Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

corrigat; ferit hostis, ut occidat. Vulnere mortem praevenit, non ingerit; immittit ferrum, ut amputet morbum. Corpus vulnerat, et animam sanat. Occidere debuerat, et vivificat. Immunditiam resecat, ut mundum relinquat. Punit semel, ne puniat semper; patitur unus ex vulnere, ut duobus parcatur a morte. Duo in culpa, unus 5 in poena. Id quoque tuae infirmitati naturae divina indulgetur miseratione et quodam modo iuste; quo enim naturaliter sexu infirmior eras et fortior continentia, poenae minus eras obnoxia. Refero Domino in hoc gratias, qui te tunc et a poena liberavit, et ad coronam reservavit et cum me una corporis mei passione semel ab omni aestu huius concupiscentiae, in qua una totus per immoderatam incontinentiam occupatus 10 eram, refrigeravit, ne corruam; multas adolescentiae tuae maiores animi passiones ex assidua carnis suggestione reservavit ad martyrii coronam. Quod licet te audire taedeat et dici prohibeas, veritas tamen id loquitur manifesta. Cui enim semper est pugna, superest et corona; quia non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Mihi vero nulla superest corona, quia nulla subest certaminis causa. Deest materia pugnae, 15 cui ablatus est stimulus concupiscentiae. Aliquid tamen esse aestimo, si cum hinc nullam percipiam coronam, nonnullam tamen evitem poenam et dolore unius momentaneae poenae multis fortassis indulgeatur aeternis. Scriptum est quippe de huius miserrimae vitae hominibus, immo iumentis: » Computruerunt iumenta in stercoribus suis. Minus quoque meritum meum minui conqueror, dum tuum crescerc non diffido. 20 Unum quippe sumus in Christo, una per legem matrimonii caro. Quicquid est tuum, mihi non arbitror alienum. Tuus autem est Christus, quia facta es sponsa eius. Et nunc, ut supra memini, me habes servum, quem olim agnoscebas dominum, magis tibi tamen amore nunc spirituali coniunctum quam timore subiectum. Unde et de tuo nobis apud ipsum patrocinio amplius confidimus, ut id obtineam ex tua, quod non 25 possum ex oratione propria, et nunc maxime, cum quotidiana periculorum aut perturbationum instantia nec vivere me nec orationi sinat vacare, nec illum beatissimum imitari potentem Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnes gazas eius et de tam longinquo venerat adorare in Hierusalem. Ad quem revertentem missus est ab angelo Philippus apostolus, ut eum converteret ad fidem; quod iam ille meruerat 50 per orationem vel sacrae lectionis assiduitatem, A qua quidem ut nec in via tunc vacaret licet ditissimus et gentilis, magno divinae dispensationis actum est beneficio, ut locus ei scripturae occurreret, qui opportunissimam conversionis eius occasionem apostolo praeberet. Ne quid vero hanc petitionem nostram impediat, vel impleri differat, orationem quoque ipsam, quam pro nobis Domino supplices dicatis, componere et 35 mittere tibi maturavi :

Deus, qui ab ipso humanae creationis exordio, femina de costa viri formata, nuptialis copulae sacramentum maximum sanxisti, quique immensis honoribus vel de desponsata nascendo vel miracula inchoando nuptias sublimasti meaeque etiam

1. ferit hostis, ut MS. Fr. Ambos.: ne feriat, hostis, ut Edd. 10. ex assiduo carnis impulsu MS. 13. Epist. 2. ad Timoth. cap. 2. comm. 5. 18. Ioël cap. I. comm. 17. 23. puriori MS. 27. Inseritur: e thesauris MS. 28. Act. Apostol. cap. 8. comm. 27. 32. maxime idoneam MS.

