Obrazy na stronie
PDF
[ocr errors]

tabit super illos. Non esurient neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus aestus : quoniam agnns qui in medio throni est, reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum , et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. A p o c. XXI. : . Vidi sanctam civitatem Hierusalem novam , descendentem de caelo, a Deo paratam, sicut sponsan*rnatam viro suo ; et audivi vocem magnam de throno, dicentem : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis , et ipsi populus ejus erunt : et ipse Deus cum eis erit eorum Deus: et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quae prima abierunt. Qui vicerit, possidebit haec: et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. Tinuidis autem et incredulis, et execratis et homicidis, et fornicatoribus et veneficis , et idololatris, et omnibus mendacibus , pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda. Et paulo post : Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo, habentem claritatem Dei, et lumen ejus simile lapidi pretioso etc. Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant in ea. Nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus est agnus. Et portae ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic. Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium : nisi qui scripti sunt in libro vitae agni. - . -a A p o c. XXII.: Ecce venio cito, et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua. R o m. II.: Qui reddet unicuique ; secundum opera ejus iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam gloriâ et honor et pax omni operanti bonum. Tit. I. : Paulus Apostolus secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est in spem vitae aeternae, quam permisit, quam non mentitur Deus ante tempora secularia.

Et II. : Exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei ét Salvatoris nostri JESU CHRISTI etc.

E t III. : Ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae. II, Tim. IV. : Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. - - I. J o a n. II.: Et haec est repronissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam aeternam. Et III. : Carissimi, nunc, filii Dei sumus: et nondum apparuit, quid erimus. Scimus , quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Et omnis , qui habet hanc spcm in eo, sanctificat se , sicut et ille sanctus est. I. P e t r. I.: Benedictus Deus et Pater Domini nostri JESU CIIRISTI, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam , per resurrectionem JESU CHRISTI ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarccscibilem, conservatam in caelis. R o m. VI.: Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. E z e c h. XVIII. : Anima , quae peccaverit, ipsa morietur. *a Ez e ch. XXXIII.: Impius in iniquitate sua morietur. * Rom. VI.: Stipendia peccati, mors. 'S a p. I. : Injustitia est mortis acquisitio : impii autem manibus et verbis accersierunt illam. , I. C o r. VI.: An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidcbunt ? Nolite errare. Neque formicarii etc., neque fures, neque avari , neque ebriosi , neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.

[ocr errors]

4. A. AUGUSTINUS L. XXII. d. civ. IDei c 99. : 1. Cor. 15, 1*. Propter quod ait Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Praemium ita- que fidei nobis visio ista servatur, de qua et Joannes Apo4. Joan. 3, 2. stolus loquens: Cum apparuerit, inquit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum , sicuti est. Facies autem DEI, manifestatio ejus intelligenda est, non aliquod tale membrorum, quale nos habemus in corpore atque isto nomine nuncupamus. Disputat deinde, an corporeis oculis Deum vnSur1 sumus.

Vitae aeter- 2. ET cap. 30. ej. l.: Quanta erit illa felicitas, ubi nae felicitas - - - quanta. nullum erit malum , nullum latebit bonum, vacabitur IDei

1. 99* 13. * laudibus, qui erit omnia " in omnibus ? Nam quid aliud agetur, ubi neque ulla desidia cessabitur, neque ulla indigentia laborabitur, nescio. Admoneor etiam sancto Cantico, ubi lego vel audio : Beati , qui habitant in domo tua Domine , in saecula saeculorum laudabunt te. Omnia membra et viscera incorruptibilis corporis, quae nunc videmus per usus necessitatis varios et motus distributa, quoniam, tunc non erit ipsa necessitas, sed plena, certa, secura , ' sempiterna felicitas, proficient in laudibus Dei. Omnes quippe illi , de quibus jam sum locutus , qui nunc latent harmoniae corporalis numeri, non latebunt, intrinsecus et extrinsecus per corporis cuncta dispositi, et cum caeteris rebus, quae ibi magnae atque mirabiles videbuntur, rationales mentes in tanti artificis laudem rationabilis pulchritudinis delectatione succendent. Certe ubi volet spiritus , ibi protinus erit corpus : nec volet aliquid spiritus, quod nec spiritum possit decere, nec corpus. Vera ibi loria erit, ubi laudantis nec errore quisquam, nec adulatione laudabitur. Verus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno : sed nec ad eum ambiet ullus indignus , ubi nullus permittetur esse, nisi dignus. _ Vera pax ibi est, ubi nihil adversi, nec a se ipso, nec ab alio quisquam patietur. Praemium virtutis erit ipse, qui virtutem dedit, et qui se ipsum quo melius et majus nihil possit esse, promisit. Quid est enim aliud, quod per prophetam dixit: Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs : nisi, ego cro, unde satientur: ego ero, quaecumque ab

[ocr errors]

Hiere. 31, 1.

omnibus honeste desiderantür, et vita, et salus, et victus, et copia, et gloria, et honor , et pax, et omnia bona ? Sic efiim et illud recte intelligitur, quod ait Apostolus, 1. Cor. 15, 3s. ut sit Deus omnia in omnibus. Ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. Hoc munus, hic affectus, hic actus profecto erit omnibus, sicut ipsa vita aeterna, communis. Caeterum qui futuri sint pro meritis . Praemiorum praemiorum etiam gradus honorum atque gloriárum, quis Šgièst idoneus cogitare , quanto magis dicere? Quod tamen . futuri sint, non est ambigendum. Atque id etiam beata civitas illa magnum in se bonum videbit, quod nulli superiori ullus inferior invidebit, sicut nunc non invident ar

changelis angeli caeteri.

