Obrazy na stronie
PDF

BREVIARIUM

BRIOCENSE.

PARS VERNA,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]

BRIOCI,
Apud PRUD'HOMME, Typographum et Bibliopolam.

[ocr errors][ocr errors]

LE GROING-LA ROMAGERE,

MISERATIONE DIVINA,

ET S. SEDIS APOSTOLICÆ GRATIA,

BRIOCENSIS EPISCOPUS

CLERO BRIOCENSI.

SALUTEM IN CURISTO JESU.

Tist assidua precatio ità homini christiano necessaria , L ui sine ea non magis vigere pietas, possit , quàm sine ducto spiritu corporis vita şervari. Oportet semper orare, et non deficere (1). Ità quippè ct supremum in nos Dei jus ac dominium , et bumanæ conditionis infirmitatem inopiamque agnoscimus ac profitemur. · Illud autem precandi munus, non verborum sonitu, sed desiderio cordis peragitur. Interior sine intermissione oratio , inquit sanctus Augustius (2), desiderium est. Si non vis intermittere orare, noli intermittere desiderare... Mullum enim precari , est ad eum quem precamur , diuturnd et pid cordis excitatione pulsare.

Debet hiec oratio, veluti mens quædam , per totum christianæ vitæ corpus diffundi, omnes illius aclus comitari et consecrare : non quod hominem solita communis vitae munia exsequi velet; id impedit modò ne in iis totus demergatur. llla mentem sursùm erigit , illal cordis habenas tenet ac moderatur ; illa factis omnibus præest, invigilatque ne quâ pravæ cupidinis contagione corrumpantur.

Sed cùm illa erectæ ad Deum mentis intentio , quâ perpetuæ precationis impletur munus, hebetetur interdùm et languescat, corporis distracta necessitatibus, et ærumnosis curarum ponderibus depressa; necesse est

(1) Luc, 18.

(2) S. Aug. in Ps. 37. Epist. ad Proband?

a iij .

« PoprzedniaDalej »