Obrazy na stronie
PDF
ePub

poterit SERENITATI TUÆ, quam Romanæ Princeps Historiæ, T. Livius, quem non infrequenti lectione, pro studiorum tuorum quasi coronide, aliis Te adjecturum spero, immo primas ei facile delaturum. Hunc ego, jubente Augusto Patre tuo per Illustrissimum CAROLUM MONTAUSERIUM DUCEM, (qui spei tuæ magno suo merito, admotus) a me Notis atque Interpretationibus illustratum SERENITATI TUE dico consecroque. Is in præclarissimis domi forisque gestis tot ac tantorum virorum, a quibus constitutum atque auctum imperiorum quæ unquam fuerunt longe maximum; in tot inquam ab hoc auctore mira descriptis elegantia Prudentiæ, Fortitudinis, Temperantiæ, Charitatis in Patriam, Religionis etiam in numen, (qua ipsis cognitum,) exemplis, rudem tibi præbebit et adumbratam speciem rerum paternarum; qualium in spem certissimam crescis, et quales a tanta indole tantisque Patris curis expectat a Te cum Gallia tua, tum Christianus orbis. Nostris in eum lucubrationibus, Tu quidem, PRINCEPS SERENISSIME, parum nunc indigebis: eas tamen sub Augusto nomine tuo nonnihil publice profuturas confido. Illud certe mihi audeo polliceri, hoc tibi a me oblatum æterni obsequii pignus, ex vetustæ apud Te literariæ operæ meæ memoria, non ingratum omnino futurum.

Lutetiæ Parisiorum, Kal. Novemb. anni 1678.
felicissimo natali tuo, quem utinam centies
tibi recurrentem videant seri nepotes.

PROCEMIUM.

[Ex ED. G. ALEX. RUPERTI.]

§ 1. De Livii ætate et vita.

T. LIVIUS, Si Chronico Eusebii fides habenda, natus est a. U. C. DCXCv. et obiit eodem, quo Ovidius, anno, U. C. DCCLXX. p. Ch. n. 17. quadriennio post mortem Augusti Imp. Natale ei solum fuisse Patavium, Venetorum opp. in Gallia Transpadana, (h. Padua) quod ab Antenore ad Timavum fl. (h. Timavo) a quo tamen longe abest, conditum poëtæ dicunt, præter alios docent Symmachus Epist. IV. 18. Sidonius in panegyr. Anthemii vs. 188. et Statius Sylv. IV. 7. extr. ubi Timavi alumnus' vocatur. Eodem spectant verba Martialis Epigr. 1. 62. 3. 'Censetur Apona' (Patavina) 'Livio suo tellus, Stellaque, nec Flacco minus.' Nam Aruntius Stella elegiographus et Valerius Flaccus, qui Argonautica scripsit, fuere Patavini, (unde hic etiam in Epigr. 1. 77. 2. 'Antenorei spes et alumnus Laris' dicitur,) et Aponus fons prope Patavium, cujus aquas salubres et calidas celebravit Claudianus in Idyll. vi. (al. Epigr. vIII.) neque audiendi sunt, qui a Martiale Aponum designari vicum Patavio proximum (h. Abano) contendunt. Quanquam enim Livius ita Patavinus eodem modo appellari potuit, quo Catullus Veronensis, Virgiliusque Mantuanus, etsi ille in lacus Benaci pæninsula Sirmione, hic Andibus

in agro Mantuano est natus; tamen, si non ipse vicus, certe illud nomen ejus serioris videtur originis esse; nec probabile est, tam ignobilem locum non modo Livii, sed etiam Stella et Flacci fuisse patriam, neminemque præter Martialem rei omnino memoria dignissimæ mentionem fecisse.

