Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

tuus faerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. Erant, autem apud nos septem fratres: et primus uxore ducta defunctus est: et non habent semen, reliquit uxorem suam fratri suo. Similiter secundus et tertius usque ad septimum. Novissime autem omnium et mulier defuncta est. In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis, nescientes scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed sunt sicut angeli Dei in caelo. De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est a Deo dicente vobis: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est DEUS mortuorum, sed viventium.

Daniel. XII.: Et multi de his, qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium, ut videant semper. Qui autem docti fuerínt, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.

Philip. III.: Nostra autem conversatio in caelis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum JESUM Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.

I. Cor. V.: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.

Rom. XIV.: Omnes stabimus ante tribunal Christi, et unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.

Matth. XIII. In tempore messis dicam messoribus. Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum. Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione saeculi. Mittet filius

hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia

scandala, et eos, qui faciunt iniquitatem: et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. Simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justo-. rum, et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.

Matth. XXV.; Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.

Job. XIX. Scio, quod redemptor etc.

:

Coloss. III.: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam etc.

I. Petr. III.: Mortuus est justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne,

autem spiritu.

:

vivificatos

I. Cor. IX. Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.

Rom. VI.: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tanquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiae Deo. Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem.

I. Cor. XV.: Seminatur in corruptione: surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate: surget in gloria. Seminatur in infirmitate: surget in virtute. Seminatur corpus animale: surget corpus spiritale.

PATRE S.

A. HIERONYMUS in epist. 152. ad Miner. et Aleam: Quaeritis, quo sensu dictum sit, et quo modo in

Omnes morituros.

prima ad Corinthios epistola Pauli Apostoli sit legendum: 1. Cor. 15, 61. Omnes quidem dormiemus, non autem omnes immutabimur. An juxta quaedam exemplaria, non omnes dormiemus, omnes autem immutabimur: utrumque enim in Graecis codicibus invenitur. Deinde adducens veterum super ea re explicationes et sententias, haec ex Didymo comme morat: Didymus (inquit) non pedibus, sed verbis in Origenis transiens sententiam, contraria via graditur. Ecce mysterium vobis loquor: Omnes quidem dormiemus, non omnes autem immutabimur. Quod ita disseruit: Si non indigeret resurrectio interpreté, nec obscuritatem haberet ir sensibus: nunquam Paulus post multa, quae de resurrectione locutus est, intulisset: Ecce mysterium vobis dico: Omnes quidem dormiemus, id est, moriemur; non omnes 1. Cor. 15, 51. autem, sed soli sancti, immutabimur. Scio, quod in nonnullis codicibus scriptum sit: Non quidem omnes dormicmus, omnes autem immutabimur. Sed considerandum, an ei, quod praemissum est, Omnes immutabimur, possit convenire, quod sequitur: Mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Si enim omnes immutabuntur, et hoc commune cum caeteris est, superfluum fuit dicere: Et nos immutabimur. Quam ob rem ita legendum est: Omnes quidem dormiemus, non omnes autem immutabimur. Si enim in Adam omnes moriuntur, et in morte dormitio est : omnes ergo dormiemus, sive moriemur. Dormit autem juxta idioma scripturarum, qui mortuus est spe resurrec1. Thess. 4.12. tionis futurae: Omnisque, qui dormit, utique expergiscisi tamen non subita vis mortis eum oppresserit, et mors somno fuerit copula. Cumque omnes ita dormierint lege naturae, soli sancti et corpore et anima in melius mutabuntur: ita ut incorruptio omnium resurgentium sit, gloria autem atque mutatio proprie sanctorum. Et paulo post: Acacii Caesareensis episcopi expositionem adfert, quem in haec verba scripsisse ait: Dicamus primum de eo, quod magis in plurimis codicibus invenitur: Ecce mysterium dico vobis: Omnes quidem dormiemus, non omnes autem immutabimur. Dormitio mortem istam, quae communis est omnium, significat: unde rectissime posuit, quod omnes dormiamus, id est, moriamur, sicut supra dixit: Quo modo in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes 1.Cor. 15, 22. vivificabuntur. Cum ergo omnes morituri sint, audite sacramenta, quae dico: Omnes quidem moriemur, sed nor omnes immutabimur. Commutatio, qua Paulus mutandus et sancti sunt, glorificatio intelligitur. Incorruptio auten idcirco communis est omnium, quia in eo miserabiliores

sq. Joann. 11, 14. sq.

tur,

turos,sednon

erunt peccatores, ut ad tormenta perpetui sint, et non mortali et incorruptibili corpore dissolvantur. Legimus in eadem epistola: Apostolo disserente, sacratam diversitatem resurrectionis non in natura corporum, sed in varietate gloriae: dum alii resurgunt ad poenas perpetuas, alii ad gloriam sempiternam. Alia enim caro volatilium, alia piscium, alia jumentorum, et corpora caelestia, et corpo-1. Cor. 15, 51. ra terrestria. Sic, inquit, erit et resurrectio mortuorum. Cui sententiae magis acquiescit Ecclesia, ut omnes commu- Ecclesiae ni morte moriamur, et non omnes mutemur in gloriam: sententia est, juxta illud, quod Daniel scribit: Multi dormientes in ter- omnes morirae pulvere resurgent: alii in gloriam aeternam, alii in omnes ad confusionem et opprobrium sempiternum. Qui enim re- mutandos. surgunt in opprobrium et confusionem sempiternam, non resurgent in aeternam gloriam, in quam Paulus, et qui cum eo sunt, mutabuntur. Atque in fine Hieronymus ita concludit: Illud autem in fine breviter commoneo: hoc quod in Latinis codicibus legitur: Omnes quidem resurgemus, non omnes autem immutabimur: in Graecis voluminibus non haberi, sed vel, Omnes dormiemus, non autem immutabimur: vel: Non omnes dormiemus, omnes autem immutabimur: quorum quis sensus sit, supra diximus.

