Obrazy na stronie
PDF
ePub

A

Felix, quae credit finem mox affore verbis, Que Deus ad famulos, magnum dignando, lo[cutus.

Illa trahens animum per gaudia mixta pudore, 130 83 Suppress vocis pavitantia dieta volutat : Magnificas laudes animus, gratesque celebrat Immensi Domino mundi. Vix gaudia tanta

LECTIONES

127. Codex Un., Felix qui credit. Grunerus ex conjectura mallet quæ credis ex Beala, quæ credidisti. Vulgata, Poelm. pro div. script., Fabr., quæ confisa fidem mox. Plerique, quæ credit finem mox affore verbis. Fabr., verbo pro verbis, et vers. seq. quod pro quæ.

128. Barthius etsi legerit cum suo cod. verbis, nunc legit quod. Rejicit locutus pro loquetur in Fabricio, quia illud fidem in præterita solum declarat, hoc autem eamdem etiam in sequentia dirigit. Fabricius ex ingenio, ut arbitror, posuit locutus ut exprimeret verba Lucæ 1, 45: Et beata quæ credidisti. Cæterum in veteri editione Fausti etiam legitur quod, sed supra verbis, et mox loquetur. Reuschius sic legit: Que Deus ad famulam, magnum dignando, locutus, ex textu Graco: Ότι ἔσται τελείωσις τοῖς λελαAnμévous avτņ паpå Kupiov. Idem notaverat Omcisius. Saltem locutus retinendum est. Aliqui mss. Lucæ delent illi, aut tibi.

B

129. Codex Barth., Reg. a p. m. : Illa trahens animo per gaudia mixta pudorem, supressæ vobis pavitantia dicta volutat. Ita etiam Torn., ubi tamen legitur suppresse mendose, ut puto, pro supressæ. Rom. Illa trahens animo per gaudia mixta pudore Supvocis. Omeisius scripturam Barthii in codice presse Fuldensi invenit, eamque reliquis prætulit. Accedit Reuschius, qui interpretatur, pudorem ex agnitione indignitatis ortum : qui tamen indignitatis sensus gaudio admixtus erat, quod Dominus ipsam respexit. Editio Coloniensis Hadamarii anni 1557 : Illa trahens animum per gaudia mixta pudorem― Suppresso, C vocis, quod Poelm. admisit in textu. Reg. a ser. m., et Out. Illa trahens animum per gaudia mixta pudore, Suppressæ vocis: quæ lectio mibi placet, quam

Spiritus iste capit, quod me dignatus in altum
Erigere ex humili celsam, cunctisque beatam
155 84 Gentibus, et seclis voluit Deus æquus haberi.
Sustulit ecce thronum sævis, fregitque superbos,
Largifluis humiles opibus ditavit egentes.
Tunc illic mansit trinos ex ordine menses,
Ad propriamque domum repedat jam certa futuri.
VARIANTES.

vis Reuschius putet loquendi hunc modum nimium
popularem esse, et Juvenco indignum; cujus dicti
rationem nullam affert. Vide Virgil. 1. 4, Æn. 285.
Poelm. pro div. scr., Dav., Ald., Faust. Illa trahens
animum per gaudia multa pudore Suppresso, vocis
pavitantia dicta volutat. Ita Fab., sed mixta pro multa,
qua scriptura Fabricii suam longe meliorem esse
ait Barthius. Ego mallem Suppressa voce.

131. Ott. a p. m., Reg., Rom., animo, quod edidit Torn. Plerique, animus. Faust., Rom., Olt., Reg, Ald., Poelm., pro div. s. celebrat. Torn. et alii, rependit, quæ est glossa in Reg.

432. Codex Barth., Rom., Out., Torn. Immensi : ita Reg. cum glossa, totius. Alii, Immenso. Faust. distinguit, Immenso Domino: mundi.

lanta

153. Poelm., pro d. scrip., vix gaudia tota—I psumie caperent, quod exstat fetiam in ed. Fausti cum mendo caperant. Reuschius cum aliis, vix gaudia ·Spiritus iste capit, videlicet animus; negaique, cum Un. legendum ipse pro iste. Sciendum quippe est, pronomen iste aliquando pro hic poni, ut contra hic pro iste.

156. Ald. Ábstulit : alii, Sustulit. Poelm., pro d. s., servis pro sæcis ; id probum est. Rom., serus. 137. Poelm., pro d. s., Immensis humiles.

158. Faust., Fabr., ternos ex.

159. Faust, Ottob., Reg., Poelm., pro d. script., Torn., Fabr., Rom., Ald., et alii, repedat, quod verius videtur, quam remeat, ut legitur in aliis, et in veteri etiam codice Barthii: qui fatetur quidem, repedare esse verbum antiquum, et probe Latinum, sed illo tot locis ait scatere christianos scriptores, ut sæpe in illorum locis aliud legere velit.

