Obrazy na stronie
PDF
ePub

MATTHIAS

LE GROING-LA ROMAGERE,

MISERATIONE DIVINA,

ET S. SEDIS APOSTOLICE GRATIA,

BRIOCENSIS EPISCOPUS

CLERO BRIO CENSI

SALUTEM IN CHRISTO JESU.

E ut sine ed non magis vigere pietas, possit, quàm ST assidua precatio ità homini christiano necessaria, sine ducto spiritu corporis vita şervari. Oportet semper orare, et non deficere (1). Ità quippè et supremum in nos Dei jus ac dominium, et humanæ conditionis infirmitatem inopiamque agnoscimus ac profitemur.

[ocr errors]

Illud autem precandi munus, non verborum sonitu, sed desiderio cordis peragitur. Interior sine intermissione oratio inquit sanctus Augustinus (2), desiderium est. Si non vis intermittere orare, noli intermittere desiderare... Multum enim precari, est ad eum quem precamur, diuturnd et pid cordis excitatione pulsare.

Debet hæc oratio, veluti mens quædam, per totum christianæ vitæ corpus diffundi, omnes illius actus comitari et consecrare: non quòd hominem solita communis vitae munia exsequi vetet; id impedit modò ne in iis totus demergatur. Illa mentem sursùm erigit, illa/ cordis habenas tenet ac moderatur; illa factis omnibus præest, invigilatque ne quâ pravæ cupidinis contagione corrumpantur.

Sed cùm illa erectae ad Deum mentis intentio, quâ perpetuæ precationis impletur munus, hebetetur interdùm et languescat, corporis distracta necessitatibus, et ærumnosis curarum ponderibus depressa; necesse est

(1) Luc, 18. (2) S. Aug. in Ps. 37. Epist. ad Probam

[ocr errors]

ut certis horis ac temporibus ad eam orationem aceingamur, quâ totus homo convertitur ad Deum, et velut in secreto cordis contractus, id unum agit ut supremi Numinis majestatem adoret, justitiam flectat misericordiam imploret. Quod quidem precationis genus non minùs districtè quàm alterum præcipitur. In ipsa fide, inquit sanctus Augustinus (1), et spe et caritate, continuato desiderio, semper oramus: sed ideò per intervalla horarum ac temporum, etiam verbis rogamus Deum; ut illis rerum signis nos ipsos admoneamus quantùmque in hoc desiderio perfecerimus, nobis ipsis innotescamus, et ad hoc augendum nos ipsos acriùs insitemus.

Sed si nullus est inter Christianos ab hac precandi necessitate immunis, quantò impensiùs debent Ecclesiæ Ministri huic religioso operi incumbere, quorum ipsa conditio fert, ut Viri desideriorum sint (2), et cæterorum fidelium.vota, sacrificia precesque ad thronum gratiae deferant? Ut tam sancto tamque necessario muneri satisfiat accuratiùs, nonnullos è sacris Ministris huic opere propriâ quâdam destinatione sic addixit. provida Ecclesiæ caritas, ut essent ab omni prætereà occupatione soluti ac liberi. Et illi quidem tam honorifica sorte ad Angelorum conditionem proximè acce→ dunt, quandoquidem ipsorum è manibus ad thronum coelestem ascendunt incensa multa (3), quæ sunt ora→ tiones Sanciorum. Illos verè dixerimus apud divinam majestatem legatos, interpretes, mediatores populo→ rum, quibus vicariam vocem pietatemque commodant; et dùm alii pugnant, ipsi manus ad coelum porrigunt, ut iram offensi Numinis avertant aut exarment.

Ecclesia, castissima illa columba, cujus pios perpetuosque gemitus semper exaudit Deus, id in se muneris recipit, ut Ministrorum suorum preces dirigat, et singulas sanctissimi ministerii partes ordinet atque disponat. Illa in Officio divino, quo quidem tota publici cultus materia continetur, complexa est augustissima Dei ac Religionis mysteria, incorruptas fidei morumque regulas, doctrinam traditionis, sanctorum Patrum scriptis, et Conciliorum decretis consignatam. Ibidem clarissima virtutum omnium exempla proponit in vitâ et morte Sanctorum ac Martyrum, quos publico cultu ve

(1) Epist. ad Probam. (2) Dan. 9. (3) Apoc. 5. et 8.

meratur; eâscilicèt mente ut fidelium pietatem alat, erudiat fidem, fervorem accendat. Docet eadem Dei cultum spi ritu, id est, religioso animi cordisque obsequio, et adoratione constare; sanciosque non sterili admiratione sed fideli virtutum, quibus enituerunt, imitatione ho norari. Que cùm generatim spectârunt primi Ecclesiae Pastores, tum etiam illud præcipuè intenderunt, ut in Officii ecclesiastici serie, ordine, dispositione parata essent sacerdotibus subsidia, quibus populos sibi commissos scientia salutis faciliùs possint instruere.

