanctam civitatem Hierusalem nodescendentem de caelo, a Deo paratam, sicut sponsam ornatam viro suo; et audivi vocem magnam de throno, dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus ejus erunt : et ipse Deus cum eis erit corum Deus: et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quae prima abierunt. Qui vicerit, possidebit haec: et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. Timidis autem et incredulis, et execratis et homicidis, et fornicatoribus et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda. Et paulo post: Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo, habentem claritatem Dei, et lumen ejus simile lapidi pretioso etc. Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant in ea. Nam claritas Dei illuminabit cam, et lucerna ejus est agnus. Et portae ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic. Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni.

Apoc. XXII.: Ecce venio cito, et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua.

Rom. II. Qui reddet unicuique; secundum opera ejus iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam gloria et honor et pax omni operanti bonum.

Tit. I. Paulus Apostolus secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est in

spem vitae aeternae, quam permisit, quam non mentitur Deus ante tempora secularia.

Et II.: Exspectantes beatam spem et adventum gloriæ magni Dei et Salvatoris nostri JESU CHRISTI etc.

Et III. Ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae.

II. Tim. IV.: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.

I. Joan. II. Et hacc est repromissio, pollicitus est nobis, vitam aeternam.

quam ipse

Et III. Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit, quid erimus. Scimus, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Et omnis, qui habet hanc spem in eo, sanctificat sicut et ille sanctus est.

se,

I. Petr. I.: Benedictus Deus et Pater Domini nostri JESU CHRISTI, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem JESU CHRISTI ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem,

in caelis.

conservatam

Rom. VI.: Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam.

Ezech. XVIII.: Anima, quae peccaverit, ipsa mo

rietur.

Ezech. XXXIII.: Impius in iniquitate sua morietur,
Rom. VI.: Stipendia peccati, mors.

:

Sap. I. Injustitia est mortis acquisitio: impii autem manibus et verbis accersierunt illam.

I. Cor. VI.: An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare. Neque fornicarii etc.,

neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.

PATRES.

1. A. AUGUSTINUS L. XXII. d. civ. Dei c 29.: 1. Cor. 13, 12. Propter quod ait Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Praemium itaque fidei nobis visio ista servatur, de qua et Joannes Apo1. Joan. 3, 2. stolus loquens: Cum apparuerit, inquit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. Facies autem DEI, manifestatio ejus intelligenda est, non aliquod tale membrorum, quale nos habemus in corpore atque isto nomine nuncupamus. Disputat deinde, an corporeis oculis Deum

Vitae acternae felicitas

quanta.

Psal. 83, 5.

visuri simus.

2. ET cap. 30. ej. 1.: Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum, vacabitur Dei 1. Cor. 15, 28. laudibus, qui erit omnia in omnibus? Nam quid aliud agetur, ubi neque ulla desidia cessabitur, neque ulla indigentia laborabitur, nescio. Admoneor etiam sancto Cantico, ubi lego vel audio: Beati, qui habitant in domo tua Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Omnia membra et viscera incorruptibilis corporis, quae nunc videmus per usus necessitatis varios et motus distributa, quoniam tunc non erit ipsa necessitas, sed plena, certa, secura, sempiterna felicitas, proficient in laudibus Dei. Omnes quippe illi, de quibus jam sum locutus, qui nunc latent harmoniae corporalis numeri, non latebunt, intrinsecus et extrinsecus per corporis cuncta dispositi, et cum caeteris rebus, quae ibi magnae atque mirabiles videbuntur, rationales mentes in tanti artificis laudem rationabilis pulchritudinis delectatione succendent, Certe ubi volet spiritus, ibi protinus erit corpus: nec volet aliquid spiritus, quod nec spiritum possit decere, nec corpus. Vera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam, nec adulatione laudabitur. Verus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno: sed nec ad eum ambiet ullus indignus, ubi nullus permittetur esse, nisi dignus. Vera pax ibi est, ubi nihil adversi, nec a se ipso, nec ab alio quisquam patietur. Praemium virtutis erit ipse, qui virtutem dedit, et qui se ipsum quo melius et majus nihil possit esse, promisit. Quid est enim aliud, quod per prophetam dixit: Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs: nisi, ego ero, unde satientur: ego ero, quaecunque ab

Hiere. 31, 1.

omnibus honeste desiderantur, et vita, et salus, et victus, et copia, et gloria, et honor, et pax, et omnia bona? Sic enim et illud recte intelligitur, quod ait Apostolus, 1. Cor. 15, 28. ut sit Deus omnia in omnibus. Ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. Hoc munus, hic

in caelo di

[ocr errors]

affectus, hic actus profecto erit omnibus, sicut ipsa vita 'aeterna, communis. Caeterum qui futuri sint pro meritis Praemiorum praemiorum etiam gradus honorum atque gloriarum, quis versitas. est idoneus cogitare, quanto magis dicere? Quod tamen futuri sint, non est ambigendum. Atque id etiam beata civitas illa magnum in se bonum videbit, quod nulli superiori ullus inferior invidebit, sicut nunc non invident archangelis angeli caetéri.

