Obrazy na stronie
PDF
ePub

nostræ gravissimus persecutor, Willelmus de Ypra, exhæredato domino fundi, utcumque in possessionem admitti impetraverat. Fraude vero collusionis intervenientis, ut eis præfatam ecclesiam cederent, monachos præfato Odoni certos reditus assignasse, et hoc etiam publice notum esse asserebat, et ita mediante Simonia detentionem ecclesiæ qualemcumque habuisse, venerabili fratre nostro Rogero Eboracensi qui nunc est, tunc Cantuariensi archidiacono. Hoc ipsum apostolica auctoritate inhibente, postremo Abbatem et monachos sancti Bertini, qui adfuerant, quum supradictus tyrannus a regno Angliæ exterminaretur, liti et detentioni quam habuerant, in perpetuum renuntiasse dicebat, ut fructus supradicta ecclesiæ, permittente Domino, liceret asportare. Hæc quidem omnia promisit se sufficientissime probaturum. Præterea se ad majestatem vestram, ut ibi fraudem et malitiam monachorum detegeret, jam nuntios destinasse dicebat: nihilominus in nostra audientia suam paratus innocentiam et justitiam demonstrare. Quum ergo de veritate precum, ut oportebat, cognoscere volentes, monachis præfigeremus diem, ipsi se non subituros causam, nisi citra cognitionem restituerentur, responderunt. Nos ergo in præjudicium rei, et subversionem juris procedere nolentes, mandatum expectamus, vobis in omnibus, et per omnia parituri.

EPISTOLA CXXVII.-AD EUNDEM.

Domino Papa Alexandro.

LICET in ore nuntiorum nostrorum, quibus merito honestatis et fidei fidem haberi oportet, posuerimus verba nostra, litterarum tamen indicio paternitati vestræ significare curavimus, qualiter in præsentia

nostra processum sit in causa monachorum sancti Bertini super ecclesia de Chilham. Nobilis vir Hugo de Dovera a nobis ex mandato vestro commonitus, ut præfatam ecclesiam cum ablatorum integritate restitueret monachis, qui se ab eo violenter spoliatos esse conquerebantur: respondit eis nullo jure restitutionem competere, quum destitui non potuerint qui nunquam fuerant instituti. Detentionem si quidem rerum jamdictæ ecclesiæ, ex qua niti videbantur, non suo, sed nomine alieno habuisse dicebat, cujusdam scilicet Odonis, quem nos ipsi scimus memoratam ecclesiam possedisse: sed quod ei renuntiaverit, aut eam alii cesserit penitus ignoramus. Certum quoque habemus archidiaconum nostrum, qui nunc est Eboracensis archiepiscopus, appellatione interposita prohibuisse, ne monachi rebus illius ecclesiæ se immiscerent. Veruntamen, quia dies mali erant, et famosus ille tyrannus, et ecclesiæ nostræ gravissimus persequutor Willelmus de Ypra, cui jamdictus Odo adhærebat, nostris capitibus imminebat, necesse habuimus dissimulare, quando patrimonio Willelmi contempta appellatione monachi res Odonis, qui sibi prospiciebat in posterum, nomine ejus contrectare cœperunt. Præterea etiam si constaret monachos suo nomine possedisse, petitionem eorum submovebat, dicens eos possessioni et liti renuntiasse, quando eis fructus ecclesiæ asportare permisit, offerens se hoc sufficientissime probaturum. Quum ergo miles instaret, ut monachi suam fundarent intentionem, aut exceptionis ejus admitteretur probatio, monachi declinantes conflictum se citra cognitionem causæ restitui postulabant. Ad hæc miles vestram majestatem non præcepisse, ut illi instituerentur, sed restituerentur, et ex verbo restitutionis, aliis quæ in sacro rescripto vestro continebantur, causæ cognitionem nobis