Multorum antistitum felix fuit hâc in parte opera et probatus labor. Sed inter multa quæ variis in dicesibus prodierunt Breviaria, nobis, sicut et felicis recordationis prædecessori nostro, maximè commendandum quod jussu et auspiciis illustrissimi DE VINTIMILLE, Parisiensis Archiepiscopi, digestum prodiit. Quaprop ter illud jam apud vos receptum adoptavimus, et etiam per præsentes adoptamus mutatis tamen nonnullis que usus buic nostræ Diocesi proprii expostulare visi sunt. Que antem sint ejus ordo et peritia ex verbis jam dici Archipræsulis accipite:

« In hujus porrò operis ordinatione, inquit, id ser» vandum esse duximus, ut, si excipiantur Hymni, » Orationes, Canones et Lectiones nonnullæ, singula » Officii partes è Scriptura sacra depromerentur; rati » videlicet cum sanctis Patribus acceptiores fore divinæ » Majestati preces, quae Dei ipsius, non sensus mo» dò, sed ipsas etiam voces repræsentarent. Lectiones » autem è Patrum scriptis et vita Sanctorum excerpiæ, >> cavimus ut cum delectu fierent, et Officiis in qui>> bus usurparentur, apprimè congruerent; postremò, » ut omnia incorruptis rerum gestarum monumentis >> niterentur.

[ocr errors]

Superiorum Breviariorum, veterumque Sacramen>>tariorum Collectas seu Orationes, quoad licuit, re» tinuimus. Imò veteribus Hymnis locus datus est, nisi quibus ob sententiarum vim, elegantiam verborum, » et teneriores pietatis sensus ' recentes anteponi satius

[ocr errors]

>>> visum est.

» Multorum piæ voluntati obsequentes, Psalterium »ita divisimus (quod quidem pluribus jam in Eccle» siis obtinuit), ut sui singulis hebdomadae diebus, » iraò etiam Horis, proprii addicerentur Psalmi: pro>> lixiores verò secarentur. Ejusmodi partitione, Officio

>> rum inequalitatem sustulimus; fecimusque ut eanen >> tium spiritus et attentio minùs jam gravarentur. Hoe »nimiæ prolixitatis incommodum ægrè se olìm tulisse » affirmat sanctus Basilius (1). Quæ molestia ut leva» retur, sanxerat jam antiquitùs (2) Narbonense Con» cilium, ut longior quisque Psalmus in plures Do» xologias divideretur; quod itèm sancti Benedicti regula præscribit. In omnibus Festis Feriarum psalmi » recitabuntur, iis tantùm diebus exceptis, qui vel Mysteriis, vel Virgini Deiparæ, aut quibusdam Sane ». tis sacri erunt. Indè fiet ut omnes ferè semper intrà » unius hebdomadæ spatium Psalmi perlegantur.

[ocr errors]

>> Servata est sua diei Dominicæ prærogativa, ut nempè festa quælibet excludat, nisi quæ principem in » Ecclesiâ honoris ac celebritatis gradum obtinent.

[ocr errors]

» Ut autem cujusque diei officio suus quidam scopus » certumque discrimen assignetur; die Dominicâ, quæ » creatæ lucis, resurgentis Christi et promulgate novæ

legis dies est, excitatur in fidelium animis Dei et di» vinæ legis amor. Feriâ secunda, benigna Dei ergà ho» mines caritas ac beneficentia celebratur. Tribus proximè » sequentibus Feriis, amor proximi, spes et fides com

mendantur. Feriæ sexta, quae dies est passionis Chris» ti, Officium ad patientiam in hujus vitæ laboribus et >> ærumnis refertur. Sabbato deniquè, propter bona fide» lium opera, iisque repensam mercedem, grates Deo » persolvuntur.

In ritu Quadragesimalis Officii, æquum censuimus » ut vetus Ecclesiæ mos revocaretur, quo dierum festo» rum læta celebritas cum jejunio et cum salutari pœni»tentiæ tristitiâ non satis congruere videbatur. Itaquè, » quibusdam exceptis Officiis, à Quadragesimali tempore » dies festos amovimus.

» In Officio Prime Canones legentur; sicque provi> sum, ut Clerici omnes perutili ecclesiasticae disciplinæ » notitiâ imbuti, ad illius normam mores componere > studeant ».

Quocircà, de venerabilium Fratrum nostrorum Ecclesiæ nostræ Canonicorum consilio, omnibus nostræ Diceceseos Ecclesiis, Monasteriis, Collegiis, Communitatibus, Ordinibus, necnon omnibus Clericis qui ad illud

(1) In Reg. Fus. interrog. 35.

(2) Conc. Narb. an. 689. Can. 2. Concil. Gall. t. 1.

« PoprzedniaDalej »