Obrazy na stronie
PDF
ePub

PREFATIO

§ 1. D. Hieronymi Epistolas cur doctissimi magni semper fecerint.
Orthodoxa earum doctrina, et varia argumenta et gravia.

INTER edita a d. Hieronymo opera, quibus doctor iste tam eximiam et tam longe lateque pervulgatam sapientiae laudem sibi comparavit, EPISTOLÆ potissimum ejus magno semper fuere apud religiosissimos quosque atque doctissimos in pretio et honore habitae. Neque enim eae familiaria dumtaxat cum absentibus colloquia (quod epistolare vel maxime officium est), verum etiam sanctissimorum virorum laudationes amplissimas, egregios de virtute christiana tractatus, pulcherrimas Sacrarum Literarum interpretationes, ponderosas refutationes haereticorum, praeclaraque de gravissimis rebus judicia continent: ita ut Hieronymus, suis Epistolis haud quidem cum privatis hominibus agere, sed universam Ecclesiam docere videatur.

Jam vero de probatissima harum Epistolarum doctrina nihil est quod longius immoremur, cum eum illae auctorem habeant qui ab Ecclesia DOCTORIS MAXIMI, IN SACRIS SCRIPTURIS EXPONENDIS nomen est consequutus; quem sanctissimi atque sapientissimi viri Augustinus, Paulinus, Sulpicius, Orosius, Cassianus, Prosper, Isidorus, Columbanus, Gregorius, Beda aliique innumeri, HOMINEM Dei, doctorem dOCTORUM, COMMUNEM PATREM, CATHOLICORUM MAGISTRUM, INEXPUGNABILEM ECCLESIAE TURRIM, DIVINAM PER UNIVERSUM MUNDUM LAMPADEM, HAERETICORUM MALLEUM, SACRAE LEGIS INTERPRETEM

OMNIUM PERITISSIMUM nuncupaverint (vide Selecta veterum de Hieronymo testimonia, tom, XI Opp.), et de quo Gelasius pontifex maximus cum septuaginta episcopis luculentissimum hoc judicium tulerit : « ILLA SENTIMUS QUAE B. HIE>> RONYMUM SENTIRE COGNOSCIMUS; et non solum de Rufino, Sed etiam de u»NIVERSIS quos vir saepius memoratus, zelo Dei et fidei religione, reprehen>> dit. Item Origenis nonnulla opuscula, quae vir heatus Hieronymus non re>> pudiat, legenda suscipimus. Reliqua autem omnia cum auctore suo dicimus » esse renuenda » (C. Sancta, dist. 15)..

Ingenium vero Hieronymi ardentissimumque ejus amplificandae religionis studium nullibi magis quam his Epistolis elucet; earumque vel maxime lectione permotus Erasmus hisce Hieronymum laudibus extollit: «Si caeteri, illu> stres alioqui, cum hoc conferantur, ob hujus eminentiam obscurantur. Tot >> egregiis est cumulatus dotibus ut vix ullum habeat vel ipsa docta Graecia » quem cum hoc viro queat componere. Quantum in illo romanae facundiae ! » quanta linguarum peritia! quanta omnis antiquitatis historiarum notitia ! » quam fida memoria! quam felix rerum omnium mixtura ! quam absoluta » mysticarum literarum cognitio! Super omnia, quis ardor ille,quam admira>> bilis divini pectoris afflatus, ut una et plurimum delectet eloquentia, et do> ceat eruditione, et rapiat sanctimonia ! » (Lib. XI, Epist. 1 ad Leonem X, P. M.) Siquidem Hieronymus, conspicuum omnium christianarum virtutum

exemplar et decus,caeteros suo ipse spiritu inflammare cupiens,et, novus Paulus, Omnia omnibus factus, ut omnes Christolucrifaceret, omnes christifideles, cujuscumque aetatis, conditionis et sexus, et pro quovis vitae colore, suis hisce scriptis omni sanctimonia, pietate et sincerae fidei notitia erudiendos instituit, corruptos saeculi mores coarguit, fidem excitat, religionem fovet, errores impugnat,virtutumque omnium incitamenta praebet, et immaculatam Domini legem convertentem animas singulari prorsus peritia explanat, exornat, insinuat, suadet, inserit, eamque altius in animis radices atque firmius adhaerere jubet.

Quin nec ipsae Epistolae, quarum argumentum familiare prorsus et leve videri poterit, magnis et christiano doctore dignis documentis carent. Sive enim amicum laudet, sive vituperet ; sive de negligentia literarum queratur, sive de acceptis munusculis gratias agat: in hisce quoque tam exiguis persequendis argumentis, omnia a christiana religione haurit ad eamque reducit; tantaque Sacrorum Librorum testimonia congerit, resque per se humiles atque vulgares tam alte feliciterque extollit, ut gravissimum doctorem et religionis flagrantem studio in his quoque facile sit deprehendere.