NOTE.

127. Finis, ait Barthius, est propter quem datur quid quo effato scripturam editam confirmat. Iterum Juvencus hoc 1. vers. 238, Finemque imponere verbis Dignetur cum pace suis.

128. Magnum adverbii more pro valde. Val. Flaccus 1. 1, vers. 263, Magnumque sonantes. Adde Plautum, Gellium, alios.

130. Suppressæ vocis dicta sunt verba prolata summissa voce. Quod clarius dici potuit, et ut ego conjicio, dixit Juvencus Suppressa voce pavitantia dicta volutat, producta ultima in vore ratione casuræ: quæ quidem ita apud antiquos insolens est, sed frequens apud poetas sequioris ævi, et frequentior appareret, si librarii audaces, ejusque consuetudinis iguari, multos versus non corrupissent. De- D notatur modestia Virginis in colloquio. Cicero, pro Sylla, cap. 40: Qui cum suppressa voce de scelere P. Lentuli, de audacia conjuratorum omnium dixisset, tantummodo ut ros, qui ca probatis, exaudire possetis de supplicio P. Lentuli, de carcere magna, et queribunda voce dicebat. Vox propria poetarum est pavitantia, sed_bonorum tamen poetarum, ut Virgali, Lucretii, Terentii, Valerii Flacci, Seneca Tragici.

432, Immensi mundi, ut in oratione Eugenii Toletani ex optimis exemplaribus, Rex Deus, immensi quo constat machina mundi, non, ut in aliis legitur, Rex Deus immense, quos constat machina mundi. Vide Prolegom. in Dracontium, n. 66, pag. 49 seq.

Reuschius id confirmat, quia si mundus immensus, quantus erit ille, qui eum condidit? Prudentius, 1. I contra Symm.: Magnique immensa creaverit orbis. Ovidius, 1. Met. v. 35: Ille refert: 0 lux immensi publica mundi.

134. Plerique verba Deiparæ, Quia respexit humilitatem ancillæ suæ, intelligant de virtute humilitatis Maldonatus cum Juvenco, et aliis de abjecta, vilique conditione.

156. Fregit superbos eleganter, ut frangere hostes, nationes. Cicero, 1 Catilin. cap. 9: Te ut ulla res frangat? Tu ut umquam te corrigas? De voce thronus vide Comm. d Prudentium, v. 102, Apoth.

137. Largifluus vox est veterum Lucretii, et Pacuvii.

138. In Vulgata babemus quasi mensibus tribus. In multis exemplaribus veteris Italice decst quasi, ut hic apud Juvencum et S. Ambrosium, libr. 11 in Lucam. Sæpe apud Juvencum occurit adjectivum hoc numerale trinus, quod distributivum est, verum interdum ponitur extra distributionem, ut hoc, et aliis in locis a Juvenco. Idem significat, et codem modo accipi solet ternus sive distributive, sive extra distributionem ; ex quo accidere solet, ut in mss. non solum Juvenci, sed etiam aliorum unum pro altero ponatur, ac discrepent inter se vetera cxemplaria.

459. Fabricius in Commentar. poet. christ. ait, repedare esse pedibus domum remeare. Origo qui

140 Jamque aderat tempus, quo jussum fundere A

[foetum

85 Elisabeth volvenda dies in luminis auras Cogeret. Ad partus famain collecta cucurrit. Turba propinquorum, tum gaudia mira frequen

[tes Concelebrant, nomenque jubent genitoris ha[bere.

145 Abnuit hoe genitrix, sed Joannes vocitetur,

Ingeminat. Placuit muti tunc jussa parentis Consulere, scriptoque rogant edicere nomen. Sed, proh mira fides! tabulis cum scribere tentat, 86 Implicitam solvit per verba sonantia lin[guam. 150 Mox etiam assuelam penetraut spiracula men[tem,

LECTIONES VARIANTES.

140. Reg., O., Rom., Reuschius eum quinque codicibus, Barth., Poel, pro div. s., quo jussum fundere fœtum · Elisabeth volvenda dies in luminis auras-Cogeret: ad partus famam collecta. Ita Torn., sed distinguit Cogeret ad partus famam: collecta, minus bene; pejus vero, quod scribit cum aliis Elizabeth pro Elisabeth, quod poscit metrum. Ald., Faust., Fabr., Poehm. in textu, Daventr., et alii, quo sarcina deserat alvum · · Elisabeth liquidas solrenda in luminis auras:-Ad partus fama tantos collecta. Barthius, qui hane scripturam alibi falsam judicavit, quasi errorem peperisset nomen Elisabeth indeclinabile positum, postea, 1. LVI, cap. 17, eamdem videtur admittere: sed pro deserat legit deseret a verbo deserare, recludere, resignare, quod poscit solvendi verbum de altero versu sese ingerens. Idem Barthius in Fulgentio corrigit, Descrute flosculis pro Reserate, libr. 1 Mythol, et apud Apul., 1. 1 Metam., nonnulli legunt deseratus pro reseratus.

