Obrazy na stronie
PDF
ePub

accipiendus.

a praepositis sacrorum accipiat satisfactionis suae modum. sacerdotibus Denique cap. XVI.: Certiores sunt claves Ecclesiae, quam corda regia. Quibus clavibus quodcunque in terra solvitur, etiam in caelo solutum esse promittitur. Et multo est honestior humilitas, qua se quisque humiliat Ecclesiae Dei, et Mors acterlabor minor imponitur, et nullo temporalis mortis periculo mors aeterna vitatur.

na vitatur.

Sacerdotum

denegata.

18, 18.

vinculum ad

dit.

4. CHRYSOSTOMUS L. 3. de sacerd.: Qui terram incolunt atque in ea versantur, iis commissum est, ut ea, quae in caelis sunt, dispensent: iis datum est, ut potestatem habeant, quam Deus optimus neque angelis neque potestas etiarchangelis datam esse voluit: neque enim ad illos dictum am angelis est: Quaecunque alligaveris in terra, erunt alligata et in Mat. 16, 19. et caelo: et quaecunque solveris in terra, erunt soluta et in caelo. Habent quidem et terrestres principes vinculi potestatem, verum corporum solum. Id autem, quod dico Sacerdotum vinculum, ipsam etiam animam contingit, atque Sacerdotum ad caelos usque pervadit: usque adeo, ut, quaecunque in- caelos pervaferne sacerdotes confecerint, illa eadem Deus superne rata habeat, ac servorum sententiam Dominus confirmet. Etenim quidnam hoc aliud esse dicas, nisi omnem rerum caelestium potestatem illis a Deo concessam? Quorumcunque enim, ait, peccata retinueritis, retenta sunt. Quaenam, obsecro, potestas hac una major esse queat? Pater omnifariam Filio potestatem dedit: caeterum video ipsam ean- Matth. 26, 16dem omnifariam potestatem a Deo filio illis traditam. Et paulo post: Nostris sacerdotibus non corporis lepram, verum animae sordes, non dico purgatas probare, sed purgare prorsus concessum est.

Quanta eorum potestas.

Animac le

pram purgant

5. CYPRIANUS L. I. epist. 2. ad Cornel: Nec enim fas erat aut permittebat paterna pietas et divina clementia, Ecclesiam pulsantibus claudi, et dolentibus ac deprecantibus spei salutaris subsidium denegari, ut de saeculo recedentes, sine communicatione et pace ad Dominum dimitte-In Ecclesia rentur, quando permiserit ipse, qui legem dedit, ut liga- missio peccata in terris, etiam in caelis ligata essent: solvi autem pos- ri potest. sent illic, quae hic prius in Ecclesia solverentur.

militante re

torum obtine

siae petra.

6. HILARIUS Pictav. Episc. can. 16. in Matth.: 0 Petrus Eccle. in nuncupatione novi nominis felix Ecclesiae fundamentum, dignaque aedificatione illius petra, quae infernas leges, et tartari portas, et omnia mortis claustra dissolveret. O beatus caeli janitor, cujus arbitrio claves aeterni aditus Claves caeli traduntur, cujus terrestre judicium praejudicata auctori- traduntur. tas sit in caelo, ut quae in terris aut ligata sunt aut soluta, statuti ejusdem conditionem obtineant et in caelo.

Petri arbitrio

tificis quanta auctoritas.

stor.

Bernardus

cis auctoritatatem.

Juan. 21, 17.

in

7. BERNARDUS L. II. d. consid. ad Eugen.: Age Romani Pon indagemus adhuc diligentius, quis sis, quam geras videlicet pro tempore personam in Ecclesia Dei. Quis es? Sacerdos magnus, summus pontifex. Tu princeps Episcoporum, tu haeres Apostolorum, tu primatu Abel, gubernatu Noë, patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, judicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Tu es, cui claves traditae, cui oves creditae sunt. Sunt quidem et alii caeli janitores, et gregum pastores: sed tu tanto gloriosius, quanto et differentius utrinque prae caeteris nomen haereditasti. Habent Pastorum pa- illi sibi assignatos greges, singuli singulos: tibi universi Probat ex sa- crediti, uni unus. Nec modo ovium, sed et pastorum tu cris literis unus omnium pastor. Unde id probem, quaeris? Ex verRom. pontifi- bo Domini. Cui enim non dico Episcoporum, sed etiam Apostolorum sic absolute et indiscrete totae commissae sunt. oves? Si me amas, Petre, pasce oves meas. Quas? Illius vel illius populos civitatis, aut regionis, aut certe regni? Oves meas, inquit. Cui non planum, non designasse aliquas, sed adsignasse omnes? Nihil excipitur, ubi distinguitur nihil. Et forte praesentes caeteri condiscipuli erant, cum committens uni unitatem omnibus commendaret, uno grege, in uno pastore, secundum illud: Una est columba mea, formosa mea, perfecta mea. Ubi unitas, ibi perfectio. Reliqui numeri perfectionem non habent, sed divisionem, recedentes ab unitate. Inde est, quod alii singuli singulas sortiti sunt plebes, scientes sacramentum. DeGalat. 2, 9. nique Jacobus, qui videbatur columna Ecclesiae, una contentus est Hierosolyma, Petro universitatem cedens. Pulchre vero ibi positus est suscitare semen defuncti fratris, ubi occisus est ille. Nam dictus est frater Domini. Porro cedente Domini fratre, quis se alter ingerat Petri praerogativae? Ergo juxta canones tuos alii in partem solicitudinis, tu in plenitudinem potestatis vocatus es. Aliorum potestas certis arctatur limitibus: tua extenditur et in ipsos, qui potestatem super alios acceperunt. Nonne si causa exstiterit, tu episcopo caelum claudere, tu ipsum ab Episcopatu deponere, etiam et tradere satanae potes? Stat ergo inconcussum privilegium tuum tibi tam in datis clavibus, quam in ovibus commendatis. Accipe aliud, quod nihiloJoan. 21, 4 minus praerogativam confirmat tibi. Discipuli navigabant, et Dominus apparebat in litore: quodque jucundius erat, in corpore redivivo. Sciens Petrus, quia Dominus est, in mare se misit: et sic venit ad ipsum, aliis navigio pervenientibus. Quid istud? Nempe signum singularis Pontifi