De Livii parentibus, educatione, studiis, rebus domesticis, muneribus publicis, vitæ genere, moribusque vix quicquam explorati memoriæ proditum reperitur; neque est, quod valde id doleamus. Nam verum est judicium Valckenaërii, quod in Præf. ad ejus Diatr. de Aristobulo nuper Luzac memoravit: Uti fuere apud antiquos, qui nec statuam sibi poni, nec marmore memoriam sui ad posteros propagari vellent, cum egregia facinora sibi pro omni monumento satis esse existimarent; similiter Valckenaërius, qui nec pingi se nec fingi voluit, arbitrabatur, viri, eruditione insignis, omnem memoriam esse debere in libris, quibus conscribendis nomen suum futuris sæculis commendasset, aut in discipulis, quos excellenti disciplina ad communem civium informasset utilitatem; cetera, quæ res domesticas, parentes, uxorem, liberos, amores, amicitias, lites, fortunas, vel prosperas vel adversas, spectent, haud magis dignos esse, quæ futuris sæculis innotescant, quam quæ vel mercatoris prædivitis fuerint, vel viri cujusque in suo ordine arteve sua spectati. Hinc et brevissimi erimus, exemplo eorum, qui vitam Livii exposuere, Vossii, (de hist. Lat. 1. 19.) Fabricii, (Bibl. Lat. 1. 11.) Sigonii, Mülleri, Funccii, Hambergeri, aliorumque. Verbosior quidem est commentatio Jac. Phil. Tomasini de vita Livii, (Patav. 1630. Amst. 1670. et in Drakenb. et Liv. T. VII. p. 4. sq.) sed minus habet in recessu, quam fronte promittit, et pro certis ac veris subinde dubia et falsa substituit. Quo refero, Livium Claudio Cæsari adolescenti præceptorem fuisse datum; partem historiæ ab eo contextam esse Neapoli; illi duas fuisse uxores, totidemque filios, et filias quatuor, harumque minimam natu nupsisse L. Magio rhetori; eundem, saturum honorum, annis et studiis fessum, accen

sumque amore patriæ, post Augusti discessum e vita Patavium remigrasse, ibique, anno imperii Iv. Tiberii, ipsis Kal. Jan. mortalitatem explevisse; quin et ibidem sepulcrum os. saque ejus adhuc superesse. Prius colligit ex Suet. Claud. 41. pr. ubi legimus, hunc Cæsarem T. Livii hortatu historiam scribere aggressum esse; alterum ex Pighii Herc. Prodicio p. 330. qui sæpius Livium, Horatium, Statium, Claudianum, Senecam, aliosque præclari ingenii viros, Neapolin studiorum causa secessisse monet; reliqua ex Senecæ proœm. lib. v. Controv. in quo L. Magius, T. Livii gener, laudatur, ex Eusebii et Hieron. Chronicis, quo historicum nostrum Patavii tam natum quam mortuum dicunt, et ex IV. Inscriptionibus monumentorum publicorum, quarum prima est: T. LIVIVS C. F. SIBI ET SVIS T.

LIVIO T. F. PRISCO ET T. LIVIO T. F. LONGO ET CASSIE SEX. F. PRIMÆ VXORI: secunda v. F. T. LIVIVS LIVIÆ T. F. QVARTE L. HALYS CONCORDIALIS PATAVI SIBI ET SVIS OMNIBVS: tertia: T. LIVIVS T. L. OPTATVS AN. XV. quarta: V. F. T. LIVIVS T. LIB. ET LIVIÆ LEVINVS L. F. STELL.... VENONIÆ EXORATÆ P. LIVIE FIRME ET

FESTO FILIO ET FIRMÆ FILIÆ.a Altera est epitaphium, Patavii a. Ch. 1413. apud ædem D. Justinæ effossum una cum capsula plumbea ossibus plena, e quibus a. 1451. Alphonsus, Arragoniæ rex, os brachii a republica Patavina dono accepit. Nullam vero harum inscriptionum, excepta forsan prima, ad historicum nostrum, tresque posteriores ad ejus aliusve T. Livii libertos esse referendas, adeoque omnem corruere fabulam de ossibus Livianis Patavii repertis, post Gudium docuere jam Morhofius, aliique modo laudati in nota.

