Obrazy na stronie
PDF
ePub

POETARUM

CHRISTIANORUM,

JUVENCI, SEDULII, OPTATIANI, SEVERI

ET

FALTONIÆ PROBÆ,

OPERA OMNIA,

AD FIDEM

AREVALENSIS ET PISAURENSIS EDITIONUM

RECOGNITA, EXPRESSA ET EMENDATA.

ACCEDUNT

D. AUSONII BURDIGALENSIS OPUSCULA OMNIA,

TAM SOLUTO QUAM STRICTO SERMONE SCRIPTA,

EX VARIIS RECENSIONIBUS INTER SE DILIGENTER COLLATIS COLLECTA, ET CURA QUA PAR ERAT CASTIGATA.'

TOMUS UNICUS.

PARISIIS, VENIT APUD EDITOREM,

IN VIA DICTA D'AMBOISE, PRÈS LA BARRIÈRE D'ENFER,

OU PETIT-MONTROUGE.

-

1846.

[blocks in formation]

AUSONIUS.

Epigrammata, Idyllia. Epistolæ, nec non et alia opuscula varii generis.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Imprimerie de VRAYET DE SURCY et Ci, rue de Sèvres, 57, à Paris.

C. V. AQUIL. JUVENCUS,

PRESBYTER HISPANUS.
(Juxta editionem Arevalo.)

Epistola dedicatoria.