[ocr errors]

[ocr errors]

[ocr errors]

fragilitatis incontinentiae utrumque tibi placuit, olim hoc remedium indulsisti: ne despicias ancillulae tuae preces, quas pro meis ipsis carique mei tamquam meis excessibus in conspectu maiestatis tuae supplex effundo. Ignosce, o benignissime, immo benignitas ipsa; ignosce et tantis criminibus nostris, et ineffabilis misericordiae tuae multitudinem culparum nostrarum immensitas experiatur. Puni, obsecro, in praesenti 5 reos, ut parcas in futuro. Puni ad horam, ne punias in aeternum. Accipe in servos virgam correctionis, non gladium furoris. Afflige carnem, nt conserves animas. Adsis purgator, non ultor; benignus magis quam iustus; pater misericors, non austerus Dominus. Proba nos, Domine, et tenta, sicut de semet ipso rogat propheta, ac si aperte diceret: » Prius vires inspice, ac secundum eas tentationum onera moderare. « 10 Quod et beatus Paulus fidelibus tuis promittens ait: »Potens est enim deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. Coniunxisti nos, Domine, et divisisti, quando placuit tibi, et quo modo placuit. Nunc quod, Domine, misericorditer coepisti, misericordissime comple; et quos a se semel divisisti in mundo, perenniter tibi coniungas in caelo. 15 Spes nostra, pars nostra, exspectatio nostra, consolatio nostra, Domine, qui es benedictus in secula! Amen.

Vale in Christo, sponsa Christi; in Christo vale, et Christo vive. Amen.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

INDEX LECTIONUM

IN

UNIVERSITATE TURICENSI

INDE

A DIE XXVIII. MENSIS OCTOBRIS M.DCCC.XLI.

USQUE

AD DIEM XX. MENSIS MARTII M.DCCC.XLII.

HABENDARUM.

I. Ordinis Theologorum.

1. Professorum ordinariorum:

O. F. FRITZSCHE, Licent. Theol., p. t. Decanus.

1) Epistolam ad Hebraeos ternis per hebdomadem horis interpretabitur.

2) Historiam ecclesiasticam recentiorem usque ad nostram aetatem binis
horis enarrabit.

3) Symbolicen Christianam quaternis horis docebit.

F. HITZIG, Dr. Theol.

1) Syntaxin Hebraicam binis horis exponet.

2) Genesin binis horis explicabit.

3) Exercitationes hermeneuticas in vetere Testamento ternis horis instituet.
4) Evangelium Marci ternis horis interpretabitur.

P. LANGE, Dr. Theol.

1) Historiae ecclesiasticae partem alteram quinis horis enarrabit.

2) Dogmaticae Christianae partem alteram quinis horis docebit

3) De dogmatica Christiana sermones cum commilitonibus binis horis
conferet.

A. SCHWEIZER, Dr. Theol.

1) Ethicen Christianam quaternis horis :

2) Apologeticen binis horis :

3) Liturgicen binis horis tradet.

2. Professorum extraordinariorum :

M. ULRICH.

1) Utramque Pauli epistolam ad Corinthios quinis horis :

2) Pauli epistolam ad Philippenses singulis p. h. horis illustrabit.

3. Privatim docentium:

I. C. USTERI, Parochus.

1) Pauli epistolam ad Romanos publice quaternis horis explicabit.
2) Archaeologiam Christianam publice binis horis tradet.

II. Ordinis Iureconsultorum.

1. Professorum ordinariorum:

Fr. L. KELLER, Dr., p. t. Decanus.

1) Ius anteiustinianum ternis horis docebit.

2) Exercitationes exegeticas ad hocce ius spectantes binis horis instituet.
3) Iuris particularis Turicensis partem priorem, ratione habita iuris parti-

cularis ceterorum pagorum Helvetiae Germanicae, quaternis horis tradet.

4) Ciceronis Topica et ex Verrinis causam Sthenii ternis horis exponet.

I. C. BLUNTSCHLI, Dr., Senator Turicensis.

1) Historiam et institutiones iuris Romani septenis horis tradet.

2) Politicen, Dahlmannii Politicen respecturus, ternis horis docebit.

A. ERXLEBEN, Dr.

1) Encyclopaediam disciplinarum iuris quaternis horis :

2) Pandectas denis horis tradet.

2. Professorum extraordinariorum:

H. ESCHER.

1) Ius bonorum, quod e iure Francogallico coniugibus tribuitur, cum isagoge in
studium iuris Francogallici ternis horis:

2) Ius ecclesiasticum catholicum binis horis tradet.

3) Codicem criminalem Turicens em quaternis horis explanabit.

4) Politicen suamet ipsius cogitatione depictam ternis horis exponet.

« PoprzedniaDalej »