Ausus eram iuvenis plectrum tentare poetae, Canitiem senii deserit ille furor. Frustravit pariter cupidum facundia Tulli, Nec fuit eloquii copia facta mihi. Hei, quid agam dum lustra decem TIBI muneris acti Instant, et mutum pectus habere negant ? Ne nihil eloquerer, placuit TIBI mittere verba Barbara, sed sancto verba dicata viro. Quae, si grata TIBI pietatis munera, frustra |