Illustrissimo et reverendissimo domino D. Gregorio Alphonso VILLAGOMEZ LORENZANA, equiti præclari regii ordinis Hispanici Caroli III, archidiacono Calatravæ, canonico Toletano, etc., FAUSTINUS AREVALUS. Evangelicam Historiam, Gregori, vir amplissime, quam Latinis versibus Juvencus presbyter reddidit, cum ad vetera exemplaria recognoscere, subjectisque notationibus, quod proxime in Dracontio, nec multo ante in Prudentio, feceram, illustrare constituissem, jamque adeo in eo essem, ut de editione cogitarem; argumenti difficultate non minus quam majestate subito deterritus, omnino ab hac mente destitissem, nisi tu pro eo, quo es in omne litterarum genus, tum vel maxime in has sanctiores studio, intercessisses, stimulosque mihi cum ad alia opera absolvenda, tum præsertim ad hoc perficiendum admovisses. Itaque, quod faciendum erat homini, tot nominibus tibi obstricto, quique tantum judicio atque amori tuo tribuit, quantum quampaucissimorum, statim tibi parui, ac Juvencum meum qualitercumque absolutum typographicis operis excudendum tradidi; quem modo a prælo recentem tibi sisto, virtuti, ut ait ille, ac meritis dedicans librum tuis. Fateor sane, ejus editionem non illam quidem ad unguem perfectam, aut numeris suis omnibus absolutam fuisse: sed tamen omnium, quæ adhuc procurate sunt, locupletissimam, et ad eam perfectionem, quasique fastigium, quod a me exspectari potuit, pro virili mea parte, ut tibi obsequerer, esse perductam, nemo, opinor, inficiabitur. Qua in re non solum me quam gratissimum erga te cognosci cupio; sed etiam spero, opto quidem certe, memorem videri beneficiorum, quæ ab eminentissimo cardinale Francisco Antonio Lorenzana, archiepiscopo Toletano, tuo avunculo, tuique amantissimo, in me collata sunt, quæque ego memoria colam sempiterna. Quid autem mihi gratius et optatius, quid jucundius accidere potuit, quam ut vetustissimum christianæ poeseos monumentum, a nobilissimo presbytero Hispano Juvenco, profanis perinde ac sacris litteris apprime exculto, sub ipsa initia pacis a Constantino imperatorc Ecclesiæ redditæ elaboratum, et nunc denique a me recensitum, te hortatore `et auspice, qui ea decora omnia quibus Juvencus maxime excelluit, in te ipso collecta refers, prodeat in lucem, communemque reipublicæ christianæ utilitatem? Ut enim præclara illa avitæ nobilitatis tuæ monumenta, et trophæa præteream, quæ jam inde a primis Hispanorum præliis contra Mauros in oppido Mogroveio adhuc visuntur, habes profecto in majoribus tuis, quibus jure, et merito gloriari possis, duos egregios viros Sanctorum fastis ascriptos, Turibium Alphonsum Mogroveium, archiepiscopum Limanum, et Vincentium Lorenzana, abbatem ordinis S. Benedicti, cujus religiosum cultum domus tua materna sacello, ara, sacrisque concelebrat. Habes clarissimos duos antistites, Petrum Villagomez, qui in archiepiscopatus Limani provincia S. Turibio avunculo suo successit, et multa ingenii, doctrinæque suæ monumenta litteris consignata posteritati commendavit ; et Ferdinandum Villagomez, episcopum Tlaxcalensem, qui concilii à Mexicani pars magna fuit, cujus decreta el cancnes in ordinem formamque digessit. Habes, atque intueris, ut de aliis taceam, duo illa fulgentissima Hispaniæ lumina, par nobile fratrum, avunculos tuos, eminentissimum, quem modo nominabam, card. Franciscum Antonium Lorenzana, hujusque non minus meritis quam nascendi sorte germanum, Thomam antistitem Gerundensem. Tot tamque præclaris domesticis exemplis excitatus, quid miremur, si plura alia ornamenta virtute et ingenio parta tibi comparaveris, ut multo malueris tuis meritis quam tuorum laudibus commendari? Magnam equidem de te jam multo ante opinionem comprehenderam, quem non nescirem excellenti ingenio præditum, incredibili discendi desiderio incensum, præclaris jactis pueritiæ et adolescentiæ fundamentis, eloquentiæ laude ornatum, cujus non illa quidem multa, sed sane illustria monumenta in vulgus prodierunt, ita in graviores facultates, præsertim vero in theologicas toto animo incubuisse, ut a primis juventutis annis gravissimum munus quærendi in omni thɛologiæ genere, et judicandi de iis qui in amplissima diœcesi Toletana ad animarum curam assumendi promovendique sunt, magna cum gloria, ac nominis existimatione sustineas. Verum opinionem meam longe vicit perspecta mihi singularis ingenii tui vis, et sacræ doctrinæ ubertas; cum te Romæ multis mensibus commorantem, fere quotidie de altissimis religionis nostræ mysteriis, ut occasio sese dabat, ex tempore subtiliter disserentem audierim, atque ita difficillima quæque ad vivum resecantem, eaque facili et profluenti oratione expedientem, ut ingenium videreris (Augusti verbis utar) in numerato habere. Nec secus existimarunt tot illi viri principes, Ecclesiæ et litterarum decora, quorum in consuetudinem, doctrinæ amore ductus, le libenti animo dabas, et quibus ipse impense charus, acceptusque eras propter ingenii præstantiam candoremque animi bene constituti. Mirari PATROL. XIX.

1

335

etiam in te licuit avidum studium Romanas antiquitates qua sacras, qua profanas investigandi, judicium exquisitum in liberalium artium operibus æstimandis, ardens desiderium introspiciendi omnia pietatis opera, quæ multa ac varia Romæ sunt ad hominum ærumnas sublevandas sapienter instituta; ut maximopere optandum sit, tales ex Hispania huc ventitare viros, qui vicissim et bonam existimationem de gente nostra apud exteros inferant, et hinc in patriam reduces boni aliquid tamquam ex mercatura bonarum artium reportent.

Utinam vero mea hæc in Juvencum exercitatio, quæ tuo etiam itineri Romano accepta referri debet, cæteris tuis cogitationibus et curis responderet! Verum si quid in ea deerit, vel potius quidquid deerit, deerunt enim multa, facile spero, te mihi condonaturum, vel propter ardui operis difficultatem, quam ipse in Breviario Isidoriano, in S. Martino Legionensi, in Patribus Toletanis recognoscendis, ut eminentissimi editoris Lorenzana laborem aliqua ex parte relevares, diu expertus es, vel propter singularem humanitatem, qua bonarum litterarum cultores complecti soles, et me cum multis, vel dicam, ne parum gratus videar, cum primis benigne complecti voluisti. Vale.

