Untersuchungen über die Glaubwürdigkeit der altrömischen Geschichte. Deutsche, vom Verfasser vermehrte und verbesserte Ausg., besorgt durch F. Liebrecht, Tom 1

Przednia okładka
 

Spis treści

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 164 - ita autem annales conficiebantur : tabulam dealbatam quotannis pontifex maximus habuit, in qua praescriptis consulum nominibus et aliorum magistratuum digna memoratu notare consueverat domi militiaeque terra marique gesta per singulos dies, cuius diligentiae annuos commentarios in octoginta libros veteres retulerunt eosque a pontificibus maximis, a quibus fiebant, Annales Maximos appellarunt.
Strona 20 - Constat enim inter omnes nihil tam operose ab aliis esse perfectum, quod non horum elegantia commentariorum superetur: qui sunt editi, ne scientia tantarum rerum scriptoribus deesset, adeoque probantur omnium iudicio ut praerepta, non praebita, facultas scriptoribus videatur.
Strona 208 - Utinam exstarent ilia carmina, quae, multis saeculis ante suam aetatem, in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus, in Originibus scriptum reliquit Cato.
Strona 194 - Quamquam his laudationibus historia rerum nostrarum est facta mendosior. Multa enim scripta sunt in eis quae facta non sunt: falsi triumphi, plures consulatus, genera etiam falsa et ad plebem transitiones, cum homines humiliores in alienum eiusdem nominis infunderentur genus; ut si ego me a M'.
Strona 123 - Glaubwürdigkeit haben als die letzteren: jene, schon frühe zum Theil schriftlich aufgezeichnet, knüpften sich auch da, wo sie durch blos mündliche Lehre überliefert wurden, -an fortbestehende Institutionen an, wurden durch die Verhandlungen vor dem Senate, den Gerichten und der Volksversammlung lebendig erhalten, und von Staatsmännern und Priestern mit Sorgfalt Übermacht...
Strona 434 - Albani priores ingenti exercitu in agrum romanum impetum fecere. Castra ab urbe haud plus quinque millia passuum locant, fossa circumdant : fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot secula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit.
Strona 190 - ... haec erant, quae spectarentur; non signa externorum artificum nee aera aut marmora: expressi cera vultus singulis .disponebantur armariis, ut essent imagines, quae comitarentur gentilicia funera, semperque defuncto aliquo totus aderat familiae eius qui umquam fuerat populus. stem- i0 7 mata vero lineis discurrebant ad imagines pictas.
Strona 43 - Non ignorare debes unum hoc genus Latinarum litterarum adhuc non modo non respondere Graeciae, sed omnino rude atque inchoatum morte Ciceronis relictum. Ille enim fuit unus qui potuerit et etiam debuerit historiam digna voce pronuntiare, quippe qui oratoriam eloquentiam rudem a maioribus acceptam perpoliverit, philosophiam ante eum incomptam Latinam sua confirmarit 2 oratione. Ex quo dubito, interitu eius utrum res publica an historia magis doleat.
Strona 24 - Ac plerique suam ipsi vitam narrare fiduciam potius morum quam arrogantiam arbitrati sunt, nee id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit ; ádeo virtutes iisdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gignuntur.
Strona 158 - Fest. p. 241 probrum virginis Vestalis ut capite puniretur, vir qui eam incestavisset verberibus necaretur: lex fixa in atrio Libertatis cum multis aliis legibus incendio consumpta est, ut ait M. Cato.

Informacje bibliograficzne