coram hominibus ut uideamini eis.alioquin mercedem non habebitis aput patrem uestru qui in caelis est cum ergo facitis elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in plateis ut glorificentur ab hominibus amen dico uobis perceperunt mercedem suam te autem faciente elemosynam nesciat sinestra tua quid facit destera tua ut elemosyna tua sit in occulto et pater tur qui uidet in occulto ipse reddet tibi et quando oras non eris sicut hypocritae quia amant stare in synagogis et in angulis platearum stantes et orantes ut pareant hominibus amen dico uobis perceperunt mercedem suam tu autem cum oras intra in cubiculo tuo et cludes osteum tuum ora patrem tuum in occulto et pater tuus qui uidet in occulto reddet tibi orantes autem non uana loquimini sicut gentes putant enim quia in multiloquio suo exaudientur nolite ergo similare eis (Fol. 15 b.) (Fol. 16 a.) |