3. IDEM L. III. d. lib. arbitr. c. 25. et ult. : Tanta est pulchritudo justitiae, tanta jucunditas lucis aeternae, E:;** hoc est, incommutabilis veritatis atque sapientiae, ut etiamsi ********* non liceret amplius in ea manere , quam unius diei mora, ropter hoc solum innumerabiles amni hujus vitae pleni deÉ et circumfluentia temporalium bonorum, recte meri- Psal. ss, 11. toque contemnerentur. Non enim falso aut parvo affectu dictum est: Quoniam melior est dies unus in atriis tuis super millia.

A. IDEM Serm. 64. de verb. Dom. : Non magnum est,3;;;",';'; diu vivere aut semper vivere, sed magnum est beate vive-ɤ; re. Amemus vitam aeternam, et ex eo noverimus, quam- tum pro vita aeterna laborare debemus , cum videmus homines amatores praesentis vitae temporalis atque finiendae, *. • sic pro illa laborare, ut, quando venerit metus mortis, quidquid possunt, faciant, non ut auferant, sed ut differant mortem. - Quantum laborat homo, quando mors imminet, fugiendo, latendo, quidquid habet dando et se redimendo ,' laborando , , cruciatus molestiasque sustinendo,.__. medicos adhibendo, et quicquid aliud homio potest? Fa-;;';;;;';;

[ocr errors]

quid ibi sit. Tantum valet, quantum habes. Te da, et £ in habebis illam : Non ibi erit lässári et dormire, non ibi erit **"* esurire et sitire, n^n ibi erit crescere et senescere. Ecce quanta tuli, et nondum dixi, quid ibi erit : Ecce jam vita est, jam incolumitas est, jam nulla poena, nulla fames, nulla sitis, nullus defectus, nihil horuim, et tamen nondum dixi, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit.

5. ITEM L. III, d. symb. ad Catech. c. 11. et ult. :

4. Cor. 2, 9.

Facilins possumus dicere in illa vita aeterna, quid ibi non sit , quam quid ibi sit. Non est ibi mors , non est ibi . Quid non sit luctus, non est ibi lassitudo, non est infirmitas, non cst 1 mm **.t. fames, nulla sitis, nullus aestus, nulla corruptio, nulla indigentia, nulla mocstitia, nulla tristitia. Ecce diximus, quid ibi non sit. Quid autem ibi sit, vultis nosse? Hoc nec oculus vidit, mcc auris audivit, nec in cor hominis 1. Cor. 2, 9. ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Si in cor hominis non ascendit, cor hominis illuc ascendat: mundetnr cor ab omni immunditia , ut possit portare Deum, qui est vera sempiternaque justitia. - 1. B. IDEM Augustinus vel secundum alios Fulgen„„„, „ tius in L. d. fid. ad Petr. Diac. cap. 38.: Firmissime tene sęci ct nullatenus dubites, non solum omnes Paganos, sed etiam $;$t;': omnes Judaeos, haercticos atque schismaticos, qui extra :;."°""""' ecclesiam catholicam praesentem finiunt vitam, iu ignem Matth. 25, 51. aeternum ituros, qui paratus est diabolo et angelis ejus. 2. ET cap. 40. : Firmissime tene ct nullatenus dubites, non omnes, qui intra ecclesiam catholicam baptizantur, - aceepturos esse vitam aeternam : sed eos, qui percepto .%',''''' bapîismate, recte vivunt. Regnum enim caelorum sicut v.u ■m t ur. infideles hacretici atque schismatici non habebunt, sic Catholici criminosi possidere non poterunt. - 1. D. IIIERONYMUS ad Marcell. ep. 137. : Amen, Aquila πεπι*•/ciwos exprimit : quod nos , fideliter, possumus dice„AE, quia re, ductum adverbium ex nomine fidei. Amen : Septuagindesignet. - - - - •-'. ta ysyovro , id est, fiat : unde et iu fine librorum (in quinque siquidem volumina psalterium apud Hebraeos divisum est) fiat, fiat, transtulerunt: quod in Hebraico legitur ; - Amen, amen, quo scilicet ea vere dicta, quae sunt supra, confirmentur. Unde et Paulus asserit, non posse aliquem *. Cor. 13, 16. respondere Amen , id est, confirmare, quae praedicata sunt, nisi intellexerit praedicationem.

XXII.

Estne satis Christiano ea sola credere, quae complectitur Symbolum ?

heb. 5. 4o. 4. ' A. Primum et maxime quidem ea, quae Symeh. 5, 12, a.

%,$$ bolo traduntur Apostolico, cuivis credenda, et

[ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »