Obrazy na stronie
PDF
ePub

114 Hæc ait, et gressum social, patriamque A [ revisit:

Nec genitrix tanti persensit pondera verbi, Ordine cuncta tamen cordis secreta reservant. 340 At puer obsequiis apte prædulcibus ambos

Ad proprium semper cogens nectebat amorem. Interea veteris scripti per debita currens Omnia seclorum series promissa trahebat. 115 Zachariæ soboles desertis vallibus omnes 345 Ad deponendas maculas clamore vocabat, Fluminis ut liquidi caperent miranda lavacra, Queis animæ species abluta sorde niteret,

Isaias vates cecinit quod numine jussus :
Vox late resonat desertis vallibus; amplas
350 Instruite stratas, omnis sit recta viarum
Semita, quæ Domini digne vestigia gestel.
Subsident colles, vallis complebitur omnis :
Corriget anfractus iteris bona linea recti,
Corporeisque oculis lumen tractare serenum
355 116 Omnibus indulget Genitor, Dominusque
[ salutis.

Ergo aderant populi, passimque hinc inde ruentes
Complebant ripas, avidique lavacra petebant.
Texta camelorum fuerant velamina setis,

LECTIONES VARIANTES.

347. Reg. Queis animæ virtus. In Torn. men

348. Alii, Esaias, alii Isaias scribunt.

339. Daventr. reservant : plerique reservat. Vix dubito, quin legendum sit reservant, ut intelligatur, B dum est specie. arcana cordis reservasse cuncia verba, quæ Virgo audierat. Mentis secreta, et cordis secreta non semel occurrit apud Juvencum. In codice quidem Vat, Reg., videtur quoddam signum suprà reservat, ex quo colligi possit alia scriptura reservant. Conjiciat aliquis secreto corde reservat: sed id a codicum verbis nimium discrepat. Omeisius tamen in cod. Un. invenit corde secreto reservat, vacillante metro. Idem conjiciebat cuncta intra cordis secreta reservat. Westhemerus in textu edidit reservant, ad marginem reservat.

341. Poelm., pro d. s., vectabat. Westhemerus ad marg., vectebat, in textu nectebat, cum aliis, quod melius est. Hadamar., mendose, semperque cogens. Rom, nectabat pro nectebal, aut vectabat.

344. Nonnulli interpungunt Zachariæ soboles, desertis vallibus, omnes: quod sustineri nequit. Clamabat enim Joannes in ipsis desertis vallibus, seu locis.

350. Placet lectio codd. Vatt., Reg., et Olt. cum Rom Instruite stratas. Melius sane est instruere stratas, nimirum construere, ornare, parare, quam sternere stratas. In editis solum invenio Sternite jam stratas, quod a librariis factum videtur, quod putarent, metrum non procedere cum Instruite siratas. Verum exploratum est, ultimam in instruite produci posse, et ex quorumdam sententia debere ob st dictionis sequentis. Ex ejus rei ignoratione nonnulli versus in Prudentio corrupti fuerant. Vide quæ notata a me sunt in Prolegom. ad Prudent., pag. 186 et seq.

351. Ald., Poelm., prod. d. s., quæ Domini plantis calcanda beatis. Reg., Rom., Ottob. cum plerisque, quæ Domini digne vestigia gestel.

355. Reg., Rom., O., Torn., iteris. Alii cum Aldo, callis.

NOTÆ.

354. Rom., corrupte, tractate sereniter.

menti.

344. Matth. in: Venit Joannes prædicans in deserto Judææ. Marc. 1: Fuit Joannes in deserto bapti zans et prædicans. Juvencus poetarum more sine præpositione in usurpat desertis vallibus pro in desertis vallibus. Rursus v. 349: Vox late resonat desertis vallibus.

Attreb. S. Vedasti: Nescitis, quod in domo Patris C propinquans. Veteris scripti, videlicet veteris Testamei oportet me esse? Significans, ejus se esse filium, cujus esset el templum. Armeni etiam, Syri et Persæ legunt, In domo Patris mei. Neque alium sensum babent verba textus Graeci ἐν τοῖς τοῦ πατρός μου, ut idoneis exemplis confirmat Lamyus, in farmon., ad hunc locum. Videndus etiam Spencerus, de leg. hebr. Rit. pag. 1186. Plerique interpretes ita exponunt: Nesciebatis, me in his negotiis esse oportere, quæ mihi a Patre commissa sunt? A quibus ultro dissentio, ut Juvenci interpretationem sequar. 358. Pondera verbi, ut apud Ciceronem, de Orat. cap. 17: Omnium sententiarum gravitate, omnium verborum ponderibus est utendum. Hoc sensu Horatius, in Art. poet. vers. 319: Fabula nullius veneris, sine pondere et arte.

540. Prædulcibus; hoc vocabulo Lucretius, Virgilius, aliique optimi scriptores usi sunt.

341. Ad proprium cogens amorem, impellebat, ut eum amarent: wm cogere pro compellere, vim alferre ad aliquid faciendum poni solet. Neciebat habere potest significationem, quam ex Barthio explicui ad v. 42. Videtur idem accusativus cum præpositione ad regi a verbo nectebat, et participio præsenti cogens. Vide lect. var., ad vers. 504 1. i.

342. CAPUT XIV. Baptisma Joannis in Jordane, el victus, hubilusque ejusdem. Item Christus baptizatur, cœlum aperitur, vox Patris auditur. Matth. II, 1 seqq.; Marc. 1, 1 sqq.; Luc. II, 1 sqq, ; Joann. 1,

19 sq4.

343. Ordo verborum hic est: Interea series seclorum, currens per debita, trahebat omnia promissa veteris scripti. Per debita currens, explens, quæ in lege veteri prædicta erant, sive debito tempore ap

PATROL. XIX.

D

346. De nomine lavacrum, quo baptismus solet appellari, egregie disserit Antonius Maria Lupius, in dissertatione italica de sacris baptisteriis, quam absolvit, eruditisque notis ornavit v. c. Franciscus Antonius Zacharias.

347. Species animæ, pulchritudo.
348. Numine jussus, ut v. 299.

354. Luca, i, 6: Et videbit omnis caro salutare Dei. Phrasis notanda est oculis tractare lumen pro videre, aut lumen accipere. Pertinet tractare ad sensum attreciandi. Cicero, v Tuscul. c. 38: Ea quæ gustamus. olfacimus, tractamus, audimus, in ea ipsa, ubi sentimus, parte versantur. Sæpe autem unus sensus pro alio ponitur.

356. Passimque hinc inde : hoc exemplo, ait Reuschius, augeri potest Index kéɛwv iooduvaμovσāv, quem Vechnerus exhibet, Hellenolex. 1, 6, pag. 91 seqq. Ruere interdum accipitur pro ardenter ac festinanter ire. Cicero, ad Attic. 1. vn, ep. 19, al. 20: At illum ruere nuntiant, et jam jamque adesse. Poetis id familiare est, Post. v. 363: Irruere ad flu

vium.

358. Matthæus, loc. cit. : Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum. Id nonnulli ita explicant, ut pellem cameli pro veste habuerit Joannes. Verior est interpretatio Juvenci, qui ves

Et zona pelles medium cinxere prophetam, 360 Arvis qui solitus ruralibus esse locustas,

117Et tenuem victum præbent silvestria mella. Isque ubi tot populos diversis sedibus ortos Irruere ad fluvium cernit, sic increpat ore: Vipereæ gentis soboles, quis debita vobis 365 Supplicia, urgentesque iras evadere monstrat? Sed facite, o miseri, fructum, si pœnitet, aptum, Nec generis vestri tollat fiducia inentes.

A

Nam facile e saxis etiam pro nomine plebes Succedent vestro, soboles, quia degener errat. 370 Proxima roboreis jam jam radicibus instat

Cunctorum ante oculos, aciesque levata securis. Cadentur silvæ steriles, ignemque fovebunt. 118 Nunc ego præteritas maculas in flumine Abluere institui: veniet sed fortior alter, [puro 375 Cujus vincla pedum non sum contingere di[gnus.

LECTIONES VARIANTES.

359. Reg., pelles in Ott., pellis, sed a veteri manu factum pelles. Sic zona erit casus gignendi in numero singulari. Alii: Et zona pellis. Evangelista Matthæus ait: Et zonam pelliceam circa lumbos suos.

360. Reg., Daventr., Ott., Rom., Ald. Edere locustas solitus ruralibus arvis: sed in Ott. versus ita a manú eadem veteri in fine pagina ascribitur; nam suo loco omnino deest. In eodem Ott. hedere ponitur pro edere. Torn., Hadam., Poelm., Fabr.. et alii, Arvis qui solitus ruralibus esse locustas: quæ scriptura verior mihi videtur; nam prima in edere pro comedere corripienda esset, et Latini pro comedere dicebant esse, non edere. Fortasse quia prima in locusta brevis a plerisque creditur, nounulli substituerunt Edere locustas, etc. Verum etsi apud veteres Latinos Locusta, nomen femine, occurrat, prima producta, non tamen facile ostendes, primam in locusta insecto, necessario esse protrabendam. Eam corripuit Prudentius, in Dittoch. v. 117. Confer commentarium meum in eum locum. Potest nihilominus sustineri lectio codicum mss. auctoritate Rustici Helpidii in Histor. vet. et nov. Testam. v. 17 Discus habet, quæ cuncta jubet Pater edere Petrum.

B

361. Torn., Fabr., Poelm., pro d. s., victum silvestria mandere mella. Reg., Ott., Rom. cum Ald. et aliis, victum præbent silvestria mella. Conjici post, C Cui tenuem pro Et tenuem.

562. Ald., Usque ubi tot populos minus bene. Fortasse Juvencus scripsit Is ubi. Vide var. lect. ad

v. 232.

363. Rom., sic incipit ore.

567. In Ott., pro d. s., videtur esse vestras tollat.

368. Reg., Ott., Torn., Poelm., pro d. s., Nam facile e saxis etiam pro nomine plebes Succedent restro, soboles quia degener errat. In Reg. scribitur sobolis, et in Ott. plebis, sed id factum plebes. Aldus cum aliis: Nam potis est dura superum rex cote creare-Progeniem, quando soboles sua degener errat, quam lectionem preferebat Schoettgenius, quia proxime ad verba Evangeliste accedit, dissentiente Reuschio, cui ethnicismus videtur phrasis Superum rex, in Juvenco non ferendus. Sabatierius edidit, rex caule, el, pro d. s., degener erat: id cum metro

non stat.

571. Torn., Poelm., in textu, Hadam.. aciesque levata. Ald., Westh., in textu, Fabr., Poelm., pro d. s., acies subiata. Reg., Out., Rom., acies levata, resistente metro, ut in Daventr. aciesque elevata. In Reg. est glossa subrecta pro levata. Fortasse prius fuit subrecta, cujus glossa fuerit levata : nam id verbum glossam sapit, quæ postea in textum commigrarit. Conjici potest acies elata, vel Cunctorum ante oculos, faciesque levata securis.

372. Reg., Out., Rom., cæduntur : lege cædentur, nam sequitur fovebunt. Vulgata, Excidetur, et in ignem mittetur. Codex Cantabr. et Sangerm. 1, et Lucifer Calaritanus, 1. 11 pro S. Athanasio: Excinditur et in ignem mittitur.

NOTE.

tem Joannis pilis camelorum contextam repræsentat. Ita etiam Hilarius, in Matth.: Pilis cumelorum vestis adtexta. Et Paulinus, in carm. vi de S. Joanne Baptista Vestis erat curvi selis contexta cameli, al. conserta. Conferri possunt dissertationes, sive exercitationes Balthasaris Holberg de amictu et victu Joannis Baptista; Conradi Oldii de domicilio, victu et amictu ejusdem, Friderici Spanhemii, de eodem argumento; Salomonis Deylingi, de Joannis Baptiste natalibus, educatione, etc.; Pauli Rabe, de victu et vestitu ejusdem. Vilem fuisse amictum, vietumque contra nonnullos tenendum est.

360. Rursus, v. 378, occurrit ruralis. lloc vocabulo D utuntur Macrobius, Nemesianus, Ammianus, Julius Firmicus, et ex fide quorumdam exemplarium Cesar, 1. m B. Gall. c. 14, apud quem plerique_non ruralium, sed muralium legunt. In codice Reg. glossa est locustas-azillas, vel aves parvas; fortasse legendum acridas ex verbo Græco, quo locustæ significantur. De hujusmodi locustis et melle silvestri, quibus Joannes vescebatur, legesis Comment. nostr. in Prudentium hymn. 7 Perist. v. 69.

366. Facite fructum; hebraismum hunc esse ait Schoettgenins, ut cap. 1 Genes. 11. Ejusmodi opera pœnitentiæ distinctius enumerantur a Paulo Ephes. v, 9: Fructus enim lucis, etc.

367. Virgilius, Æn. lib. 1, v. 136: Tantane vos generis tenuit fiducia vestri ?

570. Roboreis, species arboris pro genere.Evangeli.

374. Torn., corrupte, instituti.

sta ait: Jam enim securis ad radicem arborum posita est. 373. Maldonatus objicientes, Prudentiam, et Juvencum baptismum Joannis Baptismo Christi videri æquiparasse, sic refellit: Possem respondere, non subtiliter, sed poetice locutos. Sed non opus est poesi sententiam excusare, cum possimus in bonam partem interpretari. Multi enim veteres auctores eodem modo locuti sunt... Dicunt enim, baptismum Joannis datum fuisse in pœnitentiam, in remissionem peccatorum, Luc. III, non quod per illum peccata remitterentur, sed quod ad pœnitentiam excitaret. Adisis comment. ad Prudentium, hymn. 7 Cathem. v. 76.

