Obrazy na stronie
PDF
ePub

que Manes, ut idem Pontifex edoceret; quæque prodigia, fulminibus aliove quo visu 7 missa, susciperentur atque curarentur.18 m Ad ea elicienda ex mentibus divinis, Jovi Elicio aram in Aventino dicavit, Deumque consuluit auguriis, quæ suscipienda essent."

n

21. Ad hæc consultanda procurandaque, multitudine omni a vi et armis conversa, et animi aliquid agendo occupati erant, et Deorum assidua insidens cura, cum interesse rebus humanis cœleste numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac jusjurandum, proximo legum ac pœnarum metu,19 P civitatem regerent. Et

f Deliberanda et curanda, seu expianda.

• Divinum numen rebus humanis velut præsens adesse.

17 Pro visu, quod Drakenborchius Aldum secutus receperat, dedi riso, quod in nonnullis codd. et plur. Edd. vett. exhibitum est. Confirmat hanc lect. inter alia locus infr. xxxI. 12. Fœda omnia et deformia, errantisque in alienos fœtus naturæ visa.'' Doering. Viso dant et Gronov. Doujat. Crevier. -18 Ex cod. Harl. 2. procurarentur legit Stroth. quod et conj. Gronov.

19 'Forte leg. proxime... metum, quam Mureti conjecturam probarunt Gronov. Drak. et Bauer. vel perculsam proxime seu simpl. perculsam legum ac p. metu civitatem: nam in multis Mss. legitur propulso pro proximo.' Rupert. Proxime metum legit Crevier. Doering. scribendum putat proxima l. a. p. metu.

NOTE

[blocks in formation]

quæsivisse procurandi fulminis ritum : qua de re Arnob. lib. v.

• Quæ suscipienda essent] Quæ scilicet prodigia.

P Proximo legum ac pœnarum metu] Alii aliter: non rejicienda Mureti conjectura, legentis, proxime legem, ac pœnarum metum : a quo sensu minime recedit Tanaqu. Faber, rescribens, proxime legum ac pœnarum metum: ut proxime sit præpositio, atque hic sensus sit, ut vis fidei et jurisjurandi proxime accederet ad efficaciam formidinis ex pœnis per leges propositis. His omnibus significatur ad regendos cives tantundem prope tunc Romæ valuisse fidem et jusjurandum, quantum alibi leges et supplicia. Quæ quidem sententia Numæ, atque adeo Saturni regno digna est; cum, ut est

cum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarent; tum finitimi etiam populi, qui ante, castra, non urbem, positama in medio ad solicitandam omnium pacem,^ crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem, totam in cultum versam Deorum, violari ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua: quo quia se persæpe Numa sine arbitris, velut ad congressum Deæ, inferebat, Camoenis eum lucum sacravit; quod earum ibi concilia 20 cum conjuge sua Egeria essent. Et soli Fidei solenne instituit." Ad id

I

h Ad vexandam cunctorum quietem.

S

Vide inf. et Not. Var.-20 In Ms. Vindob. legitur C. e. locum s. q. e. sibi conci lia. Vid. Not. inf.—1 Quidam 7d soli delendum putant, aut legendum simul,

[ocr errors]

NOTE

apud Ovid. 1. Fast. Proque metu populum sine vi pudor ipse regebat.' Sive ut habet Fabius Pictor lib. I. 'nullo tunc vindice ant metu, sed sua sponte retinebant fidem et rectum.' Sed, ni fallor, aliud voluit Livius, nempe fidem et jusjurandum rexisse civitatem, quod propter religionem animis hominum penitus infixam, proximus et quasi præsens cuique esset legum divinarum metus, et pœnarum a Diis statim infligendarum peccantibus: qui sensus et proxime dictis a Livio optime congruit, nec ullam exigit verborum ejus mutatio

nem.

Non urbem, positam] Num potius posita? hoc intellectu: finitimi qui ante crediderant Romam non urbem esse, sed castra in medio eorum posita, &c.

Earum ibi [sibi] concilia] Nannins v. Miscell. cap. 9. absque ullius codicis auctoritate, sibi mutandum censet in ibi: ut ostendatur lucum illum ideo Musis fuisse dicatum, quod ibi colloquia uxori ejus cum illis Deabus essent. Ego nihil video cur a recepta lectione recedendum sit. Parti

cula enim ibi locum quidem Camœnis consecratum denotat, qui aliunde luci nomine satis designatur. Verum solius Egeriæ cum Musis colloquia indicat, non etiam Numæ, ut prono. men sibi.