Romæ iv kal. Octobr. MDCCXCII.

PROLEGOMENA IN C. VETTIUM AQUILINUM JUVENCUM.

CAPUT I.
S. Hieronymi de Juvenco testimonia expenduntur.
Opinio de religioso cultu olim Juvenco præstito re-
jicitur.

A nostri gestis dictisque enarrandis conferendum qui-
dem a me esse intelligo; sed adjumentum hoc valde
exiguum ad tantum onus subeundum esse facile per-
spicio, cum istiusmodi tractationem non nisi timide
et pedetentim quivis quamvis experientissimus de-
beat aggredi. Sequar igitur ducem Juvencum non
quidem passibus æquis, sed tamen ut potero, Com-
mentationes in Sedulium, Aratorem, aliosque sa-
cros poetas in aliud tempus differam, ne mihi ali-
quis exprobret, quod Antonio Nebrissensi Nicol. An-

11. Post Prudentium et Dracontium ad vetera exemplaria recognitos et, quoquo modo potui, illustratos, non tam a me reddenda est ratio, cur nunc Juvencum simili cultu ornatum edam, quam cur tamdiu distulerim, aut alios illi prætulerim. Est enim Juvencus, ut poetarum christianorum omnium, quos inter Latinos quidem exstitisse certo novimus, anti-tonius objiciebat Biblioth. vet. 1. n, c. 4, part. 1, quissimus, ita etiam nitore verborum, Elegantia styli, et veteri quadam simplicitate, ad divinum sui carminis argumentum plane accommodata, præstantis simus. In ejus autem poemate non solum mirari licet primam, saltem inter Latinos, quatuor evangeliorum concordiam, ad cujus imitationem innumeræ aliæ postea prodierunt, verum etiam peculiares quasdam interpretationes sacrarum litterarum vetustate sua commendabiles, varietatem præterea lectionis in volumine Evangeliorum, quo ille suo tempore, ineunte scilicet sæculo iv, utebatur.

num. 114: Nullum vero hactenus habuisse Juvencum, qui critica industriæ, aut explicationis facem, qua indiget, ei præluceret, præter unum Barthium ex parte aliqua, et Fabricium levi manu in re usum, eo magis B miror, quod cum Antonius Nebrissensis noster, qui potuit, debuitque una cum Sedulio et Aratore multo magis Juvencum civem suum commendare piis lectoribus a se explanatum, in Sedulio quidem industriæ suæ operam posteritati transmiserit, in Aratorem commentaria parata se habere alicubi testatus fuerit: Juvenco autem Hispano nullus suppetias ivisse referatur. Ne vero meo mori desim, his Prolegomenis complectar quiquid de eo, de ejus operibus, codicibus mss., editionibusque, multis in locis dispersum collegi.

2. Verum Prudentio principatum inter poetas christianos, quem olim libens cum plerisque asserui ob mirabilem rerum et carminum varietatem, acutissimum ingenium, ingentes spiritus 2 poeticos, et singularem doctrinam, nec nunc quidem negare, aut in dubium revocare est animus. Ut autem proxime post Prudentium e mea manu prodiret Dracontius, illa me ratio impulit, quod hujus carmina duabus partibus auctiora, quam quæ antea prodierant, in codicibus mss. a me reperta, ex quibus omnino alius Dracontius apparet, multo majorem utilitatem studiosis doctrinæ et antiquitatis sacræ mihi visa sunt allatura, quam commentationes ullæ meæ in alios christianos poetas, in quorum poesi vix aliud agere licet, nisi veterem lectionem, codicibus optimæ notæ inspectis, constituere.