375. Sic exponit verba Evangelistarum. Matth.ait: Cujus non sum dignus calceamenta portare. Marcus : Cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamen'orum ejus. Lucas:Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus. Balduinus, de Calceo antiquo, c. 11, probat, vincula a poetis pro quovis calceo usurpari, sed præcipue pro soleis. Calcei Hebræorum plantas pedum solum tegebant, teretibus habenis, seu corrigiis supra colligati: atque adeo similes erant soleis Romanorum. Figuram ejusmodi calceorum Lamyus exhibet in Harm. Evang. ad hunc locum. Prudentius, hymn. 5 Cathem. v. 35, de Moyse ita habet: Jussus nexa pedum solvere vincula. Arator, 1. 11, v. 84: Quæ ligat excelsas humilis corrigia plantas. Cicero vocat corrigias calceamenti, Fetronius calceamentorum vincula. Erat autem famulorum munus non solum vincula calceorum sol

Abluet ille homines sancto in spiramine mergens, ▲ 385 Tune meis manibus dignaris mergier undis,

Flammarumque globis purgabit noxia corda.

119 Illius et manibus ruralis pala tenetur. Et propria ipsius purgabitur area frugum, 380 Horreaque implebit secreti copia farris,

Æternusque leves paleas populabitur ignis.
Hæc ait, et properis per silvam passibus ipsum
Cernit Jordanis veneranda lavacra petentem.
Sed vetat increpitans vates, et talia fatur :

Cum tua me melius possint purgare lavacra?

Dixit Joannes, cui talia reddit lesus. Nunc sine: nam decet hoc sic sancta per { omnia nobis Justitiæ consectandus complebitur ordo. 390 120 Hæc memorans, vitreas penetrabat flu[minis undas. genti manifesta dei præsentia claret.

LECTIONES VARIANTES.

376. Reg., Rom., cum editis, sancto spiramine. Ott., sancto inspiramine, ex quo ita lego sancto in spiramine. Matth. I, 11: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni. Ita etiam Versiones veteres. S. Ambrosius sæpe in Spiritu, sed in libr. de Spiritu sancto sine præpositione Baptizabit Spiritu; et eodem modo Vigilius Tapsensis, 1. n de Trin. H's confirmari po test lectio vulgata Juvenci.

382. Ald., Rom., propere; alii, properis, 383. Poelm. pro d. s., Cernit Joannes. 585. Hadamar., Torn., Fabr., Poelm., digneris. Reg., Rom., Out. cum Aldo, dignaris.

:

386. Sabatierius edidit mundare, et pro d. s. purgare, quod plures alii præferunt.

387. Rom., reddidit Iesus, quod non videtur ex usu Juvenci. Prudentius quidem ita sæpe Jesus extulit, ut ex primis duabus vocalibus una fieret per synæresin.

390. Codex Helmst., penetrabat flumen in undas: B qua, ait Reuschius, mira est emphasis, qua illa quorumdam interpretum observatio innuitur, seipsum flumini immersisse: neutiquam vero a Joanne fuisse submersum. Sed obstat supra v. 385.

NOTÆ.

vere, sed etiam eos portare, quo domini jussissent, ut in conviviis, aut aliis in locis diverso calceorum genere uterentur. Et erat id quidem vilissimum ministerium, ut videri potest apud Joaun. Christophorum Wolfium,Cur. Philolog, ad N.T.,aliosque ibi citatos. Aliquando etíam domini propter locum sacrum calceos deponebant, quos interea portare famulus jubebatur vel certe cum dominus loca sacra ingrederetur, famulus calceamentorum ligulas solvebat, easque servabat. Apud Hebræos discipuli magistris suis, et inferiores dignitate superioribus honoris causa detrahere calceos solebant, uti primi Christiani episcopis, et adhuc subdiaconus episcopo celebranti. In Smyrnæorum epistola, de S. Polycarpi passione: Calceos etiam sibi ipsi detrahere tentabat : quod quidem antea minime consueverat, quippe cum singuli fidelium quotidie inter se ambitiose certarent, quisnam prior corporis ipsius cutem contingeret. Huic consueLudini osculum pedum Romani Pontificis successisse conjicitur. Præter scriptores de calceo antiquo, Balduinum et Bynæum, legi potest dissertatio Joannis Adami Koenigii, de ritu portandi calceos.