Jure ergo ven. p. Petrus Canisuius soc. Jesu, saeculi XVI theologus celeberrimus, de Hieronymi Epistolis insigne hoc et eloquens testimonium dedit: « O sanctum Hieronymi et apostolicum pectus, quod pro Christo Christique >> Ecclesia tam sollicite vigilat, tanta contentione molitur, totque subit discri>> mina! dum vir idem in eremo delitescit, simulque tot fere mundo discurrit. » Neque sine apostolica sollicitudine et industria toto Christi ecclesias (suis li»teris) invisit, salutat, repurgat, confirmat, sanat! O felix bethlehemitica › cellula, quae hujusmodi scripta est responsa, fere dixerim oracula edidit! » Non eremum, sed paradisum vocari par est, unde, ad irrigandum ecclesiae » hortum, tanta vi prorumpunt divinae humanaeque sapientiae flumina, et >> salutares omnibus aquae propinantur !» (Praefat. ad d. Hier. Epistolas). S2. Hieronymi scribendi ratio copiosa et elegans. Insignia hac de re Erasmi et Cassiodori testimonia.

Sed Hieronymi Epistolae non minus latini sermonis elegantia quam rerum gravitate praestant. Is enim harum lucubrationum stylus profecto est quo, si de rebus christianis christianus scriberet, nec ipse Tullius erubesceret.Quare nuper citatus Erasmus, harum rerum optimus judex, Hieronymum cum Tullio componere, vel ei aliquo modo praeferre non dubitavit ; ait enim : « Hierony. » mus phrasi et artificio dicendi non christianos modo omnes longo post se in»tervallo reliquit, verum etiam cum ipso Cicerone certare videtur.Ego certe, >> nisi me sanctissimi viri fallit amor, quum hieronymianam orationem cum >> ciceroniana confero, videor mihi nescio quid in ipso eloquentiae principe de» siderare » (Lib. V, Epist. 19). Et revera inter christianos scriptores vix aliquis Hieronymo et verborum delectu purior et dictionis perspicuitate, nitore et elegantia ornatior et facundia copiosior et schematum varietate suavior et sententiarum robore gravior invenitur.

Extemporanea, ut plurimum, Hieronymi oratio est; sed tamen nihil in ea leve, nihil a recte scribendi decore alienum deprehenditur. Contra vero, quamquam nihil nisi serium, nisi magnum,nisi grave sectetur ; tamen festiva ea quidem est, facilis et citra affectationem profluens: tantaque felicitate et arte auctor ingenium cum eloquentia, dignitatem cum suavitate permiscet, ut lectorem veluti occultis quibusdam illecebris irretitum tencat, nec dimittat.

Nec praetermittendum hoc loco est Cassiodori, viri doctissimi,praeclarum

de Hieronymi vel maxime Epistolis testimonium, quo carum argumenta et stylum una complectens ait: « B. Hieronymus, latinae linguae dilatator exi» mius (qui nobis in translatione Divinae Scripturac tantum pracstitit ut ad >> hebraeum fontem pene non egeamus accedere, quando nos facundiae suae >> multa cognoscitur ubertate satiasse), plurimis libris, copiosis Epistolis fecit » beatos, quibus scribere, Domino praestante, dignatus est. Planus, doctus » dulcis, parata copia sermonum, ad quamcumque partem convertit ingenium: >> modo humilibus suaviter blanditur; modo superborum colla confringit; mo>> do derogatoribuis suis vicem necessaria mordacitate restitucns; modo vir>> ginitatem praedicans; modo matrimonia casta defendens; modo virtutum » certamina gloriosa collaudans; modo lapsus in clericis atque monachis pra»vitates accusans. Sed tamen, ubicumque se locus obtulit, gentilium exempla >> dulcissima varietate permiscuit, totum explicans, totum exornans et per » diversa disputationum genera disertus semper et acqualis incedens. Nam >> cum alios magna ubertate libros protendat, tamen pro dulcedine ductorum » suorum semper gratus est. Quem in Bethlehem habitasse otiosum non arbi» tror; nisi ut in terra illa miraculorum, ad instar solis, cjus quoque ab orien» te nobis lamparet eloquium » (Div. Lect. cap. xx1).

$3. Hieronymi Epistolae summo semper studio ab omnibus conquisitae. Earum, post typos inventos, éditiones praecipuae.

Hinc porro factum est ut d. Hieronymi Epistolae, co ipso quo sciberentur tempore, summo ab omnibus studio conquisitac, avidissime ab omnibus exciperentur.Superesthac de re luculentissimum ipsius Hieronymi argumentum; sic enim ad Pammachium scribit : « Non sum tantae felicitatis quantae plerique >> hujus temporis tractatores, ut nugas, quando voluerim, emendare possim. >> Statim ut aliquid scripsero, aut amatores mei aut invidi, diverso quidem stu»dio, sed pari certamine, in vulgus nostra disseminant ».

Vix autem Hieronymo vita functo, ejus Epistolae, saltem graviores, in volumina colligi, earumque exemplaria describi et mirum in modum multiplicari perque omnium manus versari coeperunt. Cum autem hujusmodi codices haud semper peritorum manibus describerentur,ct in eos quamplurimae mendae erroresque irrepserint; primum, sacculo VI maximus ille vir Cassiodorus tum omnia d. Hieronymi scripta, tum Epistolas vel maxime summa diligentia emendatas edidit; deinde sub finem XI saccoli Guido abbas cartusianus casdem Epistolas in unum volumen a se collectas iterumque expurgatas propagari studuit.