143, Poelm., pro d. s., per gaudia. Barthii codex frequentans pro frequentes.

145. Reuschius distinguit: Abnuit hoc genitrix; sed, Joannes vocitetur, Ingeminat. Alii, sed Joan

nes.

146. Ott., ingemuit, recte correctum per ingemi

nat. Hadamarii Ed., Rom., Poelm., in textu, cunctis tunc. Plerique, muti tune.

147. Reg., Ott., Poelm., pro d. script., Torn, Fabr., Consulere, scriptoque rogant edicere nomen, quod bonum est, producto e postremo in consulere Bob duas consonantes vocis sequentis. Barthii codex, Consulerent, scriptoque rogant. Rom., Consulere, et scriptoque rogant. Ald., Fanst., Poelm, pro alia scriptura, Consulere, in scripto rogitantque edicere nomen. Poeln., in textu, Hadamarius, in scriptoque royant.

148. Barthius alicubi legit dum pro cum.

149. Mendum crediderim in Fabricio sonentia pro sonantia, quamvis sonere pro sonare dixerint veteres, ut multa similia, quæ hoc loco congerit Schoettgebius.

150. Fabr., mendose, penetrans. Codex Barthit, penetrant spiracula linguam. Torn., essuetam, Hadamarius, assueta, quod edidit etiam Westhemerus pro divers. script., Rom., assuetam penetrant spiri talia mentem :sed fortasse prius fuit spiracula, quod unice probo. Non male esset assueta, producta ultima ratione cæsuræ. Sed assuetam confirmat versus 720, I. n.

NOTÆ.

dem verbi hæc videtur esse, quasi pedem retrahere, sed simpliciter ponitur pro reverti. Hoc verbum, a Lucilio et Pacuvio usitatum, deinde in obsoletis positum,`in usum denique reduxerunt cadentis latinitatis scriptores, Juvencus, Ammianus, Damasus, alii. Vide Cellarium, Cur. Posterior., et Jo. Ludovicum de la Cerda, Advers. saer., cap. 21, num. 6. Reversa vero est Deipara in domum suam jam certa futuri, non quod antea ceria non esset, sed quia experientia didicit, vera esse, quæ Angelus de Elisabetha pronuntiaverat.

440.CAPUT IV. Joannis Baptiste nativitas. Lucæ 1, 56, 80. Phrasis Fundere fœtum facilitatem edendi foetum innuit. Deacontius, l. 11, v. 682, de eodem partu S. Elisabethæ: Fundatur de ventre puer sub sorte beala.

C

141. Elisabeth indeclinabile scilicet volvenda dies cogeret Elisabetham fundere foetum. Volvenda dies habet vim instantis temporis, ut observavit Gifanius, Ind. Lucreti, verbo volvenda. Virgilius I. 18, D v. 6: Turne, quod optanti Divum promittere nemo — Auderet, volvenda dies en attulit ultro. Avitus, l. v, v. 411, al. 416 : Maxima nocturnas jam pars exeyerat horas, - Et volvenda dies instabat sorte propinqua.

142. Notandus est mos a Græcis, Latinis, et Judeis usitatus, quod propinqui convenire solebant ad visendas puerperas, et adesse, cum post octo, vel novem dies, infanti nomen imponebatur.

445. Sumit particulam sed ex Evangelio: Dixit, Nequaquam, sed Joannes vocabitur.

447. Mabion tus ad bune Evangelista locum sic ait: Juvenous scripto existimat Zachariam interroga tum. Mens Juvenci ala mihi videtur, nimirum Zachariam nutibus rogatum, ut scripto nomen puteri ediceret.

148. Vulgata, Et postulans pugiltarem: sic etiam

Itala in plerisque ms., sed in Cantabr.: Et cum petisset tabulam scripsit: Joannes est nomen ejus. Ambrosius in Luc. : Et accepit pugillares, etc, quod magis Latinum est: nam in singulari neutrum est pugillar. Subaudiri autem potest tabellam in pugillarem. Nam etiam pugillares adjectivum est, et subauditur tabellæ, codicilli, aut aliquid simile. Prudentius, hymn. 9, Peristeph. de S. Cassiano, v. 15: Unde pugillares soliti percurrere ceras. Forcellinus ait Corripit hic Prudentius primam, malus auctor prosodiæ. Ego vero non video, cur reprehendendus sit Prudentius, cum pugillar a pugillo, seu pugno dicatur, et in pugillo prima sit brevis. Corripuit etiam Ausonius in iambico dimetro, epigr. 146, Bipatens pugillar expedi. De hujusmodi tabellis cera illitis, quibus veteres scribebant, vide Comment. ad cit. hymn. S. Cassiani. Juvenci sententia ita exponenda est, ut Zacharias simul et scripserit nomen, et, recuperata facultate loquendi, illud pronuntiaverit. Hoc innuit Evangelista : Scripsit dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. Et videtur potior fuisse ratio, cur mirarentur, quod nomen pronuntiaverit, quam qued scripserit. Poterant enim Zacharias et Elisabeth nutu et scripto antea inter se consensisse de nomine Joannis imponendo. Equidem non satis intelligo rationem S. Ambrosit in comment. ad h. 1. : Et quidem ille mutus intimare vocabulum filii nequirit uxori: sed per prophetiam Elisabeth didicit, quod non didicerat a marito. Ratio Ambrosii confirmari poterit, si dicatur, ita Zachariam fuisse mutum, ut non solum non loqui, et non audire, sed neque scribere quidem posset. Verum id neque ab Ambrosio exprimitur, neque, ut ego censeo, ab evangelista innui