A. U. C. 54.

• Et soli Fidei solenne instituit] Men. dosam suspicatur Sigonius vocem soli, eo quod Termino quoque, institutis Terminalibus, Numa solennia et anniversaria sacra instituerit, Dionysio teste: ideoque mallet, et simul Fidei solenne instituit. Turnebus Advers. XI. 6. Soli Fidei solenne, sacrum intelligit proprium Fidei, nec cum alio Deo commune. Muretus notavit in veteri libro scriptum poli Fidei, conjicitque legendum populi Fidei. Et vero Dionysius publicam fidem vocat, nempe δημοσίαν πίστιν. Aliam forte Livii mentem fuisse quispiam non ab. surde conjiciat, ut nempe Numa, licet pluribus Diis solennia sacra instituerit, sola tamen sit Fides, cujus novo numini, hactenus Romanis igno. to, hunc detulerit cultum; cum alii jam apud ipsos colerentur sacrificiis, etsi eorum sacrorum rationem non

sacrarium flamines bigis, curru arcuato, vehi jussit, manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere: significantes fidem tutandam, sedemque ejus etiam in dextris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quæ Argeos pontifices vocant, dedicavit. Omnium tamen maximum ejus operum fuit tutela, per omne regni tempus, haud minor pacis,' quam regni. Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello, hic pace, civitatatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos: Numa tres et quadraginta. Tum valida, tum tempera'a et belli et pacis artibus, erat civitas.

1

A In formam arcus tecto vehiculo. Quæ loca vocantur Argei a Pontificibus.

vel populi e Dionysio.-2 Ms. Vindob. Cum valida.

NOTE

dum descriptam haberent; quod a posito, sacrisque celebratis, hæc fiunt. Numa illis nunc præstitum.

' Ad id sacrarium flamines] Quinam vero et quorum Deorum flamines ad Fidei ædem, sive locum ubi ejus sacra reposita erant, ea solenni pompa et ritu deducebantur? Flamines sane sni quisque numinis sacra seorsim curabant, nec collegæ invicem censebantur. Apparet non de his singula ribus hujus aut illius numinis flaminibus hoc loco agi: sed aliud flaminum genus invenio apud Festum lib. 111. seu litera C. Curiales nimirum flumines, Curiarum sacerdotes: quos probabile est illuc tanquam ad commune fidei publicæ sacrum simul quotannis convenisse.

u Sedemque ejus] Fidei datæ symbolum et pignus sunt datæ conjunctæque dextræ. Coëant in fœdera dextræ,' inquit Virg. xI. Ideo observat Auctor, fidei sedem in dextris esse, eamque sedem quasi sacratam commendat: dextræ enim fœderis gratia junctæ, non immerito consecrari videntur, quandoquidem jurejurando, sive sacramento inter

Argeos pontifices vocant] Recte monet Nannins hic Argeorum nomine non intelligi simulacra scirpea, quæ Idibus Maiis e ponte publicio in Tiberim dejici olim Herculis exemplo solebant a Pontificibus, Vestalibns et Flaminica Diali. Nam de locis, non de effigiebus, Livius loquitur ; et horum sacrorum ritu sublato, loca aliquot Romæ nomen Argeorum retinuerunt, ut videre est apud Varronem lib. iv. de Ling. Lat. ex quo discimus Argeorum sacraria in 27. partes urbis fuisse disposita; Argeos autem dictos putari a principibus qui cum Hercule Argivo venerunt in Latium, et apud Saturniam subsederunt.

y Tutela... haud minor pacis] Quævis defensio seu tuitio dicitur tutela. Hic sumitur pro cura tuendi et conservandi pacem.

2 Duo deinceps] Successive, deux Rois de suite, l'un après l'autre.

↑ Romulus septem et triginta] Mirum est tam alieno loco hoc dici, suo vero omissum; quod commodissime, narrata Romuli consecratione, mẹ

22. Numæ morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem Hostilii, cujus in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus jussit. Patres auctores facti. Hic non solum proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam Romulo fuit. Tum ætas3 viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus,' undique materiam excitandi belli quærebat. Forte evenit, ut agrestes Romani ex 'Existimans civitatem pace torpescere.