Omitto editiones harum Epistolarum pene innumeras quae, sub ipsis typographicae artis primordiis, a praestantissimis viris ubique gentium concinnatae sunt; sed romanam, quae anno 1470, Paulo II pontifice, prodiit, tacitus praeterire non possum. Hieronymianas hujus editionis Epistolas Theodorus Lelius, postea tervisinus episcopus, in novum elegantioremque ordinem redegerat. Andreas vero aleriensis, vaticanae bibliothecae custos, eas excudendas curavit typis qui, prope plateam de Valle nuncupatam, exstabant in aedibus MAXIMORUM; quae gens non minus pervetusti nobilissimique generis laude quam christianae religionis amplificandae et bonarum artium fovendarum studio nostris adhuc diebus optimo jure commendatur. Quae res praeclaro quidem consilio gesta est. Quid enim magis sapiens et pium quam, editione scriptorum Hieronymi Ecclesiae doctoris MAXIMI, typogra phicam artem, paulo ante inventam, religioni bonisque moribus dicare et quodammodo consecrare voluisse: si quidem hic est liber qui PRIMUS in urbe typis impressus fuisPraefat.

93

se traditur. Romanam porro hanc editionem principem statim aliae, Moguntiae, Venetiis, Romae iterum, Parmae, Norimbergae, aliisque christiani orbis locis subsecutae sunt: ita ut, ex ss. patrum scriptis, nullus liber, quam hieronymianae Epistolae, saepius excusus latiusque vulgatus unquam fuisse inveniatur.

S 4. Hieronymi Epistolae in scholas, ad pueros latino sermone erudiendos, usque ad saeculum XVI ubique receplae.

Hujus autem rei causa ea quidem fuit quod d. Hieronymi Epistolae non ad hominum dumtaxat, sed et ad adolescentium christianorum potissimum utilitatem et bonum, eorumque profectum in re tum christiana tum etiam literaria promovendum, sapientissimorum judicio, sunt maxime accommodatae. Quare non solum cum bonarum artium studia, barbarorum incursibus et inter cives discordiis, perculsa jacerent atque prostrata; verum etiam, postquam, compositis pacatisque rebus, saeculo XIV, Francisco Petrarca auctore, pristinus latinis literis honor reddi coepit, d. Hicronymi Epistolae, eruditorum pene omnium voce atque consensu, dignae habitae sunt quae in juventute latino sermone crudienda principem locum tenerent.

Sed tamen, cum hujusmodi Epistolae praegrandibus ut plurimum voluminibus continerentur, eosque vel emendi vel evolvendi difficultas adolescentes ab iis lectitandis deterreret; nuper laudatus Canisius, non minus latinarum literarum quam christianae theologiae laude conspicuus, novam d. Hieronymi Epistolarum collectionem tribus libris atque uno haud ita grandi volumine comprehensam, ad usum exercitationemque adolescentium, circa annum 1562, edidit: atque hoc (uti ipse has Epistolas nominat) HIERONYMIANUM THESAURUM, et latini sermonis dignitate atque elegantia, et christianarum doctrinarum gravitate et pretio nulli secundum, ad DILINGANAE UNIVERSITATIS PROFESSORES et STUDIOSOS dedicavit.

Neque solum canisiana haec collectio in florentissimis quibusque Germaniae scholis, verum etiam in scholis pene universi christiani orbis ad pueros in elementis latinae linguae instituendos admissa est. Siquidem ethnicorum libri, cum nondum ea tempestate ab lubricis et obscoenis rebus, quae adolescentium animos corrumpunt, castigati essent (quod paulo post jesuitarum vel maxime opera et studio praestitum est), inter adolescentium manus tradi impune haud poterant, obnitente recenti tridentinae sinodi lege (in Regulis Indicis suo jussu editis), haec cavente: Antiqui vero libri ab ethnicis conscripti, propter sermonis elegantiam et proprietatem, permilluntur ; NULLA TAMEN RATIONE PUERIS PRAelegendi erunt (Reg. vii).

§ 5. Quae praesentis editionis ratio, utilitas et in literarum scholis usus.

Quamobrem Hieronymi EPISTOLAE in nostra BIBLIOTHECA, ad usum adolescentium qui latinae linguae dant operam concinnata, peculiarem sibi locum vindicant. Sed tamen, pluribus de causis, quas recensere longum et otiosum esset, nullam, ex iis quarum nuper mentionem fecimus, collectionem Hieronymi Epistolarum nostro proposito plane congruentem arbitrati, iis praetermissis, et s. Doctoris omnibus operibus pervolutatis, novam et delectu et ordine, eamque duobus voluminibus comprehensam, conficere maluimus.

In quorum primo omnes Hieronymi Epistolas collegimus quae quamquam epistolarum titulum et formam praeseferant, tamen circa excellentium christianorum vitas et exempla versantur. His nonnullas alias, casque perelegan

« PoprzedniaDalej »