tur.

Completusque canit venturi conscia dicta : [tent A
Concelebrent cuncti laudes, gratesque frequen-
Astrorum, et terræ, pontique, hominumque pa-
[renti:

Visere quod voluit, propriamque absolvere
[plebem.

155 En beat antiquam gentem, cornuque salutis
Erecto, indulget Davidis origine lumen.
Hoc est, quod prisci cecinere ex ordine vates :
Hæc est illa salus, quæ nos ex hostibus atris
Eripit, ut juste justo servire queamus.
16087 Et tu, parve puer, sanctus, dignusque propheta

Dicere, et Dominum mox prægrediere viando. Illius et populum duces per lumen apertum : Errorem per te spernent, mortisque tenebras Abrumpent omnes, tua qui præcepta sequentur. 165 Exhinc secretis in vallibus abdita semper

Vita fuit puero, donec, poscentibus annis, Vatis ad officium pleno pubesceret ævo. Interea Mariæ sponso miracula mentem Sollicitant, manifesta uteri quod pondera vidit : 170 Et secum volvit, quanam ratione propinquæ Dedecus oppressum celet, thalamosque recuset. 88 Talia tractanti torpescunt membra sopore,

LECTIONES VARIANTES.

151. Barthii membranæ, Completusque Dei ventu ro conscia dicta, ex quo Barthius restituere vult Dei venturi conscia dictat. Torn., ventura vitiose.

152. Out. concelebrant et frequentant, minus bene. 154. Torn., Rom., Peg., Ott., quod: alii, qui. 160. Poelm., Rom., Ald., Fabr., Et tu. Reg., Ott. cum Torn., At tu. Versiones Vulgata, et Itala, Et tu, puer. Codex Cantrabr., Et tu autem, infans.

161.Torn., Reg., Ottobon., Dicere, et Dominum mox prægrediere viando. Ald. ita, sed progrediere. Cum Aldo facit Rom., sed mendose progredire. Poelm., Diceris, Dominum mox prægrediere viando, et pro div. s., progrediere. Prægrediere præferendum est ex verbis Lucæ 1, 76: Præibis enim ante faciem Domini.

B

Et in codice Cantabr., apud Sabatierium, Antecedes enim ante faciem Domini. Faustus cum Aldo facit, alii cum aliis, prægrediere.

162. Ald., Roman., Torn. per limen. Plerique per lumen, quod ad verba Lucæ 1, 79, propius accedit. 165. Plerique scribunt, Exhinc: Sabatierius, pro d. s.. Exin.

168. Roman. et codex Barthii, Mariæ sponsi, quod tantumdem est, ut ait Barthius, cap. 5, libr. LXIX Advers.

171. Barthii codicis margini apposita erat conjectura philologi veteris Dedecus oppressæ, qua indicatur, S. Josephum existimasse vim illatam fuisse Virgini. In Rom., cedet, error, pro celet.

NOTÆ.

154. Visere et visitare in mysterio Incarnationis exponendo sæpe usurpatur. Confer Commentar. hymn. XI Cathem. Prudentii, v. 32 : Dignatus orbem

viseret.

155. Cornu salutis, ex sacro codice. Cornu Hebraica phrasi potentiam et regnum significat.

156. Verba Luca sunt: Et erexit cornu salutis in domo David pueri sui. Versio Itala ex ms. Colbert., in domum. Erigit ergo Deus potentiam et salutem, indulgetque lumen ex familia David.

161. De verbo viare egi in comment. ad Prudentium, præfat. 2 Apoth., vers. 15. Adde Cerdam Advers. sacr., cap. 144, n. 34.

164. Abrumpent, discutient, dispellent; e tenebris emergent.

166. Trigesimo etatis anno eos, qui ex ordine sacerdotali erant, Judæi ad officium sacerdotis admittere solebant. Numer. cap. IV, vers. 3 et 47.