C

3. Deterrebat me etiam ab editione Juvenci majestas ipsa argumenti. Quod si usu et exercitatione in hoc genere aliquid profeci, id totum in Salvatoris

4. Non exigua laus Juvenci est, quod a S. Hieronymo non semel nec perfunctorie laudatus fuerit: neque enim de ejus 3 vita quidquam aliud exploratum habemus, quam quod de eo tradidit Hieronymus. Ita ergo præclarus hic doctor de Vir. illustr. cap. 84, tom. 11, col. 909: Juvencus, nobilissimi ge neris, Hispanus presbyter, quatuor Evangelia hexametris versibus pene ad verbum transferens, quatuor libros composuit, et nonnulla eodem metro ad sacramentorum ordinem pertinentia. Floruit sub Constantino principe. In quodam Juvenci codice hoc testimonium exprimitur cum aliqua varietate, ut referam num. 50.

5. Vallarsius in notis animadvertit, ex ipso gentilitio nomine satis apparere, Juvencum fuisse nobi

Essimi generis, quia in libris antiquis, Jureto teste, A tium nomen Juvenci, adeoque Vettius, aut Vectius appellatur C. Vettius Aquilinus Juvencus. Certe llieronymi testimonium de nobili genere Juvenci probatione non indiget. Verum argumentum aliquod pro eadem nobilitate non quidem omnino perspicuum, sed probabile petitur ex quatuor nominibus, quibus in vetustis membranis insignitus est Juvencus. Hæc autem nomina non eodem modo ab omnibus efferuntur. Joannes Albertus Fabricius in Biblioth. Lat. libr. IV, cap. 2, ex Jureto pag. 275, ad Symmach., et Paulo Colomesio in Paralipomenis ad Chartophylacem Guilielmi Cavei, et ad dialog. 5 Gy raldi de poetis, integrum Juvenci nomen ait esse Aquilinus Caius Vettius Juvencus,

scribendum est, quamvis etiam Vettus, et Vetus, et Vetuus in veteribus nonnullis monumentis reperiatur: nam gentilitia nomina ab aliis derivari solebant, ut Cornelius, Tullius, Claudius, Julius, Emilius, etc. De nomine vero Vettii, aut Vectii nihil aliud habeo quod ex antiquis proferam, nisi quod Glandorpius in Onomast. Rom, nomen familiæ Romanæ plebeiæ tradit esse, quæ tandem sub imperatoribus respicere ad honores cœpit. Plures tamen Vectios illustres nominat. In Juvenco id nomen magis, ut dixi, gent litium est, quam familiæ, adeoque cum hæc nomina gentilitia plerumque ex loco aliquo, aut gente manaverint, ut Tarquinius a Tarquiniis, non inepta conjectura duci potest, Juvencum ex Vectonibus seu Vettonibus populis Lusitaniæ antiquæ inter Darium et Tagum 5 originem suam traxisse. Ac fortasse hæc fuit causa cur nennulii patriam Juvenci Olivam fuisse confinxerint, ut paulo post ostendam. In Historia ecclesiastica Natalis Alexandri sæculo IV, cap. 6, art. 4, nomen hoc Juvenci effertur Vestius, et tertio loco ponitur, scilicet Caius Aquilinus Vestius Juvencus: uti etiam ex Petro Pithoo tradidit Labbeus, de Script. eccles., qui tamen ex veteri alio exemplari profert Gaium Vectium Aquilinum.

B

6. In codicibus mss. referendis, num. 306 et seqq., modo profertur appellatio C. Vectii Juvenci, modo Aquilini Juvenci, modo Q. Vetti Aquilii Juvenci, modo Gai Vecti Aquilini, modo C. Vettii Aquilini Juvenci, modo C. Vetti Aquilini Juvenci, modo C. Vectii Aquilini Juvenci. Remigius Ceillierius, de Script. eccl. tom. iv, asserit, ejus nomen in quibusdam mss. esse Aquilinus Caius Vettius. Neque omittendum, in duobus codicibus manuscriptis Florentinis addi V. C., quæ notæ innuunt virum clarissimum: de quo titulo dixi ad Prudentium, in Prolegom. num. 50 seq. Sed, ut ego suspicor, Juvencus vir clarissimus non a veteribus, sed a recenti aliquo librario vocatus est. In codice Vaticano regina Sueciæ, quem describam num. 48, sic nomina Juvenci invenio Gai Vetti Aquilini Juventi; in Ottoboniano vero, de quo agam num. 49, ita : Gai Vetti Aquilini Ç Juvenci. Discrimen solum est in Juventi, et Juvenci nomine: 4 nam Gai pro Cai clare in utroque legitur: et eodem modo legitur in veteri alio exemplari, quod ex Labbeo, num. 36, indicabo.