C

378. Pala est instrumentum ferreum, quo terra versatur, et egeritur, sed ligone latius, et planius. Hojus instrumenti imitatione erant aliæ palæ ligneæ, quas Cato De re rustica cap. 11 memorat; quæ ad ventilandum in area frumentum utiles erant. Tertulianus de Præscript, eap. 3 : Pelam in manu portal ad purgandam aream suam. Isidorus libr. xx Orig. cap. 14: Pala, quæ ventilabium vulgo dicitur, a ventilandis paleis nominata. Apud Tertullianum nonnulli muss. habent ventilabrum, sed palam præefert Pame- D lius ex libro ejusdem Tertulliani de Fuga in persecut., ac præterea ex Cypriano et literonymo.

380. Secreti, separau a paleis. Etiam pro eximio, selecio adhibetur secretus a Quin iliano 1. ix, c. 3. 381. Populor de igne consumente satis fréquenter usurpatur, ut a Floro 1. 1, c. 2, Ovidio 1 Metam. v. 319. Adde Senecam Tragicum, Virgilium el alios.

383. Juvencus, et ali producunt a in Jordanis. Tertullianus 1. contra Marcion, corripit: Jordane percusso pedibus via facta regressus. Baptismus Joannis vocatur lavucra veneranda, ut v. 346, miranda lavacra.

584. Increpitaus, clamans, dictitans, intonans; est eum eju dem fere significationis, atque increpo, quod pro dictito usurpatur a Propertio libr. 11, eleg. 8, v. 9: Alcyonum positis requiescant ora que

relis: Increpet absumptum nec sua mater Ityn. Juvencus infra v. 456. Nuntiat, increpitans præconia larga salutis.

388. Verba Matthæi sunt: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Reuschius dubitat, num Juvencus sacramenta intellexerit: sed mallet, ad omnia legis præcepta eum respexisse.

390. Epitheton vitreus pro pellucido sape aquis tribnitur a poetis.

391. Glossa Reg., Surgenti elevanti caput Christo. Tria distincte affirmat Juvencus, manifestam Dei præsentiam claruisse, colos apertos fuisse, et Spiritum sanctum corporali specie sicut columbam descendisse. Videtur ergo aliquid in Evangeliis legisse, quod nunc non exstat. Matthæus hæc refert: Baptizatus autem Jesus confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt cæli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. Marcus vero: Et baptizatus est a Joanne in Jordane. Et statim ascendens de aqua, vidit cœlos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. Lucas autem: Et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum. Et descendit Spiritus sanctus corporali specie, sicut columba in ipsum. Juvencus igitur fortasse nactus fuit codicem Evangeli S. Matthæi similem Sangermanensi 4 apud Sabatierium et Martianæum Et cum baptizaretur Jesus, lumen magnum fulgebat de aqua: ita ut timerent omnes, qui congregati erant. His concinit codex Evangeliorum manu, ut creditur, S. Eusebii Vercellensis exaratus col. 2: Et cum baptizaretur, lumen ingens circumfulsit de aqua ita ut timerent omnes, qui advenerant. Manifestà præsentia Dei, quæ claruit, et lumen magnum fulgens de aqua non multum inter se differunt, vel unum, idemque suut. Videndus est ad bune locum Millius in Prolegom, ad novum Testamentum græcum num. 766, pag. 75, ubi de Juvenco agit, et Grotius ad h. 1., qui in Liturgia Syrorum idem narrari observat, Joannes Andreas Iricius in præfat., et not. ad codicem Vercellensem et in primis Justinus Martyr Dialog. cum Tryph. § 88. Fabricius Cod apo ryph, novi Testam, p. 347, t. I, cum Dodwello negat, Justinum ex Evangelo Ebonitarum suam narrationem accepisse. Est enim paululum diversa, et ex alia traditione videtur desumpta. Non autem repugnabo, siquis ita Juvencum exponat, ut hic versus sit veluti explicatio sequentis, quo magis ad verbum textus evangelicus

[blocks in formation]

392. Poelm. mendose auriculor. Ald., Poelm. pro d. s., septemplicis æthera cœli. Alii, cœli septemplicis ethra, sed in Reg. æther pro æthra.

394. Reg., Torn., aeream simulans. Ald., Rom. et alii, aeream similans; in Ott. a sec. manu veteri, ætheream simulans. Magis placet simulans, quam similans. Jufra occurrit simulatio eodem sensu libr. II, v. 548. Vide etiam 1. 1, vers. 266. Reuschius veram hanc lectionem putat, sed alteram similans castio

Tum vox missa Dei longum per inane cucurrit, Ablutumque undis Christum, flatuque per[unctum.