167. Pleno ævo, plena ætate, plenis annis, ut Virgilius dixit de Lavinia, Jam plenis nubilis annis. Vide notata a nobis ad vers. 384, 1. 1 Dracontii.

168. CAPUT V. Joseph cogital relinquere Mariam. Matthæi 1, 19-24.

169. Onus uteri hoc pariter modo dicunt Ovidius, Gellius, Sidonius, Avitus, Sedulius, quorum loca annotavit Omeisius. Ovidius, I. II Fast. vers. 42: Cœlesti tumidus pondere venter erat. Consule Arntzenium, ad Sedulium, 1. 1, vers. 96.

171. Glossa in codice Reg. est, thalamos sponsalia. Sponsalia proprie sunt promissio et stipulatio futurarum nuptiarum. Juvenalis, sat. 6, vers. 25: Conventum tamen_et_pactum, et sponsalia nostra Tempestate paras. Glossa confirmari potest versu 178: Hæc præcepta sequens servat sponsalia pacta. Verba Matthæi sunt: Joseph autem vir ejus, cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Pro traducere Græce est napadequationi, quod est ignominiæ exponere, ostendere in exemplum, infamare. Dimittere, quod omnes exhibent, in textu Græco est molduσai: quod si sermo sit de conjuge, verti posset divortium cum ea facere, si de sponsa,

C

D

melius esset repudiare: nam repudiari etiam potest futurum matrimonium. In codice Cantabr., Et nollet eam præpalare. Hilarius, in Matth. 1: Et dictum hoc Joseph volenti eam abjicere, quia justus ipse nollet in eam lege decerni. Augustinus, epist. 153: Et nollet eam divulgare. Vigilius Taps., lib. xit de Trin.: Et nollet eam detegere. Secum igitur cogitabat Joseph, quanam ratione dedecus Mariæ celaret, eamque dimitteret, aut ejus conjugium abjiceret. Hæc est expositio Juvenci, qui propterea non approbat sententiam nonnullorum, qui explicant nollet eam traducere, hoc est, nollet eam in domum suam ducere. Barthius, libr. xxxxIV Advers. cap. 9, probat, traducere verbum nuptiale esse ex Prudentio Juniore Hispano puto, in Vita B. Mariæ virginis. Verum hic auctor, ut ego traducere dixit, ut explicaret, novam nuptam in aliam familiam transiisse, quia jam tum aliqui verba Matthæi, Et nollet eam traducere sic accipiebant. Alii existimant, Josephum nihil mali de B. Virgine judicasse, vel quia intellexerat, eam concepisse de Spiritu sancto, vel quia eximia Virginis sanctitate permotus omne judicium sustinuit. Ab his etiam dissentit Juvencus, qui potius cum Chrysostomo, Ambrosio, Augustino, Justino, aliisque Patribus et interpretibus tenet, Josephum sibi persuasisse Mariam concepisse ex adulterio. Menochius ab opinione philologi veteris, qui in Juvenco conjiciebat Dedecus oppressæ, non abhorret. Fortasse, ait, existimarit Joseph, Mariæ vim illatam, atque ita absque illius peccato gravidam esse. In novo Thesauro TheologicoPhilologico inserta est dissertatio Francisci Baringii De paradigmatismo, seu repudio sponsæ adulteræ.

172. Divinum hoc est, ait Barthius pag. 2778: Quod indicat, non somnium solum, sed ipsum etiam somnum homini immissum a Deo: quo pacto sæpius ad capienda per soporem monita, et præsagia divina hominum animi disponuntur ex sententia gentilium poetarum, ut Homerus x Aios üпvov appellarit. De somniis, quæ a Deo in veteri, et novo Testamento immissa esse constat, agit Durantus in tract. De visionib, cap. 9, et Benedictus XIV, de Beatif. libr. ш, cap. 51.

[ocr errors]

Audivitque Dei super horrida somnia vocem : A
89 Accipe conjugium nullo cum crimine
[pactæ,

175 Spiritus implevit sancto cui viscera fœtu.
Hanc cecinit vates venturam ex virgine prolem;
LECTIONES

173. Poelm., pro d. s., Fabr., ita legunt hunc versum: Mox stertente, Dei vox est audita monentis, quem spurium esse recte judicat Barthius loc. cit.

174. Torn., pactum ; alii, pactæ. Poelm., pro div. s., ita legit: Tu sponsam capias, vacat omni pactio fraude.

175. Codex Barthii sanctus, quod Barthius præfert sancto; idque ab sciolis correctoribus positum affirmat, sed non confirmat. Favet illi, quod apud Matthæum legitur, Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Hoc tamen ipsum innuit nostra scriplura verbis sancto fœtu.