Cant. 6 S.

sq.

cii Petri, per quod non navim unam, ut caeteri quique sed saeculum ipsum susceperit gubernandum. Mare enim saeculum est: naves, Ecclesiae. Inde est, quod altera vice instar Domini gradiens super aquas, unicum se Chri- Matth. 14, 25. sti vicarium designavit, qui non uni populo, sed cunctis praeesse deberet. Siquidem aquae multae, populi multi. Apoc. 17, 1. Ita cum quisque caeterorum habeat suam, tibi una commissa est grandissima navis facta ex omnibus ipsa universalis Ecclesia toto orbe diffusa.

Rom.

primatum te

tas tradita.

8. CONCILIUM Florent. in literis unionis: Diffini-ximus sanctam Apostolicam sedem et Romanum Pontificem, sum orbem in universum orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem net. Romanum successorem esse beati Petri principis Apostolo- In Petro ple. rum, et verum Christi vicarium, totiusque Ecclesiac caput, na ei poteset omnium Christianorum patrem ac doctorem existere, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi, et gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro JESU Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in gestis oecumenicorum Conciliorum, et in sacris canonibus continetur.

XX.

Quid habet undecimus articulus?

ju

Esa. 26, 19.

zech. 57, 1

Cor.

4, 16. Joan.11,

22, 25 32.

Philip. 3, 20 21. Hier. ad

Alexandrum.

Item ad Pam

mach. advers. err. Joan. Hie ros. Greg. lib. 14. Moral. c.

A. Carnis resurrectionem, quae in novissi- Job 19 25. E mo die bonis, malisque continget. Nam corpus 31. 1. Thessa. hoc, quod fragile, caducum, multisque morbis 24, 5. 25. Mat. et perpetuis aerumnis obnoxium, et post mortem Pan 12, 2 quoque vermibus exedendum circumferimus, tum Minerium et reviviscet, cum in extremo illo die mortui omnes, CHRISTO vocante judice, simul ad vitam et dicium excitabuntur. Igitur ante CHRISTI bunal in carne cuncti apparebunt, ut citra ceptionem unusquisque, prout gessit in suo, quod illi reddetur integrum, sive sive malum recipiat. Procedent autem, na fecerunt, in resurrectionem vitae: qui

[ocr errors]

tri- 50. et sequen

tib. Aug. in Enchir. c.84.

ex- et sequentib. corpore Dei lib. 22. c. bonum, 1) 2. Corinth.

Item de civ.

qui

2. et sequentibus

5. 10. Rom.14.

bo-2) Joan. 5, 25.

Matth. 15, 50

vero — 42.

3) Matth. 25, mala egerunt, in resurrectionem judicii et in

46. 15, 42. 43.

Athan, in supplicium aeternum.

symbol.

sq.

B. Hac fide vir bonus et patiens in aerumnis se vel maximis consolatur, ut in ut in supremo

4) Job. 19, 25. etiam vitae agone dicat: Scio, quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in Colt carne mea videbo Deum. Prudentes illi sane, 5) 1. Cor. 9, qui terrena haec et moribunda membra, in ju43. 19. 1. Cor. stitiae ac virtutis servitutem redigunt, 5 quique

Coloss. 5, 5.

18.

27. Rom 6, 13.

15, 42-44

corpus hoc, veluti vas purum, beatae praeparant immortalitati.

SCRIPTURAE.

Esai. XXVI.: Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere.

Job. XIX. Scio, quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum. Et rursum cir

cumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo.

:

Ezech. XXXVII.: Facta est super me manus Domini, et eduxit, me in spiritu Domini: et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus. Et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. Et dixit ad me: Fili hominis, putas ne vivent ossa ista? Et dixi, Domine Deus, tu nosti. Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis. Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem: et dabo vobis spiritum, et vivetis: et scietis,

[ocr errors]

quia ego Dominus. Et prophetavi sicut praeceperat mihi. Factus est autem sonitus prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. Et vidi, et ecce super ea nervi, et carnes ascenderunt: et extenta est in iis cutis desuper, et spiritum non habebant. Et dixit ad me : Vaticinare ad spiritum, vaticinare fili hominis et dices ad spiritum : Haec dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. Et prophetavi sicut praeceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus: steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde etc.

1. Cor. XV.: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. In momento, in ictù oculi, in novissima tuba (canet enim tuba) et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur: Oportet enim corruptibile hoc' induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem.

I. Thess. IV.: Ipse Dominus in jussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caclo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi: Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.

[ocr errors]

Joan. IX. Dicit ei Martha: Scio, quia resurget resurrectione in novissimo die.

ET V.: Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei; et qui audierint, vivent. Et paulo post: Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem ejus et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae : qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.

Matth. XXII.: In illo die accesserunt ad eum Saducaei, qui dicunt, non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mor

« PoprzedniaDalej »