Livius et eloquentiæ et philosophiæ studiis deditus fu

Has inscriptiones præter Tomasinum memorant Dan. Ge. Morhof. in c. 3. diss. de Patavinitate Liviana, (Kilon. 1685. inter alias ejus Diss. Hamb. 1699. et in Drak. ed. Liv. T. VII. p. 27. sq.) Sertor. Ursat. in Mo

num. Patav. p. 27. et 202. sq. Jo. Mabillon. Mus. Ital. T. 1. p. 30. Trewenschræder. Fast. Liv. p. 304. Pet. Servius Miscell. p. 131. et Laur. Pignor. in Orig. Patav. c. 17.

isse videtur. Hoc ex eo probabile fit, quod libros edidit philosophicos, (v. mox § 2.) illud ex historia quam scripsit; ex qua etiam colligas, eum rei militaris civilisque haud expertem fuisse, neque omnem de rebus belli et pacis tam prudenter judicandi facultatem ex sola Græcorum lectione hausisse. Eundem in interiorem Augusti Imp. amicitiam pervenisse, patet ex Tac. Ann. IV. 34. Quantam vero sui famam excitaverit, vel ex eo intelligitur, quod Gaditanus quidam, ejus nomine gloriaque commotus, ad visendum ipsum ab ultimo terrarum orbe Romam venit, statimque, ut viderat, abiit. V. Plin. Ep. 11. 3. et Hieron. Ep. 103. Cui non adversantur hæc Suidæ in v. Κορνοῦτος verba: Δύο συγ γραφές 'Ρωμαίω ἤτην Τίτος Λίβιος, οὗ διαῤῥεῖ πολὺ καὶ κλεινὸν ὄνομα, καὶ Κορνοῦτος. Τοσαύτη δὲ ἦν ἡ διαφορότης ἐς τούσδε τοὺς ἄνδρας τῶν ἀκροωμένων, ὡς τοῦ μὲν Κορνούτου παμπλείστους ἀκούειν, θεραπεία τε καὶ κολακείᾳ τοῦ ἀνδρὸς συῤῥέοντας, καὶ διὰ τὴν ἀπαιδίαν, ἐλπίδι κληρονομίας, τοῦ γε μὴν Λιβίου ὀλίγους, ἀλλὰ ὧν τι ὄφελος ἦν, καὶ ἐν κάλλει ψυχῆς καὶ εὐγλωττίᾳ. Ο χρόνος δὲ ὁ ἄπρατός τε καὶ ἀδέκαστος, καὶ ἡ τούτου φάλαγξ καὶ ὀπαδὰς καὶ ἔφορος ἡ ἀλήθεια.. .τὸν μὲν ἀνέφηναν καὶ ἐξεκάλυψαν, ὥσπερ κεκρυμμένον θησαυρὸν καὶ κεχανδότα πολλὰ καὶ ἐσθλὰ, Τῖτον Λίβιον· τοῦ δὲ πλουσίου καὶ μέν τοι καὶ περιῤῥεομένου τοῖς χρήμασι λήθην κατεχεύσαντο, τοῦ Κορνούτου.

§ 2. De Livii scriptis.

Quot qualiaque ingenii et doctrinæ monumenta evulgaverit Livius, ignoramus. Præter historiarum libros non nisi tria eaque paucis memorantur, a Quintil. I. O. x. 1. Epistola ad filium scripta, a Seneca in Ep. c. Dialogi, quos hic non magis philosophiæ annumerari posse dicit, quam historiæ, et Libri ex professo philosophiam continentes. Horum vero, aliorumque, quos forte composuit, librorum jactura minus deploranda videtur, quam quod longe maxima pars ejus operis, quo nominis sui memoriam immortalitati commendavit, injuria maligni fati nobis erepta est. Historiam Romanam, sive, ut ipse XLIII. 13. modeste forsan, et Julius

« PoprzedniaDalej »