177. Rom. et editi omnes, quos vidi, ita habent: Nobiscum Deus est cui nomen, protinus ille. Reg., et Ott. Nobiscum Deus est nomen cui protinus ille, et a pr. m. ita videtur esse scriptum, ut intelligatur cui scilicet virgini, sed a sec. m. in Reg. addita est inter

:

B

NOBISCUM DEUS est nomen cui. Protinus ille 90. Hec præcepta sequens, servat sponsalia [pacta.

Sed tum forte novi capitum discussio census 180 Cæsaris Augusti jussis per plurima terræ VARIANTES.

punctio nomen cui protinus, cum glossa cui-proli. 179. Poel., Hadam., Sed tum forte novi capitum discussio census, quæ scriptura approbatur a Barthio ex suis membranis, et exstat in Ott., in Torn., ubi mendose furte, et discussia exaratur, et in Aldo, qui cum habet pro tum. Aldo adhæret Rom., sed ad marg. pro capitum corrigitur capitur. In Reg. non contemnenda est varietas novo capitum discussio censu. Fabric., Faust., novus, capitum discussio, census, quod exprimitur a Poelm., pro d. s., Sed cum forte novus, et a Barthio, libr. x1 Advers. cap. 20.

180. Reg. Cæsaris Augusti ex jussis. Faust., Poelm. pro d. s. Cæsareque Augusto jussus per plurima scribi, quod spurium videtur. Plerique Cæsaris Augusti jussis per plurima terræ, quæ est interpretatio verborum Lucæ 1, 1: Ut describeretur universus orbis. Fabricius edidit jussu pro jussis, secutusque eum est Sabatierius.

NOTÆ.

173. In scripto codice Barthii glossa hæc erat: Horrida somnia-quod somno dubietatis premebatur: quæ loquitur de illa suspicione, quam de vitiata conjuge babebat Joseph, adeoque ad hunc locum parum, aut nihil potius facit, ut animadvertit Barthius. Vocem horrida poeticam dicit idem Barthius, et ex re ipsa natam, cujus quidam velut horror ansam dederit mutationi. Juvencus iterum hoc libr. vers. 286, de Magis, Totam mox horrida somnia noctem Sollicitant. Adde, horrorem de metu religioso dici, et sæpe cum veneratione conjungi. Valer. Flaccus, 1. 11, vers. 432: Threiciis arcana sacris: hic numinis ingens Horror. Confer Comment. ad Prudentium, l. 1 contra. Symm. vers. 199.

neral, celat silentio, cujus mysterium nesciebat. Hic simpliciter vocat uxorem Mariam, cum paulo ante futuram uxorem appellasset. Nescio vero, an probari possit, nomine futuræ uxoris ab Hieronymo intelligi futuram matrem aut matrem familias: Hieronymus enim in futura uxore rationem innuit cur Joseph omnia sciverit.

177. Matthæus, 1, 23: Et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. In codice Barthii glossa erat Homo-Deus. Relativum cui in fine periodi rarum est, sed aliquando tamen C Gemmas corusci luminis, Ornatur hoc templum quiusitatum, ut a Prudentio hymn. 2 Perist. v. 299: bus quo versu clauditur stropha.

174. In codice ms. Barthii glossa erat, Posse hinc concludi inter consponsos solum, firmum tamen esse conjugium. Nescio quo hæc pertineant, nisi fortasse innuitur, nondum fuisse matrimonium verum inter Josephum et Mariam. Plerique tamen sentiunt, cum Joseph eam animo volvebat cogitationem, ratum matrimonium jam fuisse contractum, et verba Matthæi, Accipere conjugem tuam interpretantur retinere, non dimittere; et quoniam animo jam cogitaverat eam dimittere, jubetur ab Angelo eam cogitationem abjicere. Pacta proprie crat puella, quando de nuptiis certa conditione convenerat sponsa, cum solemnes stipulationes, que sponsalia dicebantur, accedebant. Hoc tamen discrimen a bonis scriptoribus non semper observari, demonstrat Reuschius, qui etiam tenet, conjugium pactæ dici pro conjugem pactam more Græcorum. Hieronymus hac in re dubius mihi videtur in cap. 1 Matthæi Martyr Ignatius D etiam quartam addit causam, cur a desponsata conceplus sit: Ut partus, inquiens, ejus celaretur diabolo, dum eum putat, non de virgine, sed de uxore generatum. Ilic astruitur matrimonium ratum. Diabolus enim, qui non ubique præsens est, et ignorat ea quæ, ubi ipse non est, aguntur, videns, Mariam uxorem Josephi, putare potuit, partum non de virgine, sed de uxore generatum. Addit Hieronymus: Antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Non ab alio inventa est nisi a Joseph, qui pene licentia maritali futuræ uxoris omnia noverat. Intelligo licentia pene maritali, quia sponsus erat, non maritus, quod clarius exprimitur verbis future uxoris. Nondum ergo Maria uxor erat. Postea tamen subjungit : Quomodo Joseph, cum crimen celaret uxoris, justus scribitur! Sed hoc testimonium Maria est, quod Joseph sciens illius castitatem, et admirans, quod eve

esse

178. Sponsalia pacta: si proprietatem verborum attendas, rursus censebis Juvencum in ea fuisse opinione, B. Virginem nondum Josepho nupsisse, cum is ejus thalamos recusare, et ab sponsalibus recedere cogitabat. Sed necesse non est, ut in Juvenco magis quam in Evangelio proprietatem verborum retineamus. Confer notam. ad vers. 174.