7. Itaque prænomen Juvenci Gaius scribi posset. Etsi enim prænomen hoc, quod in nomen aliquando transit, plerumque Caius scribatur, tamen reperitur etiam per G scriptum, ut in Cenotaphio Pisano C. Cæsaris: Dua equestres inauratæ Gai et Lucii Cæsarum statuæ ponantur. Quintilianus, libr. 1, cap. 7, docet Gaius pronuntiari, etiam si Caius scribatur; et Græci quidem per G semper efferunt raïos, et nonnulli a yai, gaudeo, quasi a gaudio parentum deductum hoc vocabulum volunt. Valerius Maximus, sive auctor sit Titus Probus, aut Julius Paris, in epitoma de prænominibus id annotatum reliquit, et similem scribendi varietatem in Greus animadvertit : Alii NEUM, alii GNEUM, alii CNEUM seribunt. Qui G littera in hoc pronomine utuntur, antiquitatem sequi videntur, quæ multum ea littera usa est . . . Qui C, corruptione syllabæ delectari videntur. Confer, si placet, Norisium, de Cenotaph. Pis. dissert. 4, cap. 5; potas Dionysii Gothofredi ad Festum, verbo Gaia Cæcilia; el Sigonium, de Nom. Rom.

8. Nomen secundum Juvenci, quod a veteribus Romanis simpl citer nomen dicebatur, ut primum prænomen, nou Vettus, sed Vettius est, nisi si forte cui magis arrideat Vectius. Id videtur esse gentili

9. Romani prænomine et nomine non contenti, addiderunt cognomen. Hujusmodi cognomina aut ab animo, aut a corpore, aut a casu imponi solebant. Videlicet a colore dicti sunt Rutilus, Eburnus, Aquilinus, Albus, Niger, Rufus, Flavus, ut explicat Sigonius, de Nom. Rom. Festus prænomen Aquilius ait esse: Aquilius prænomen ab aquilo colore, id est nigro, dictum. Melius interpretaberis 0lorem aquilum rufum, aut subuigrum. Neque semper Aquilius est prænomen, ut cernere licet in C. Aquilio, a quo Aquilia lex exstat Dig. libr. 1x, tit. 2, qui totus est de lege Aquilia, sive ad legem Aquiliam. Glaudorpius in Onom, Rom. plures Aquilios recenset, in quorum plerisque Aquilius nomen est, non prænomen: hoc ipsum observo in veteribus inscriptionibus, in quibus nonnumquam Aquillius reperitur scriptum. Sæculo v floruit Aquilius Severus, scriptor Hispanus, a S. Hieronymo, de Script. eccles. c. 3, et a Nic, Antonio, 1. 11, c. 2, part. 1, Bibl. Vet. lisp. laudatus. In nonnullis mss. is dicitur Achillius, in aliis Acilius.

10. Juvenci agnomen, ut codices plerique consentiunt, non Aquilius est, quod nomen apud antiquiores Romanos magis in usu erat, sed Aquilinus. Goldastus tamen Aquilium vocat, cujus verba afferam num. 37. la Actis Sanctorum et Martyrologiis plurimi occurrunt Aquilini dicti; nec desunt qui eodem nomine vocentur in ethnicorum antiquis inscriptionibus aliisque monumentis. Sed omittendus a nobis non est is, qui cum Juvenco tribus primis nominibus convenit, C. Vettius Aquilinus, consul cum Q. Junio Rustico anno Christi 162, In Fastis solum appellainr Vettius Aquilinus, sed apud Gru

« PoprzedniaDalej »