Alloquitur: Te, nate, hodie per gaudia testor 122 Ex me progenitum; placet hæc mihi [ gloria prolis.

VARIANTES.

[blocks in formation]

NOTE.

exprimitur: Et ecce aperti sunt ei cœli, quod Sua- B quo mihi complacui. Marcus: Et vox facta est in cœrius in part., quæst. 39, disp. 27, sert. 1. exponit de mutatione aliqua in aere supra Salvatorem facta, atque omnibus, qui præsentes aderant, manifesta. Quod enim Vulgata habet aperti sunt ei, ex textu Greco verti posset aperti sunt supra eum, et in multis mss. veteris versionis simpliciter dicitur aperti sunt cæli sine ei. Schoettgenius putat, Juvencum manifesta hac præsentia respexisse ad antiquam_traditionem, quam etiamnum servant imagines, Deum nempe Patrém una cum S. Spiritu se conspiciendum præbuisse. Ait enim, Dei præsentiam visam, postquam Salvator ex aquis ascendit.

392. Cœlum septemplex cur a veteribus dictum fuerit, explicui in not. ad Dracont. 1. 1, vers. 5, et in Comment. ad Prudent. hymn. 7 Cath. vers. 36: Non ante cœli principem septemplicis. Non reperio scriptorem Juvenco antiquiorem, qui verbo auricolor usus fuerit: sed recte illud formatum est, et ex analogia, ut versicolor, unicolor.

394. S. Thomas, quem multi scholastici sequuntur, III, p. quæst. 39,, art. 7, docet columbam, in qua Spiritus sanctus apparuit, fuisse verum animal. Ambrosius id aperte negat 1. 1 de Sacram. cap. 5: Non columba descendit, sed quasi columba. Christus carnem suscepit, non sicut carnem, sed carnis veritatem. Spiritus autem sanctus in specie columbæ, non in veritate columbæ. Hanc interpretationem magis probat Suarius ad loc. cit. S. Thomæ disp. 27, sect. 2, quam secutus etiam fuerat S. Thomas in 1, d. 16,

a.

5, q. unica, et multi interpretes amplectuntur. Praivit Juvencus, eleganter admodum, ac graphice hanc apparitionem Spiritus sancti depingens, ut ait Aug. Varenus in Dissert. De Columba super capul Christi descendente.

395. Corpus perfudit Iesu, quia descendit super ipsum, et mansit in ipso.

396. Inane pro aere. Vide not. ad Dracont. 1. 1, vers. 152.

397. Flatuque perunctum, ut supra flatu corpus perfudit. Hieronymus in Evangelio, quod sermone Hebreo conscriptum legebant Nazaræi, hæc reperit, in Isaiam cap. xi. tom. II: Factum est autem cum ascendisset Dominus de aqua, descendit fons omnis Spiritus sancti, et requievit super eum. Hilarius ad hunc locum Matthæi sic habet: Ordo etiam in eo arcani celestis exprimitur: nam baptizato eo, resera is cœlorum aditibus, Spiritus sanctus emittitur, et specie columbæ visibilis agnoscitur, et istiusmodi paternæ pietatis unctione perfunditur: vox deinde de cælis ita ·oquitur.

[blocks in formation]

C

lis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui. Lucas: Et vox de cœlo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. Huic quæstioni respondetur, in Itala veteri versione ms. Cantabrig. hanc lectionem exhiberi apud Lucam Factum est autem, cum baptizatus esset omnis populus, et Jesu baptizalo, ei orante, aperiri cœlum, el descendere Spiritum sanctum corporali figura quasi columbam in eum: et vocem de cœlo factum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Respondet his textus Græcus in eodeni codice. Cohæret codex Colbert. Et vox de cœlo facta est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. In codice Vercellensi post verbum complacui in Matthæo aliquid vetustate consumptum est, quod ad hanc ipsam scripturam pertinuisse non immerito conjicit Iricius. Ita etiam legerat Hilarius libr. vun de Trinit. num. 25, et rursus lib. x1, num. 18. Ascendente eo de Jordane, vox Dei Patris audita est: Filius meus es tu, ego hodie genui te, ut per hoc testimonium sanctificatæ in eo carnis unctio spiritalis virtutis cognosceretur; et in psalm. 11, num. 29, et in Comment, ad Matthæi cap. 11. Concinit Justinus Martyr dial. contra Tryph.: Postquam namque Christus ex amne Jordane ascendit, voce de eo edita, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Eamdem scripturam agnovit Lactantius 1. IV, cap. 15, et Faustus Manichæus apud S. Augustinum 1.xxin contra ipsum Faustum. Ipse Augustinus De consensu Evangel. lib. 11, num. 31: Illud vero quod nonnulli codices habent secundum Lucam, hoc illa voce sonuisse, quod in psalmo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te : quamquam in antiquioribus codicibus Græcis non inveniri perhibeatur, tamen si aliquibus fide dignis exempluribus confirmari possit, quid aliud, quam utrumque intelligendum est quolibet verborum ordine de cœlo sonuisse? An vero in Evangelio Matthæi hæc ipsa verba. Filius meus es tu, ego hodie genui te, aliquando exstiterint, res est minus explorata:et-i enim ex Epiphanio hæresi 30 constat, EbioDheos in Evangelio Matthæi, quo uno utebantur, ita legisse,tamen ipse Epiphanius advertit, hoc Ebionitarum Evangelium interpolatum fuisse, multisque in locis corruptum. Vide Sabatierium in notis ad Matthæum, et Lucam, et Fabricium Cod. Apocryph. novi Testamenti tom. 1, pag. 347 seq., ubi ex Epiphanio tragmentum Evangelii Ebionitarum exscribit, et scriptores nonnullos recenset, qui de hoc argumento agunt.

