Obrazy na stronie
PDF
ePub

rum, et omnium exploravit nobiscum. Et quæ accipietis ab eo, de nostro pectore processisse non dubitetis. Eos vobis commendamus, rogantes attentius, ut personas eorum, si placet, commendatas habeatis, et nostras, quæ in manibus sunt eorum, petitiones, benigne admittatis.

EPISTOLA LXIV.*-AD EUNDEM.

AMOR fiduciam parit, et apud eum quem ardenter amat, fiducialius agere consuevit. Quo autem affectu vos semper amaverim, operibus quam verbis ostendere, semper honestius et utilius reputavi, quum tamen pro voto numquam affectum implere potuerim. Qui omnia novit mihi conscius est, quod devotio, quam in vos habui, vires meas semper excessit. Spero itaque quod et majestas vestra in affectu dulcedinis condescendet mihi, et parvulis meis. Et quidem omnes alumnos meos me pridem vobis memini commendasse. Nunc autem eum vobis commendo præ cæteris, qui in obsequio meo præ cæteris laboravit, et minimum accepit de manu mea, quum sinceritate fidei et exhibitione operis meruerit plurimum. Ad pedes ergo clementiæ vestræ provolvor, quanta possum devotione supplicans, ut eum commendatum habeatis, ipsique meum defectum suppleat benignitatis vestra, et quum me amiserit, ei pro me serenitas vestra, si placet, respondeat in affectu dulcedinis, et consolatione patris amissi. Is est Joannes de Sar. quem utique alii commendarem, si alium inter amicos et dominos haberem potiorem.

EPISTOLA LXIV.**. -AD EUNDEM.

NUMQUAM satisfiet in carne desiderio meo, nisi desideratissimam faciem vestram mihi in carne videre contigerit. Dimittet tum in pace servulum suum Chris

tus, si antequam egrediar a patientiæ labore ad pacem, filium pacis mihi videre dederit Christum Domini. Det mihi Christus videre Christum suum, et exinde morti properanti gratulabundus occurram. Expecto in spe ista, et crebris apud me dico suspiriis: Numquid non dabit mihi Christus meus, ut videam, quem desideranti dedit inungere Christum? Numquid non videbo filium dexteræ a laboribus temperantem, temperantem a periculis, antequam moriar? Est mihi domi adhuc thesaurus incomparabilis, thesaurus paternæ benedictionis, quem vobis reservo, si ad patrem agentem in extremis majestas vestra dignetur accedere. Constitui vos in caput gentium, matris vestræ, pedibus vestris subjecti filios, et adhuc quidem de promptuario gratiæ plenioris, dum audiatis vocationem Patris, adjicietur vobis de rore cœli desuper, et de pinguedine terræ benedictio cumulata. Quod si redire non licet, vel non placet, thesaurum hunc vobis restituendum ab ecclesia, fidei ipsius commendo, et vos commendavi, et ipsam vobis esse desidero commendatam. Mater vestra est, sponsa Christi est, et quovis gloriosior, et potentior principatu, nec adversus eam portæ inferi prævalebunt. Accepit a Christo suo, ut illuc, quos decreverit, nullo prohibente intrudat, et inde quos voluerit potenter ejiciat. Si vultis, immo quia vultis Christum habere propitium, sponsam ejus quæ est ecclesia, cujus et ipse caput est, illa enim capitis corpus, studeatis habere propitiam. Nam cui deest gratia ecclesiæ, tota creatrix Trinitas adversatur.

Suggerunt vobis filii sæculi hujus, ut ecclesiæ minuatis auctoritatem, ut vobis regia dignitas augeatur. Certe vestram impugnant majestatem, et indignationem Domini procurant, quicumque sunt illi. Ipse est qui dilatavit terminos vestros, ipse qui vestram provexit gloriam. Omnino iniquum est si vos bene

[blocks in formation]

factoris vestri et Domini gloriam contrahatis, pœna dignum est, et proculdubio pœna acerbissima punietur, immo Domino propitio non punietur, quia ipso propitiante non fiet. Convenit vos sponsus ecclesiæ per os meum, convenit pastor omnium, princeps apostolorum, Petrus, rogantes attentius, ut si eos principatus vestri habere vultis patronos, et adjutores, pastorem in ecclesia Exoniensi secundum Dominum velitis ordinari, et eandem de tanto naufragio eripere studeatis. Prima omnium est, cui prospexistis in regno. Attendat, si placet, dignatio vestra quid sit exinde consequuta. Nostis quos exclusit ab ecclesia, qui et columbarum venditores ejecit, et absit ut quisquam introeat, quem Christus exclusit. Sponsorem me pro Petro constituo, quia honor quem ei exhibebitis, vobis etiam in præsenti centuplata mercede rependet. Ad hæc si moram feceritis longiorem, vel archidiaconum meum, si cum indemnitate vestra fieri potest, mihi remitti quæso.