179. CAPUT VI. Edictum Augusti Cæsaris. Lucæ 11, 1-7. Novum censum vocat Juvencus, ut explicet verba Lucæ cap. cit., v. 2: Hæc professio prima facta est, etc. Ex his versibus, ut ait Barthius 1. LXIX, cap. 5, clarissime docemur, et quid discussio sit in talibus scriptorum locis, et quæ illa recensio fuerit populorumi sub Augusto: quali vix multis verborum periodis descripserint alii. Addit, discussionem novi census dici, quia non talis discussio census fuerat per terrarum orbem ulla temporum memoria audita. Invehitur deinde contra Georg. Fabricium, quod aut mutaverit ipse veram scripturam, aut vitiosam priscam editionem sequi voluerit. Certe, inquit, suspicor, nimia licentia in auctores, quos scholæ commendubat, ipsum illusum a scholastico supercilio. Cui generi hominum parum abest, quin bonorum auctorum recensio semper aliquid superbiæ culpabilis induerit. Catholici scriptores, qui ita de Fabricio judicarunt, auctoritate acatholici hominis Barthii facile suum judicium tueri possunt. Discussio autem quid sit, explicat Barthius locis citatis. Erat enim quoddam officium discussoris, nempe inspectoris, censoris, aut quæstoris; ac proinde discussio est inspectio, censio, census, diligentior examinatio, scrutatio. Vide 1. x Cod., tit. 30, leg. 1, etc. Macrobius, Symmachus, Julius Firmicus vocabulum discussio hac significatione usurpant.

180. Plurima terræ, ut amena tocorum, aspera

Describebatur, Syriam com jure régebat 91 Cyrinus, proprios cui tota per oppida fines Edebant populi, vires, nomenque, genusque. Urbs est Judææ Bethlehem, Davida canorum 185 Quæ gennit, generis quæ censum jure petebat. Edidit hic Mariam Davidis origine Joseph,

LECTIONES

181. Rom., Syriæ hoc tum jure regebat. Omeisius cum uno Cantabrigiensi, Describebatur. Syriam tunc jure quæ lectio se Reuschio approbabat, sed propter otiosam particulæ tunc repetitionem edidit cùm Poelm., Ald., Torn., Hadam., Fabr., Syriæ, quam, ut intelligatur terræ Syriæ. In Reg. est, Syria, sed videtur fuisse Syriæ. Ott., probe, Describebatur, Sy. riam cum jure regebat : nam plurima terræ, id est, locà, vel aliud simile innuunt verba Lucæ universus orbis. Faustus edidit. Describebatur Syrie: quam, ut sit Syrie pro Syria.

182. Poelm., pro div. script., proprii, ut intelligantur populi, quod tenent Ald., Torn. In utroque Cantabr. et Reg., Cyrinus proprio, minus recte, quasi proprio jure. Reine proprios, videlicet fines.

183. Poelm.. Ald., Torn., Hadamar., Fabr., et alii, Addebant. Vera lectio, Edebant, quæ exstat in Barthii codice, et in nostro Ouob. Edere verbum proprium in censu, et paulo post recurrit, ubi aliqui legunt, Obtulit hic illum. Rom., perperam, vires, genusque, nomenque.

485. Ott., quæ genuit: Mariæ quæ censum. Reg., quæ genuit, generis quæ censum. Aldus, Rom., et alii, quæ genuit, generis censun que.

186. Daventr.: Obtulit hic illam : genus hinc uterque trahebat. Torn., Poelm., Hadamar., Fabr., Obtulit hic illum, genus hinc quod uterque trahebat. Out. Edidit hic iltam Davidis origine Joseph. Reg. Edidi Mariam Davidis origine Joseph: a sec. m., hic Mariam cam glossa in Bethleem. Aldus, Edidit hic Mariam. Davidis origine Joseph: sed punctum post Mariam mendose appictum videtur. Codex Barthii ita sine puncto, cui consonat Rom., et duo Cantabr. Sabatierius ex utraque lectione duos versus effecit: Edidit hic Mariam: Davidis origine Joseph

Obtulit hic illam, genus hinc quod uterque trahe

[blocks in formation]

Hospitium amborum Bethlehem sub monibus [urbis

92 Augusti fuerant præparva habitacula ruris. 190 Illic virgo novo completo in tempore fœtu. VARIANTES.

B

C

[blocks in formation]

188. Reg., hospitio amborum cum cod. Barthii, et Rom. Ald., perperam, Hospitum amborum.

189. Editi plerique, et Rom. perparva. In cod. Reg. est præparva, idemque videtur esse in Ott. Codex Barthii, præparva habitacula arvi: quo postremo latere aliam vocem Barthius censet. Aliquid cogitabat de antro. Conjicere libet, ut morem illi geram, Angusto fuerant præparva habitacula in untro. Ald., fuerat.