plenissime demandari: et quia religionem vestram, ut dicebat, falsa suggestione circumvenerant, ii in probatione procedere nolebant, se omnia ad consultationem vestram dixit relaturum, et vobis tanquam patri et domino in omnibus pariturum. Procedente vero tempore, antequam ejus nuntius ad vos pervenisset, mandatum vestrum de coercendo milite iterastis. Nos itaque mandatis vestris debitam reverentiam et obedientiam exhibentes, licet miles se justitiæ semper offerret, et e contra monachi eventum judicii fugerent, ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis, etiam cum periculo nostro sequestravimus, eam retinentes in manu nostra, donec vobis et rei veritas, et nobis voluntas vestra plenius innotescat. Si vero chartam nomine nostro conceptam illi protulerint, eam ut imperfectum nostrum fateamur, a nobis vi et metu supradicti tyranni sciatis extortam. Hoc quoque et vestram non lateat majestatem, quod devotus vester Joannes thesaurarius Eboracensis, quem monachi, sæpe nominatam ecclesiam per manum laicam asserunt occupasse, nunquam ad eam manum extendit, aut causæ ejus se aliquo modo immiscuit, nisi quod fideliter astitit veteri amico, quem sine dedecore, et amicorum enormi damno non poterat in necessitate deserere. Supplicamus ergo dignationi vestræ quatinus ea moderatione quod placebit super hoc præcipiatis, ut monachi, si quid juris habent, id ita consequantur, ne nos indignationem domini regis, et persequutionem omnium procerum, qui scandalizati sunt in hoc verbo, incurramus, precamur ut fidelem vestrum, dilectum filium vestrum Joannem thesaurarium Eboracensem, cui vitiosa monachorum suggestione aliquatenus lætitiam excussistis, debitæ consolationis beneficio exhilaretis.

[blocks in formation]

EPISTOLA CXXVIII.-AD WILLELMUM EPIS. NORW. [A.D. 1156.]

Episcopo Norwicensi.

NUNTIOS nostros a domino rege redeuntes sanos recepimus, promittentes in adventu regis, optatum petitionibus nostris effectum. In omnibus enim consilio domini archiepiscopi adquiescet, et honori, et utilitati ecclesiæ tota mentis intentione studiosius invigilabit. Verum interim scutagium remittere non potest, et a quibusdam exactionibus abstinere, quoniam fratris gratia male sarta nequicquam coiit, sed ob hoc perniciosissime scissa est, quod domino regi frater totam hæreditatem paternam, nominatim terram, cujus ei possessionem vis major abstulit, noluit abjurare, quum tamen munitiones et regi cedere, et obsides dare paratus esset, ut terram quam dono patris habuerat, recuperaret. Profectus ergo ad regem Francorum, comitis Theobaldi fretus auxilio, Francos sollicitat in dispendia nostra, et jugulos eorum divitiis nostris, viribus, et potestati tentat opponere. Agit forte ut vel sic fortuna possit gravius promereri, quomodo regem et gentem Francorum, favente justitia, det in manibus nostris. Implebimus in eo mensuram patrum nostrorum, si tamen eorum sorte voluerimus esse contenti. Sed profecto majus est quod nobis restituto Vernone fortuna promittit. Speratum colloquium nobis subtraxerunt Franci consilio comitis Theobaldi. Dominus rex ab Andegavis et Pictavia rediens ad nos transmittet qui summam rerum gerant, et absentes ipsius damna commissa sibi juris administratione compensent.

EPISTOLA CXXIX.-AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino Papa Alexandro.

HABENT a capite membra ut vigeant, et a sancta Romana ecclesia, Domino auctore, salus est omnium ecclesiarum. Unde necesse est omnes ad vos recurrere, incumbente necessitatis articulo, quem per se nequeunt expedire. Est autem apud nos causa difficilis inter venerabilem fratrem nostrum Michaelem Landavensem episcopum, et Robertum filium antecessoris sui, quam, nisi apostolica auctoritas interveniat, finem diebus nostris non credimus habituram. Vexati sumus in ea diutius, sed temeritatem præfati Roberti nullo correctionis genere potuimus coercere, quin novissima ejus, prout nobis referebantur, semper essent deteriora prioribus. Ut enim de corporis immunditia taceamus, incendia, rapinas, et varias figuras criminum ejus ad nos plurimi perferebant. Quoties inter eum et adversarios suos multo studio multoque labore reformavimus pacem, toties ab eo pax scissa et reformata recessit: tandem excommunicatus ab episcopo suo vestram adiit majestatem, sed an absolutionis vestræ meruerit gratiam ignoramus. Apostolicas tamen litteras retulit, quibus venerabilis frater noster Wigornensis episcopus præcipiebatur illi, et quibusdam complicibus suis, de episcopo Landavensi, et Rad. archidiacono suo justitiam exhibere : Deinde paucis diebus elapsis adversarii ejus nobis vestræ beatitudinis apices attulerunt, præcipientes causam fine debito sine appellationis subterfugio terminari, non obstante rescripto quod Robertus a vestra mansuetudine per subreptionem obtinuit. Partibus itaque in nostra præsentia juxta mandatum apostolicum convocatis, prædicti Roberti petitionibus

« PoprzedniaDalej »