399. Barthius, lib. XLVIII Advers. cap. 9, explicat versiculum Matthæi: Ilic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, quem interpres Germanicus male reddiderat, cum non aliud innuerit, nisi quod Pater Filio delectetur. Ex sententia vero Matthæi Pater in Filio sibi complacuit, atque adeo ut per eum, qui sapientia ejus ipsius, et virtus est, condiderit ante,

400

Tum petit umbrosos montes, et lustra ferarum, A 410 Horrendi interea sceleris fallacia tentans, Obsequiumque illi Patris præbere min stri 123 Certabant, rabidi mox livor dæmonis

[atram

Cum terrore rapit mentem, nec defuit ægro Tentandi interea Christum versutia fallax. 405 Quadraginta illi fuerant ex ordine soles,

Ex quo nulla cibi, potusve alimenta dabantur :
Sed contexia simul firmi jejunia cordis
Terrarum ad regnum mentis secreta tenebant.
Tunc epulas demum monuit conquirere corpus.
LECTIONES

400. Ald., nunc; alii, tum, vel tunc.
401. Ottobon., patrii, sed prius videtur fuisse
Patris. Utrumlibet bonum est.

402. Reg., Rom., Ottob. cum Ald., Torn., atram, quam lectionem Schotigenius probat. Hadam., Poelmann., et alii, ater. Nec mihi displiceret atro cum terrore. Marius Victor libr. In, col. 344 editionis Fabricii, Exterretque animos niger horror; idem eod. 1. col. 343: Ecce niger terror, tremor horridus. In Reg. mendum est Certabat rapidi cum glossa celeres supra rapidi. Corrigi potest Certabant rapidi, mox. Rom., Certabant: rapidi mox. Plerique, Certabant, rabidi mox.

405. Ott. a pr. m., fuerunt, quod defendi posset: sed melius est fuerant. Forte, illic fuerat.

406. Ott. a pr. m., potusque, quòd edidit Fabricius.

408. Ott., Rom., cordis secreta.

409. Reg., Rom., Ott., Tuncque epulas. Ald., et alii, Tunc epulas, quod habet Out. a pr. m. Rom., dæmon, aut demon pro demum. Nonnulli ita interpungunt, quasi fallacia monuerit corpus conquirere epulas. Sensus verus est: Corpus monuit Christum

B

124 Si te pro certo genuit Deus, omnibus, inquit, His poteris saxis forti sermone jubere

Usum triticei, formamque capessere panis. Christus ad hæc fatur Nil me jam talia terrent. 415 Nam memini scriptum, Quoniam non sola te[nebit

Vitam credentis facilis substantia panis :
Sed sermone Dei complet pia pectora virtus.
Rursus at ille dolos versutis artibus aptans
Nectere tentator properat. Nam moenibus urbis
VARIANTES.

conquirere epulas. Verbum Evangelistarum est Esu-
riit.

413. Ald. scribit capescere.

414. Reg. nihil, quod retineri potest per synxresia. Rom., me tam talia, non male.

415. Ald., Poelm. pro d. s., scriptum, quod non sit sola datura.

419. Barthius, lib. xxvi, cap. 7, corrigit properat, quam manibus urbis-Mox inferre pedem tendit: vis, etc., quia Matthæus refert, Dominum a diabolo assumptum in sanctam civitatem, non ipsum eam ingressum fuisse. Intelligit autem Barthius tmesin in quam mox, quam librarii non adverterint, adeoque veram scripturam corruperint. Paulo post apud Aldum occurrit tendit pro suasit, aut fecit. Verum Barthii correctio necessaria non est: sentiebat enim diabolus, Christum, ab eo assumptum, pedem in urbem intulisse. Neque vero Christus ductus, aut assumptus est quasi coactus, sed libens, ut multi interpretes sentiunt, quibus facile assentior: et fortasse hanc interpretationem innuere voluit Juvencus. Iterum v. 434 redit idem verbum sensit, cademque controversia.