[ocr errors]

190. Et seqq. Ott., Reg., Codex Barthii, et apud hunc Lugdunensis editio auni 1551, Poelm., pro d. s., Torn., Illic virgo novo completo in tempore fœtu InSolvitur, et puerum veteri cunabula textu volvunt, duroque datur præsepe cubili. In Ott., a pr. m., cubile, et videtur fuisse completa, quod clare legitur in Reg. et Rom. Ad sexti casus concursum vilandum Reuschius edidit completa in tempora: sed veram lectionem autumat : Illic virgo novum completo in tempore fœtum― Solvitur, per synecdochen. In Torn, et secunda scriptura Poelm., completo in tempore. Ald., Hadamar., Fabr., Poelm., in textu, Illic Virgo novum completo tempore fœtum - Edidit, et leni pannoso tegmine motu - Texit, cui durum cunas præsepe ministrat Fabr., fotu pro motu; Hadamar., vitiose, complures pro completo. Daventr., cui cunas durum. Schoentgenius: Edidit, atque levi pannoso tegmine fotu. Barthius tolam hanc lectionem tamquam spuriam merito rejicit.

NOTEÆ.

belli, infra vers. 262, per longa viarum, et s'milia. Plurimus cum genitivo legitur apud Silini, libr. xvi, vers. 562 Insignis multa cervice et plurimus idem - Ludentis per colla jubæ.

:

183. Edebant, hoc est, profitebantur, promulgabant, exponebant. Est verbum forense. Ulpianus, Dig. libr., tit. 13, qui totus est de edendo, leg. 1: Edere est etiam copiam describendi facere, vel in libello complecti, et dare, vel dictare. Plinius, libr. x, epist. 12: Cum annos ejus, et censum, sicut præceperas, ederem, admonitus sum a peritioribus, etc. Alii crede'm, minus bene.

184. Possis ita explicaré, Bethlehem urbs Judæa est. Sed fortasse Juvencus legit, In Bethlehem Judææ ita enim legitur in versione veteri ms. Cantabr., et in textu Græco. Et hanc lectionein tüetür Mazochins, t. in Spic. Bibl., ad Matth. 1, 5, contra S. Hieronymum, qui errorem librariorum existimabat Judæ pro Juda, aut Judæ. Davida canorum, ut 1. 11, vers. 572: Legistis certe in templo Davida canorum. Alii variant in quantitate syllabarum vocis Davidis.

187. Desponsa hoc loco de uxore certe dicitur. Lucas, vers. 5: Ut profiteretur cum Maria desponsala sibi uxore prægnante. Profiteri verbam censuale est.

189. De voce habitaculum dixi in Commentar. ad Prudentium, hymn. 10 Cathem. vers. 40. Sannazarius fortasse Juvencum imitatus est 1. de Part.

D

Virg. Est specus haud ingens parvæ sub manibus urbis. Juvencus opinionem eorum sequitur, qui Salvatorem in suburbiis Bethlehem natum affirmant. Innuit autem diversoriùm, de quo Lucas, fuisse speluncam quamdam, aut terræ foramen: ita enim alii etiam tradunt. Nonnulli docent, in ipsa urbe Bethlehem Dominum natum fuisse. Beda, cap. 8 de Locis sanctis, narrat diversorium fuisse quasi naturale semiantrum, in orientali angulo Bethlehem situm. Juvenci sententia et communior fuit inter veteres, et inter catholicos nun satis est recepta. Nibil tamen certi ex sacris litteris eruitur, ut ejusmodi opiniones confirmentur. Vide Suarium, tom. xvi, quæst. 35, disput. 13, sect. 3, ut plures omittam ex Protestantibus, qui peculiares dissertationes de Loco natali Jesu Christi conscripserunt, Strauchium, Gothofredum Wegnerum, Joannem Henricum Krause, Samuelem Scherffium. Inter catholicos pro suburbio stant Tillemontius, Serryus, et alii: pro urbe l'elavius, Sandiniu, aliique plurimi.

190. Sacer textus: Cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret. Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio. Videri possunt Joannis Christophori Letschii Exercitatio philologica de Cunabulis Christi; Danielis Vogelii dissertatio de Stabulo Bethlehemitico, in quo humani generis Redemptor natus est; Ern. Salom. Cypriani disser

« PoprzedniaDalej »