EPISTOLA LXV.-AD EPISCOPOS ANGLIÆ.

Venerabilibus fratribus episcopis, et universis Christi fidelibus, per Angliam constitutis salutem.

EXPETIIT, ut audistis, hostis antiquus integritatem ecclesiæ, et omnibus fallaciæ et nequitiæ suæ innitens viribus, insolubilem findere molitus est unitatem. Cæterum foris est indeficiens pietas, sicut ad probationem fidelium procellas prævidet eminentes, ita easdem emergentes et invalescentes in usum electorum salubri dispensatione contemperat: ut qui erudiuntur in pœna, probati per pœnitentiam coronentur. Qui ergo a malitia inhabitantium suam turbari permisit ecclesiam, eam præcisis membris putridis, jam imminente spe pacis incipit serenare, et in capite ecclesiæ,

[ocr errors]

sede Petri virum apostolicum statuit, electum et consecratum canonice, ab omnibus qui recte sapiunt et catholice approbatum. Is est dominus Alexander, quem in patrem et pastorem, assensu principum nostrorum, Anglicana et Gallicana receperunt ecclesia, et sanctæ Romanæ ecclesiæ plena devotione obediens, Octavianum, cum omnibus fautoribus suis, velut manifeste schismaticum et hæreticum condemnavit. est quod universitati vestræ præcipiendo mandamus, et exhortamur in Domino, quatenus domino Alexandro tanquam patri obediatis, et ei reverentiam Romano pontifici debitam, per omnia exhibeatis.

Inde

EPISTOLA LXVI.-AD REGEM HENRICUM.

Ex litteris, quas mihi vestra serenitas destinavit, planum est prudentiam vestram suggestione malignantium adversus innocentiam meam fuisse circumventam. Siquidem illi, quos vestros parochianos esse asseritis, a domino archiepiscopo per decanos, et alios officiales suos sæpe citati sunt, et quum in sua contumacia pertinaces semper invenirentur, tandem denunciatum est eis sub interminatione anathematis, ut copiam sui in synodo facerent. Illis itaque absentibus, immo potius se contumaciter absentantibus, præsentes fuerunt officiales archidiaconi per quos illi sæpissime citati fuerant. Quum autem per eos, et de citationibus, et de contumaci responsione absentantium constitisset, rem ad consultationem domini archiepiscopi, licet synodus aliud suaderet, credidi referendam. Mihi namque fere tota synodus reluctabatur, et nonnulli detrahebant, dicentes me dissimulare justitiam Cantuariensis ecclesiæ, et domini archiepiscopi, ob favorem vestrum, qui accepto tempore languoris ejus, ex insperato in ipsum insurgere decrevistis, et Cantuariensis ecclesiæ terminos ingredi, et eam his quæ

centum annis possedit mutilare. Stupebant autem omnes super tanti ausus pertinacia impunita. Quum autem quinque aut septem interjacentes parochiæ, ut aiunt, oculatæ fidei, manifestent fundum, de quo agitur, nullo modo ad Cistrensem ecclesiam pertinere : erant quoque præsentes clerici, qui sibi vim et atroces injurias illatas querebantur, et vicinis constabat omnibus, quod eisdem parochianis sacerdotes nostri per totum annum omnia divina ministrant. Hæc et multo plura ad dominum archiepiscopum, et pro parte, me invito, prolata sunt, adeoque undique conclamatum, ut et ego de dilatione nonnullam suspicionem contraherem. Præcepi ergo ut contumaces parochianos suos vestros, sicut decanus et synodus suadebat, anathemati subjugaret. Ego vero die sequenti hoc illi decano, cæteris audientibus, sicut injunctum fuerat denuntiavi. Et hæc est illa mea sententia, quam ex ignorantia juris processisse vestra discretio deprehendit et reprehendit. Me si quidem sermone et scientia fateor imperitum, et qui nunc sufficio intueri quicquid volueritis impugnare. Nam ad hoc quis idoneus? Sed nescio an ex vestra prudentia istud processerit, quod illi, qui semper nostræ fuerunt jurisdictioni subjecti, concipientes spiritum sapientiæ grandioris, [ad] vocationes illius, cui, etsi non episcopali jure, tamen metropolitico subjecti fuerunt, dedignati sunt facere copiam sui, vel ad hæc ut fori præscriptione uterentur. Scio enim hæc ex alto processisse consilio. Non tamen hæc allego ad excusationem mei, si me esse in culpa pronuntiaveritis, quia malo a vobis veniam postulare, quam uti rationibus juris, et allegare mandatum Domini, et necessitatem obsequendi. Ad reliqua seorsim respondebitur: consulo tamen ut Dominum meum ante concilium videatis.

« PoprzedniaDalej »