2. HIERONYMUS ep. 61. ad Pammach. advers. error. Joann. Hieros., qui Originem secutus, corporis quidem resurrectionem futuram confitebatur, sed non item carnis et eorundem membrorum. Mihi crede, inquit, non est simplex silentium tuum, quod in expositione fidei tuae ad decipiendas aures ignorantium, novies corpus, et ne semel quidem carnes nominas. Alia enim carnis, alia corporis definitio est. Omnis caro est corpus, non omne corpus est caro. Caro est proprie, quae sanguine, venis, ossibus, nervisque constringitur. Corpus quamquam et caro dicatur, interdum tamen aethereum vel aëreum nominatur, quod tactui visuique non subjacet, et plerumque visibile est et tangibile. În symbolo fidei et spei nostrae, quod ab Apostolis traditum, non scribitur in charta et atramento, sed in tabulis cordis carnalibus, post confessionem Trinitatis et unitatem Ecclesiae, omne Christiani dogmatis sacramentum carnis resurrectione concluditur. Et tu in tantum in corporis, et iterum corporis, et tertio corporis, et usque novies corporis vel sermone vel numero immoraris: nec semel nominas carnem, quod illi semper nominant carnem, corpus vero tacent. Et verba Job adducens: Rursum circumdabor pelle mea: Ubi hic, inquit, corpus aethereum? ubi aëreum, et spiritui et aurae simile?

gloriam im.

Dan. 12, 2.

Job 19, 26.

Luc. 3, 6.

Certe ubi pellis et caro, ubi ossa et nervi et sanguis et venae, ibi carnis structura, ibi sexus proprietas. Et in carne, inquit, mea videbo Deum. Quando omnis caro videbit salutare Dei, id est, Jesum Deum, tunc et ego videbo redemptorem et salvatorem et Deum meum: videbo autem in ista carne, quae me nunc cruciat, quae nunc prae dolore distillat. Quem visurus sum ego ipse etc. Is si non in sexu suo resurrecturus est, si non eisdem membris, quae jacuere in stercore, si non eosdem oculos aperiat, ad videndum Deum, quibus tunc videbat vermiculos, ubi erit ergo Job? Ego libere dicam, fidem Ecclesiae apertissime confitebor. Resurrectionis veritas catholicae, sine In eadem car- carne et ossibus, sine sanguine et membris intelligi non membris re- potest. Ubi caro et ossa et sanguis et membra sunt, ibi surgemus. necesse est, ut sexus diversitas sit: ubi sexus diversitas est,

ne et iisdem

vina circa

corpora.

[ocr errors]

ibi Joannes Joannes, Maria Maria. Mea rusticitas sic credit, et sic intelligit sexum confiteri sine sexuum operibus: homines resurgere, et sic eos angelis adaequari. Nec statim superflua videbitur membrorum resurrectio, quae cariPotentia di- tura sint officio suo, cum adhuc in hac vita positi, nitamur opera non implere membrorum. Et paulo post : Quid potentiam calumniaris? qui potest de medulla illa et de seminario vestro interiori, non carnes tantum de carnibus, sed corpus educere, et aliud ex alio facere, et de aqua, id est, de utilitate carnium, pretiosa et aërii corporis vina mutare: potest utique eadem potentia, qua de nihilo cuncta fabricatus est, reddere, quae fuerunt: quia multo minus est restituere, quod fuerit, quam facere, quod non fuit. Miraris, si de infantibus et senibus in perfecti viri aetatem resurrectio fiat, cum de limo terrae, absque ullis aetatum incrementis, consummatus homo factus sit? Resurrectionem carnis omniumque membrorum si velim probare, et ad singula testimonia explanationes adjungere, multis libris opus erit. Profert deinde multa scripturae testimonia, quibus eam sententiam probat.

Resurrectio

stratio per

3. GREGORIUS L. XIV. mor. in Job. c. 30. Quid nis demon- enim quotidie, nisi resurrectionem nostram in elementis similitudines suis mundus imitatur? Per quotidiana quippe momenta ralium. lux ipsa temporalis quasi moritur, dum supervenientibus

rerum natu

noctis tenebris, ea, quae aspiciebatur, subtrahitur: et quasi quotidie resurgit, dum lux ablata oculis, suppressa iterum nocte, reparatur. Per momenta quoque temporum cernimus arbusta viriditatem foliorum amittere, a fructuum prolatione cessare : et ecce subito quasi ex arescenti ligno, velut quadam resurrectione veniente videmus folia erumpe

« PoprzedniaDalej »