3 In Ms. Vindob. est, etiam quam Romulus fuit; cum atas.-4 Al. Civilius, NOTE

morari potuit, et, nisi fallor, debuit. J. Clericus.

a Tres et quadraginta] Ita Dionysius et reliqui. Porro Numa exces'sit annum 80. morbi ad id temporis expers. Plerique Veterum apud Dionysium et Plutarchum quatuor ei fi. lios assignant, Pomponem, Pinum, Calpium et Mamercum, ex quibus ortos volunt Pomponios, Pinarios, Calpurnios, et priscos Mamercos: quæ familiæ regis cognomen idcirco affectaverint. Verum, cum Pinarii jam ab Herculis et Evandri temporibus memorentur, non modo suam, sed et ceterorum originem suspectam reddunt. Certior fides Pompiliam ei filiam tantum assignat, sine liberis virilis sexus. Numæ effigiem ex nummis hic subjectam lector videbit.

b Ad interregnum res rediit] De interregno et interregibus diximus, c. 17.

*A. U. C. 83.

c Nepotem Hostilii] Medulliam oppidum, ab Albanis olim conditum, Romulus deditione captum, fecerat Romanorum coloniam. Inde Hostus Hostilius in urbem migravit, ubi uxorem Hersiliam duxit Hersilia Sabinæ filiam. Is post multa egregia facinora, acri prælio ad urbis moenia inter Romulum Tatiumque commisso, casus occubuit, ut cap. 12. dictum est. Ex filio ejus unico, quem pater moriens infantem reliquerat, natus est hic Tullus Hostilius, qui tertius reg. num Romæ iniit Olympiadis 27. an. 2. ex Dionys. lib. 111. Cum eo de regno contendit M. Marcius Sabinus, qui in ea contentione suffragiis victus, mortem sibi conscivit. At Hostilius regnum insigni liberalitate auspicatus est, diviso inter egenos agro regio; quod sibi patrimonium suum tum ad domesticos, tum ad sacrificiorum sumtus sufficere diceret.

d Forte evenit, ut agrestes Romani] Ab Albanis quibusdam inopibus jussu Cluilii factum prædandi et latrocinandi initium memorat id. Hali

[graphic]

carn.

Albano agro, Albani ex Romano prædas invicem agerent. Imperitabat tum C. Cluilius+ Albæ. Utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus præceperat suis, ne quid prius, quam mandata, agerent. Satis sciebat, negaturum Albanum, ita pie bellum indici posse. Ab Albanis socordius res acta: excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium ❝ celebrant. Tantisper Romani et res repetiverant priores, et neganti Albano bellum in trigesimum diem 7 indixerant. Hæc renuntiant Tullo. Tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. Illi, omnium ignari, primum purgando terunt tempus: Se invitos quicquam, quod minus placeat Tullo, dicturos; sed imperio subigi: res repetitum se venisse. Ni reddantur, bellum indicere jussos.' Ad hæc Tullus: Nuntiate,' inquit, 'regi vestro, regem Romanum Deos facere testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant hujusce clades belli.'"

Ut contra eum populum qui prius, &c. concertant omnia hujus belli mala, tanquam impii belli auctorem.

al. Clalius.-5 Vet. lib. ne quid cum Albano prius.—6 Ms. Vindob. comi fronte comiter regis conv.-7 Trigesimum tertium diem legendum mouet Sigon.

e

NOTE

Imperitabat tum C. Cluilius Alha] Alias perperam C. Civilius: male item Calius apud eundem Dionys.

Imperitabat tum C. Cluilius Alba] Mirum est Albanum regnum, post Numitoris a nepotibus restituti mortem, ad Romulum devolutum non esse, cum ejus familiæ hæreditario jure antea fuisset. Si causam ejus rei norant historici, digna erat, quæ paucis diceretur. Sed rei tam antiquæ memoriam jam olim intercidisse putarim. J. Clericus.

Pie bellum indici posse] Romuli cum Albanis foedere cautum fuerat, ut neutri populo fas esset bellum al

teri inferre: et si quid hinc inde peccatum esset, ut læsi ab ea civitate jus peterent, unde injuria orta foret. Id si non impetraretur, tum demum bellum, utpote soluto fædere, indici, atque inferri posse.

Excepti hospitio ab Tullo] Non ab ipso quidem Tullo: hic enim (quod videri vellet ab Albanis rapta prior repetiisse, qua de cansa legatos et ipse Albam miserat) non statim Albanorum legatos admisit, cansatus gravibus se negotiis occupatum, auctore Dionysio: sed per amicos interim laute Albanos excepit.

« PoprzedniaDalej »