NOTÆ.

et nunc conservet omnia, ut per eum genus huma- C hymn. 7, v. 189: Firmans salubri scilicet jejunio num benedixerit : Sententiam, addit, hujus versiculi elegantissime expressit paraphrastes, poeticus quidem, sed quem ego pro optimo explanatore multis mihi locis satisfecisse memini, Juvencus Aquilius. Hæc ergo Juvenci verba, Placet hæc mihi gloria prolis pro optima explicatione versiculi Matthæi non immerito habebat Barthius.

400. CAPUT XV. Post jejunium quadraginta dierum, et noctium Jesus tentatur a diabolo. Matth. vi, 1 seqq.; Marc. 1, 12 seq.; Luc. iv, 1 seqq. Quod ait Juvencus et lustra ferarum, ex Evangelio Marci petitum est: Et tentabatur a Satana, eratque cum bestiis, quod de dæmonibus minus bene alii exponunt. Montem Quarantana locum desertum esse, in quo Christus jejunavit, traditione veteri constat. De Christi tentationis historia legendus Salom. Deylingus Observat. sac. tom. II, cap. 27, et alii, quorum exstant Dissertationes in Thesaur. Theolog. I hiloleg.

402. Barthius 1. xxxш Advers. cap. 19, observat, veteres omnia male grata aut contraria, nigra et atra, appellare consuevisse, præcipue poetas Cbristianos.

403. Livor huc illuc mentem demonis trahebat, cum de Christi divinitate et redemptione humani generis suspicaretur. Eger hoc loco ponitur pro sollicito, invido, tristi: quæ significatio satis obvia est præsertim apud poetas, aliosque idoneos aucLores, ut observat Reuschius.

405. Quadraginta soles, dies, phrasi a bouis poetis usitata.

407. Contexta, continuata virtute divina, vel etiani a Deo Patre jussa, ac veluti parata. Illud prius magis placet, ut 1. n, vers. 380: Multaque robusti jejunia pectoris arcent.

408. Prudentius de eodem jejunio Christi Cathem.

Vas arpetendis imbecillum gaudiis. Glo-sa in Reg., Terrarum ad regnum, ad destruendum di boli regnum, tenebant, confirmabant. Possis etiam interpretari ad obtinendum terrarum regnum, vel ad regnum gratiæ his in terris inchoandum. Fortasse etiam mentis secreta est nominativus, a quo regitur verbum tenebant, non contra jejunia: ac sensus erit, Mens secreta tenebat, sen observaba jejunia cordis continuata ad terrarum regnum Mentis secreta, u t vers. 359, Cordis secreta.

410. Sceleris fallacia figurate pro scelerati fallacia. Vide lection. variant. ad vers. 644, 1. iv.

411. Notæ sunt hæ phrases pro certo scire, pro certo habere, pro certo putare, pro certo credere, pro certo dicere, pro certo negare, pro certo polliceri. Tamen nonnihil est diversum pro certo genuit, ubi pro certo idem est ac certo; sed non multum dissimile est pro certo polliceri.

415. Quoniam pro quia. S. Ambrosius libr. IV in Luc. Respondit dicens: Scriptum est : Quoniam non in solo pane vivit homo. Pro vivit nonnulli codices Italæ Versionis in Luca, et plerique in Matthæo legunt vivet, ut legit Juvencus. Græce e‹iam, ¿noETKL. Augustinus pariter 1. n de Cons. Evangelist., et Arnobius Annot, in Evangel., vivet pro vivit. Tenebit vitam, custodiet, conservabit. Martialis I. xiv, ep. 108: Quæ non sollicitus teneat, servetque minister, Sume saguntino pocula ficta luto.

416. Substantia panis, ut hoc libr. vers. 631: Vitalisque hodie sancti substantia panis. Pro cibo usurpat etiam substantiam Prudentius hymn. 7 Cathem. v. 40: Omni carentem cerneret substantia: ubi Iso apponit glossam cibo, ciborum. Confer cod. Theodos. tit. 3 leg. ult. de Cust. reor., et tit. 27 leg. 2 de Alim., et Ducangium verbó Substantia, alimentum. ¡

« PoprzedniaDalej »