Nota de gau

3. IDEM L. III. d. lib. arbitr. c. 25. et ult. Tanta est pulchritudo justitiae, tanta jucunditas lucis aeternae, diis regni hoc est, incommutabilis veritatis atque sapientiae, ut etiamsi caelestis. non liceret amplius in ea manere, quam unius diei mora, propter hoc solum innumerabiles anni hujus vitae pleni deliciis et circumfluentia temporalium bonorum, recte meri- Psal. 63, 11. toque contemnerentur. Non enim falso aut parvo affectu dictum est: Quoniam melior est dies unus in atriis tuis super millia.

re.

genter labo

vita aeterna,

4. IDEM Serm. 64. de verb. Dom.: Non magnum est diu vivere aut semper vivere, sed magnum est beate vive- randum pro Amemus vitam aeternam, et ex eo noverimus, quantum pro vita aeterna laborare debemus, cum videmus homines amatores praesentis vitae temporalis atque finiendae, sic pro illa laborare, ut, quando venerit metus mortis, quidquid possunt, faciant, non ut auferant, sed ut differant mortem. Quantum laborat homo, quando mors imminet, fugiendo, latendo, quidquid habet dando et se redimendo, laborando, cruciatus molestiasque sustinendo, medicos adhibendo, et quicquid aliud homo potest? Fa-In vitaeter. na quid non cilius invenimus in vita aeterna, quid ibi non sit, fit, facilius quam explicatur, quid ibi sit. Tantum valet, quantum habes. Te da, et quam quid in habebis illam: Non ibi erit lassari et dormire, non ibi erit esurire et sitire, non ibi erit crescere et senescere. Ecce quanta tuli, et nondum dixi, quid ibi erit: Ecce jam vita est, jam incolumitas est, jam nulla poena, nulla fames, nulla sitis, nullus defectus, nihil horum, et tamen nondum dixi, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit.

5. ITEM L. III. d. symb. ad Catech. c. 11. et ult.:

ea sit.

1. Cor. 2, 9.

in ca.

Facilius possumus dicere in illa vita aeterna, quid ibi non sit, quam quid ibi sit. Non est ibi mors, non est ibi Quid non sit luctus, non est ibi lassitudo, non est infirmitas, non est fames, nulla sitis, nullus aestus, nulla corruptio, nulla indigentia, nulla mocstitia, nulla tristitia. Ecce diximus, quid ibi non sit. Quid autem ibi sit, vultis nosse? Hoc nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis 1. Cor. 2, 9. ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Si in cor hominis non ascendit, cor hominis illuc ascendat: mundetur cor ab omni immunditia, ut possit portare Deum, qui est vera sempiternaque justitia.

Haeretici et

extra Eccle. siam defunc

tur.

1. B. IDEM Augustinus vel secundum alios Fulgentius in L. d. fid. ad Petr. Diac. cap. 38.: Firmissime tene Schismatici et nullatenus dubites, non solum omnes Paganos, sed etiam omnes Judacos, haereticos atque schismaticos, qui extra ti, damnau- ccclesiam catholicam praesentem finiunt vitam, in ignem Matth. 25, 41. aeternum ituros, qui paratus est diabolo et angelis ejus. 2. ET cap. 40. Firmissime tene et nullatenus dubites, non omnes, qui intra ecclesiam catholicam baptizantur, accepturos esse vitam aeternam : sed eos, qui percepto catholici sal. baptismate, recte vivunt. Regnum enim caelorum sicut infideles haeretici atque schismatici non habebunt, sic Catholici criminosi possidere non poterunt.

Soli probi

vantur.

1. D. HIERONYMUS ad Marcell. ep. 137.: Amen, Aquila isμivos exprimit: quod nos, fideliter, possumus diceAmen quid re, ductum adverbium ex nomine fidei. Amen: Septuagindesignet. ta yévoro, id est, fiat: unde et in fine librorum (in quinque siquidem volumina psalterium apud Hebraeos divisum est) fiat, fiat, transtulerunt: quod in Hebraico legitur: Amen, amen, quo scilicet ea vere dicta, quae sunt supra, confirmentur. Unde et Paulus asserit, non posse aliquem 4. Cor. 14, 16. respondere Amen, id est, confirmare, quae praedicata sunt, nisi intellexerit praedicationem.

Heb. 5, 12, 1.

XXII.

Estne satis Christiano ea sola credere, quae complectitur Symbolum ?

A. Primum et maxime, quidem ea, quae Sym

2.1 Pet. 3, 15. bolo traduntur Apostolico, cuivis credenda, et

1) Ambr. 1. 3.

de virginibus

Aug. lib. 1. de aperte profitenda sunt. Ea vero explicatiora

« PoprzedniaDalej »